Skip to the text

Sermo 5

MEMORIA MORTIS QUÆ GIGNAT BONA; ET DE PURGATORII POENIS.

MISERICORDIA motus Jesus, dixit: Adolescens, tibi dico, surge. Luc. vii, 13, 14.

Sicut in evangelio legitur hodierno, benignissimus Filius Dei compatiens vehementissimo mœrori matris viduæ unici filii sui mortem deflentis, etiam non rogatus consolatus est eam:1 primo verbis, Noli (inquiens) flere; deinde exhibitione miraculi, filium ejus suscitando a morte solo imperio potestatis suæ divinæ. Suscitavit autem Christus Dominus et alios duos, videlicet filiam archisynagogi ac Lazarum.2 Quid vero spiritualiter per horum trium mortuorum suscitationem designetur, in præmissis est expressum sermonibus.3 Illis ergo omissis, nunc quod inspiraverit Spiritus veritatis, dicetur.

Quemadmodum ergo adolescentem illum corporaliter mortuum, quum duceretur ad tumulum, Christus corporaliter suscitavit, sic usque in præsens multos quotidie per intentam mortis meditationem suscitat a morte peccati. Eos quoque qui vivunt per gratiam, et in spirituali profectu sunt constituti, Spiritus Sanctus per profundam mortis corporalis meditationem suscitat aut præservat ab omni torpore pigritiæ et negligentia animæ, facitque eos ad labores ac alia quæque exercitia virtuosa paratos. De hoc sic loquitur Climacus: Memoria mortis his qui sunt in monasterio gignit labores, dolores et exercitationes, videlicet quia ad illa inducit eos; magis vero beatæ ignominiæ delectationem, id est injuriam, ignominiam, aspernationem, facit delectabiliter sustinere, quatenus talia propter Deum et sua peccata libentissime tolerando, mereantur apud Deum misericordiam invenire in mortis suæ articulo. Porro in solitariis habet hæc meditatio mortis alios quosdam salubres effectus, sicut Climacus ait: Apud eos qui solitarii sunt, gignit depositionem turbationis ac tumultus curarum, indesinentem orationem et mentis custodiam. Denique, Cassiano testante, ad omnium vitiorum, præsertim superbiæ, exstirpationem, atque ad omnis boni exsecutionem, ad omnem spiritualem profectum valde præcipue confert cordialis ac frequens meditatio mortis. Cujus quamvis certa hora ignoretur, tamen certissime scitur quod ad eam incessabiliter unusquisque propinquet mortalium, quod item celeriter veniet. Et istud intelligendum est in quantum mors non solum consideratur ut mors, et ut finis vitæ præsentis ac quædam acutissima pœna, sed etiam ut porta ad aliam vitam perpetuam, sive in summa miseria, sive in gloria maxima, et item ut quidam ingressus ad districtum ac supermetuendissimum Dei judicium. Hinc Augustinus et alii multi Sancti affirmant: Nihil sic revocat a peccato, ut frequens mortis meditatio.

Et merito unusquisque diem et horam suæ mortis expavescere debet. Primo, quoniam nescit an amore an odio dignus sit, potissimum vero ignorat an tunc amore an odio dignus invenietur.4 Secundo, quia in hora mortis, homines a dæmonibus tentantur gravissime. Tertio, quoniam post mortem non est pœnitentiæ locus, sed in quali mentis dispositione, videlicet conversione seu aversione, quis moritur, in ea æternaliter est mansurus. Vehementissime ergo formidare debemus ne tunc a Deo mereamur relinqui: ideo interim laudabiliter conversari non differamus, quia ut Augustinus loquitur, Non potest male mori qui usque ad mortis horam vixerit bene, et bene vix moritur qui male vixit. Quarto, quia post mortem mox restat particulare judicium morientis districtum ac metuendum. Quinto, quia quum paucissimi evolent, ad minus purgatorii pœna post mortem etiam bonis pene universis adultis infligitur. Quæ pœna mirabiliter est molesta, et omnem quam sancti martyres passi sunt pœnam, excedit; estque amarior indesinenter quam pœna quam tolerat moriens in ipso mortis articulo, quando cor frangitur, quæ pœna indicibiliter gravis et magna est. Si ergo tam intense formidaremus per unam horam jacere nunc in medio fornacis ardentis, mirum quod non timemus per multos dies aut etiam annos post vitam hanc purgatorii ferre supplicia. Merito ergo dixit S. Hieronymus: Qui se quotidie recordatur moriturum, contemnit præsentia et ad futura festinat. Sanctus quoque Gregorius ait: Ad hoc Conditor noster latere nos voluit diem nostræ mortis, ut dum semper ignoratur, semper proximus esse credatur, et tanto unusquisque sit ferventior in operatione, quanto incertior est de suæ vocationis hora ac die. Mors ergo sit semper suspecta, ut dum eam providere non possumus, ad ipsam sine intermissione nos præparemus. Insuper, omni excussa mentis ignavia, quidquid boni valemus, infatigabiliter ac ardentissime in vera discretione agamus, non solum propter evadenda prætacta pericula, sed ideo quoque, quia quum brevis sit vita præsens et mors jugiter appropinquet, statim et indilate post mortem sortiemur certissime inæstimabilem illam beatitudinem sempiternam, si interim sancte et fructuose vixerimus, et pro quotidianis culpis quotidie plene satisfecerimus. In ipso quoque agone, qui sancte interim vivit, securior erit, et consolationem desuper obtinebit majorem.

