Sermo 6
DE UTILISSIMA MORTIS MEMORIA, ET PRÆPARATIONE AD EAMDEM.
PROPHETA magnus surrexit in nobis. Luc. VII, 16.
Hæc sunt verba turbæ quæ viso miraculo resuscitationis adolescentis defuncti, timore reverentiæ ac admirationis repleta, Deum magnificavit, et de Christo asseruit: « Propheta magnus surrexit in nobis». Christus enim secundum naturam humanam, etiam gratia prophetiæ fuit plenissime decoratus, et de secretis Dei, de futuris eventibus, de magnis mysteriis copiose erudivit per se ipsum suos discipulos, potissimum in sermone quem post Cœnam fecit ad eos.1 Sed quia discipuli tunc adhuc rudes fuerunt, nec ea quæ dicebantur a Christo capere erant idonei, ipse Dominus Jesus Christus post suam resurrectionem et ascensionem in cœlum, misit illis Spiritum Sanctum, qui ipsos de universis instruxit, quemadmodum in sermone præfato ipsis promisit, dicendo :2 Quum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem;3 et rursus, Quum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille vos omnia docebit, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis.4 Christus ergo fuit summus sapientissimusque propheta, ut etiam adversarius nostræ legis, miserrimus Mahometus, in suo Alcorano testatur, quem et de virgine natum fatetur, verbumque Dei et spiritum ac nuntium Altissimi nominat.
Hic itaque Christus, virtus et sapientia Dei Patris, verbo et sui ipsius exemplo docuit nos cuncta terrena despicere, carnalia et caduca relinquere, æterna et cœlestia jugiter affectare, atque ad mortem nos indesinenter parare :56 Vigilate, inquiens, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit; et item, Vigilate, quia nescitis diem neque horam.7 Unde et Marcus eum dixisse scribit : Vigilate (nescitis enim quando Dominus veniet : sero, an media nocte, an galli cantu, an mane), ne, quum venerit repente, inveniat vos dormientes; videte, vigilate et orate.8 Porro magna pars præparationis ad mortem, est frequens et cordialis, affectiva atque profunda meditatio mortis, qua homo se cogitat celeriter moriturum, et in ipsa mortis hora puncturas et angustias mortis amarissimas acutissimasque passurum, ab invisibilibus hostibus circumvallandum et dire tentandum, divini quoque judicii consistorio præsentandum, et de minutissimis etiam culpis tam commissionis quam omissionis dijudicandum ac puniendum, pro quibus interim non satisfecit plenarie. Itaque talis meditatio mortis saluberrima est et sapientia magna, quoniam revocat hominem a peccatis, et de præteritis vitiis parit contritionem, compunctionem, et terrenorum despectum inducit, facitque hominem custoditum, timoratum ac fructuosum in omnibus.
Denique ad hoc ipsum allegant summi Doctores et sancti Patres etiam Platonem philosophum. Ait namque Hieronymus : Platonis sententia est, omnem sapientium vitam meditationem esse mortis. Debemus ergo et nos præmeditari quid aliquando simus futuri : et quod, velimus nolimus, longe abesse non potest. Ambrosius quoque disseruit : Secundum Platonem, summa philosophia est meditatio mortis assidua. Sed et Climacus aliquid inde tangit, dicendo : Mirum certe quomodo et Græci tale aliquid sunt effati, quia philosophiam esse dicunt mortis meditationem. Verum ut hæc evidentius innotescant, diffusius introducam ac commemorabo quid de hac re dixerit et in scriptis reliquerit Plato, ut etiam ex gentilium philosophorum doctrinis confundatur pigritia, negligentia, insipientia et carnalitas nostra. Itaque in Phædone sic loquitur Plato : Vir in philosophia ducens vitam, confidit quum mori debeat, maximis fruitum ire bonis. Revera philosophantes morti se parant. Mors aliud non est nisi animæ corporisque divisio. Non est philosophi studere circa voluptates escarum et potuum ac venereorum. Ridiculum est virum omni vita præparantem se ad mortem, adveniente ea, moleste ferre eamdem. Si quem videas graviter ferre quum debeat mori, nullo modo erat philosophus. Hæc Plato. Nomine autem philosophi intelligit amatorem sapientiæ. Præterea advertendum, quod in eodem libro multum seriose, pulchre, subtiliter et profunde loquitur Plato contra voluptates carnales, contra avaritiam, contra curiositates ac cetera vitia, et de contemplatione ac retributione quæ fit post vitam præsentem. Consuevit autem Plato libros suos nominibus intitulare discipulorum suorum, quorum intuitu edidit libros. Habuit vero discipulum nomine Phædonem, qui primo fuit servus quorumdam qui pravissima lucri cupiditate inducti, prostituerunt Phædonem, quia adolescens erat pulcherrimus. Quem Plato bonæ indolis esse considerans, redemit pecunia de turpitudine tanta, et philosophiæ eum applicuit, ejusque nomine præallegatum composuit librum, quatenus ipsum Phædonem ab omni carnalium voluptatum amore prorsus averteret, et amore sapientiæ inflammaret.
Præterea ad habendam salubrem mortis memoriam, expedit quod in Horologio æternæ sapientiæ dicitur, commemorare. Ibi enim pro excitanda devotione, similitudinarie inducitur quidam speciosus juvenis morte præventus sic loqui et exclamare: Circumdederunt me gemitus mortis, dolores inferni circumdederunt me.9 Heu me, Deus æterne, ad quid in hunc mundum sum natus? O mors, quam amara est memoria tua cordi jucundo in deliciis enutrito, quam horribilis est ei præsentia tua! O quam parum credidissem quod tam cito mori debuissem! Sed nunc, o mors, repente quasi ex insidiis erumpens, super me irruisti, et mille funibus me ligasti, et tecum me trahis. Nunc præ dolore complosis manibus rugitum emitto, cupiens mortem evadere, et non est locus effugiendi. O quanta bona in tanto tempore sano corpore facere potui, et non feci! Quam immensas spirituales divitias congregare potui, et neglexi! En cruentæ bestiæ, larvales dæmonum facies, nigerrimi æthiopes innumerabiles circumdant me, insidiantes et exspectantes miseram animam meam in proximo exituram, ut eis torquenda tradatur. O districtissime Judex, quam districtissima sunt judicia tua, quam multum ponderas, judicando me miserum, ea quæ nulla aut minima reputantur! En sudor mortis adest, membra penetrans et victam jam esse naturam contestans. O terribilis adspectus justi Judicis mihi jam præsentis per timorem, subito venturi per exhibitionem! Nunc valete, o socii et amici carissimi, quia hinc nunc exiturus, oculum mentis ad aliam et ignotam regionem converto, et ad purgatorium quo deducendus exsisto, inde non exiturus nisi minimum quadrantem reddidero.10 Ibi oculo cordis intueor miseriam et dolorem, pœnam et afflictionem multiplicem; video ibi exsurgere flammas ignium, atque involvere et reimpingere animas miserorum, quæ tanquam scintillæ in medio ignis hinc inde jactantur. Multa in libro illo de ista scribuntur materia, ad devotionem excitandam proficua.
Idcirco hæc diligentissime præmeditemur ac salubriter imaginemur, quatenus omnia vana et frivola nobis omnino vertantur in nauseam, solisque spiritualibus exercitiis ac virtuosis laboribus delectemur, et quolibet die sic conversemur quasi morituri de sero. Nempe, ut beatissimus pater Macarius dixit, Monachus semper sic vivere debet quasi centum annis victurus, et quasi eodem die quo vivit moriturus, ut scilicet cum vera discretione sanctis exercitiis ferventissime et incessanter insistat, quatenus fervor et discretio se invicem ornent, informent, regant et actuent. Denique hoc ipsum et Seneca tetigisse videtur: Nemo, inquiens, scit quam prope terminus suus versetur. Sic itaque faciamus animum, quasi ad extrema jam ventum sit. Venientem nemo hilaris suscipit mortem, nisi qui se ad illam composuerit diu. Omnis dies velut ultimus ordinandus est, quia de felicitate hominis dies ejus ultimus judicat. Hinc ait et Climacus: Non est præsentem diem pie transire et exsequi, id est, diem hodiernum non possumus pie et fructuose expendere, nisi eum extremum et ultimum totius vitæ nostræ existimemus. Et denuo ait: Non sufficit hominibus dies, ut possint suum debitum Deo solvere absque diminutione et defectu. Quemadmodum omnibus alimentis magis necessarius est panis, ita præ ceteris bonis operationibus, intenta meditatio Dei ac mortis. Postremo, scire mori, non aliud est quam ad mortem semper esse paratum, secundum quod ait quidam devotus: Scire mori, est animam et cor semper ad divina habere erecta, ut quandocumque mors venerit, paratum inveniat hominem, ut absque omni retractione eam quasi amicam suscipiat.
Discutiamus ergo quotidie conscientias nostras, et quidquid parit remorsum, vera contritione, integra confessione, digna satisfactione mox deleamus ac evitemus; horam mortis semper præ oculis habeamus, atque quotidie in sanctis operibus magis ac magis abundare conemur. Ad laudem et gloriam Omnipotentis. Amen.
Footnotes
Chapter 170 of 243