Deinceps, quamvis timor mortis sit homini naturalis, tamen ut Climacus profitetur, tremor mortis, videlicet intensa et immoderata ejus formido, est non actæ de offensionibus pœnitentiæ argumentum. Unde ut scribit Hieronymus: Quum beatissimus pater Mutius vidisset quemdam ex suis discipulis in extremis laborantem, et metu mortis graviter concuti, dixit ad eum: Cur imparatus es, fili, ad profectionem? Accusatrix, ut video, ignaviæ tuæ, tecum pergit conscientia tua. Quumque S. Mutium rogaret discipulus, Obsecro, Pater, intercede pro me, ut modicum temporis spatium Dominus mihi largiri dignetur, quo possim me emendare; respondit Mutius: Modo tempus pœnitendi requiris? Quid faciebas in omni tempore vitæ tuæ? Post hæc Mutius impetravit ei quod petiit. Verumtamen agnoscendum, quod etiam dispensatione divina interdum contingit ut et sancti viri in extremis multum formident, sicut de S. Arsenio legitur, qui morti proximus dixit discipulis suis: Timor mortis qui semper fuit in me, etiam modo in me est. Unde Gregorius: Sanctorum (inquit) animæ a levibus quibusque contagiis ipso sæpe mortis pavore purgantur, atque æternæ retributionis gaudia post ipsam a carne resolutionem suscipiunt; plerumque vero contemplationis internæ dulcedine, etiam dum mortis debitum solvunt, hilarescunt, et antequam carne exuantur, quadam lætitia perfruuntur.

Refert Climacus, quod fuit solitarius quidam in eremo Choreb habitans, in omni negligentia vivens, et nullam suæ animæ curam gerens. Qui tandem extreme ægrotans, quasi unius horæ spatio perfecte migravit a corpore. Qui rediens ad se ipsum, rogavit omnes qui aderant, inter quos fuit et Climacus, confestim recedere. Ipse vero ostium suæ cellulæ obstruens, intus clausus annis duodecim mansit, cum nullo colloquium habens, nec parvum nec magnum, nil præter panem et aquam gustans. Jugiter sedens, et ad ea quæ vidit in ecstasi stupens, sic mœrens intendebat, ut nunquam proprium morem seu apparatum mutaverit. Attentus considerans excessumque patiens, calidas lacrimas sine strepitu semper fundebat. Quum autem migraturus esset ad Dominum, ostium destruentes introierunt ad eum Climacus et alii Fratres, et eum valde rogantes, hoc solum audierunt ab eo: Indulgete mihi; nemo memoriam mortis habens ac noscens, potest peccare. Quumque sepultus fuisset, requirentes Fratres ejus reliquias sanctas, eas non invenerunt, Deo eos certificante per hoc de studiosa et sancta pœnitentia viri illius.

Itaque his exemplis discamus omnem levitatem, pigritiam negligentiamque vitare, et juxta nostræ exigentiam vocationis, juxta debitum nostræ professionis digne Deo jugiter ambulare5, in sanctitate et justitia Altissimo deservire, in linguæ et sensuum ac ventris refrenatione, in cordis custodia, in mentis munditia perseverare ac crescere, sicque nos ad mortem indesinenter parare, ipsam affectualiter omni hora præmeditando cum beato abbate Arsenio, de quo Theophilus archiepiscopus moriens dixit: Beatus es, abba Arseni, quia hanc, scilicet horam mortis, semper præ oculis habuisti. Sic ergo agamus ad gloriam et honorem Altissimi. Amen.

Footnotes

  1. Luc. vii, 12 et seq. ↩

  2. Marc. v, 38-42; ↩

  3. Joann. xi, 38-44. ↩

  4. Eccle. IX, 1. ↩

  5. Ephes. IV, 1. ↩

Chapter 169 of 243