Skip to the text

Sermo 3

DE PORTITORIBUS QUI PECCATORES SPIRITUALITER MORTUOS PORTANT SEPELIENDOS IN INFERNO.

MISERICORDIÆ Domini, quia non sumus consumpti: quia non defecerunt miserationes ejus. Thren. III, 22.

Sanctus propheta Jeremias considerans quod Deus non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis, locutus est verba hæc:1 «Misericordiæ Domini, quia non sumus consumpti», id est, divinæ pietati et gratiæ adscribendum est quod non omnino periimus, quod æternaliter condemnati non sumus. Si enim juste nos reliquisset, non solum omni virtute et gratia careremus, sed insuper innumerabilibus repleti essemus peccatis, aut jamdudum propter ea occisi essemus a Deo, atque damnati. Quandocumque enim quis peccat mortaliter, eodem momento meretur a Deo relinqui, diabolo tradi, corporaliter perimi, æternaliterque damnari. Hoc itaque est immensa misericordia Dei, quod peccator qui eum in tantum offendit, non solum non protinus condemnatur, sed diu portatur, et demum gratiam conversionis ab ipso sortitur. Denique, qualiter id communiter aut frequenter fiat, ex evangelio perpenditur hodierno. Nam legitur in eodem, quod dum Jesus propinquaret civitati nomine Naim, defunctus efferebatur, filius unicus viduæ matris: cujus dolori Christus compatiens, consolatus est eam, ejusque filium suscitavit. Conformiter omni die conspiciens Deus peccatores ad infernum deduci, illucque ire, imo et currere, condolet eis, et quibus vult gratiam tribuit conversionis.

Luc. vii, 12 et seq.

Hic considerandum, qui sunt isti qui peccatorem spiritualiter mortuum portant quotidie ad infernum, ita ut non resipiscat, nec redeat ad cor, nisi a Christo misericorditer adspiciatur, et præveniatur gratia ejus. Primus itaque hic portitor, est amor peccati seu vanitatis ac voluptatis. Quidam enim sic afficiuntur ad hæc, ut sine eis dicant se vivere non valere: quemadmodum quidam libidinosi asserunt se mulieribus carere non posse, et aliqui iracundi ac invidi affirmant se suos adversarios non posse diligere, nec injuriatoribus suis se posse ignoscere; sic et gulosi dicunt se jejunare non posse, quasi Deus impossibilia hominibus præceperit.

Quod dicere, blasphemia plenum est. Hos increpat Salomon, dicendo:2 Usquequo stulti ea quæ sibi nociva sunt cupient? Quibus clamat Psalmista: Filii hominum, usquequo gravi corde? Ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium?3 Isti namque ineffabiliter stulti sunt qui ea amant, exercent, reservant, quæ eis incomparabiliter nocent, puta peccata mortalia: per quæ perdunt omnia gratiarum charismata in præsenti, donaque gloriæ in futuro, imo summum et incommutabile bonum, Dominum Deum, et spiritualiter occiduntur, atque post vitam hanc, ad infernalis miseriæ mortem omni morte amariorem trahuntur. Ideo odiunt semetipsos, quemadmodum scriptum est:4 Qui diligit iniquitatem, odit animam suam. Et certe tales sunt omnes superbi, invidi, avari, lubrici, acediosi, gulosi et iracundi. Propter quod Salomon protestatur:5 Stultorum infinitus est numerus. Denique isti sunt similes quibusdam infirmis corruptum palatum habentibus, qui ea cupiunt manducare quæ comesta mortem mox inferunt. Cesset igitur unusquisque ab ista stultitia suique ipsius odio, et vere se diligat, illa optando quæ suæ saluti expediunt.

Secundus portitor, est timor spiritualis laboris, seu exercitii virtuosi, aut pœnitentiæ. Multis namque videtur quod tam durum sit Deo servire, pœnitentiam agere, operibus insistere virtuosis, ab actibus retrahi vitiosis, quod nec volunt nec audent iter virtutum arripere atque condigna pœnitentiæ opera exercere, sed manent in fæcibus, fœditatibus et malitiis suis. Isti non credunt Christo qui ait : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos;6 tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris : jugum enim meum suave est, et onus meum leve. O utinam isti agnoscerent quam vere dulcissimum sit Deo altissimo puro corde servire, tranquilla mente vacare, virtutibus insudare! Et quamvis sæpe sit in principio difficultas, in processu tamen suavitas est; et qui constanter proficere satagit, atque in bonis exercitiis strenue perseverat, consolationes divinas, cœlestes, internas, frequenter ac copiose experitur, quemadmodum Jeremias asserit : Quærite quæ sit via bona, et ambulate in ea, et invenietis requiem animabus vestris.7 Hinc apud Isaiam Deus suis promittit cultoribus :8 Quemadmodum mater consolatur filios suos, ita et ego consolabor vos. Apostolus quoque ait :9 Benedictus Deus qui consolatur nos in omni tribulatione nostra.

Subinde, secundum theologos atque philosophos, quælibet virtus habet delectationem spiritualem ac propriam sibi annexam. Propter quod in Proverbiis scriptum est : Gaudium est justo facere judicium.10 Et Aristoteles : Signum (inquit) virtutis est delectatio fiens in opere. Idcirco, dum pervenit homo ad radicationem et exercitationem seu assuefactionem virtutum seu actuum virtuosorum, tunc opera bona sunt sibi delectabilia valde, et quod mundanis carnalibusque hominibus videtur difficile, est ei perfacile ac suave. Ideo dixit Deo Psalmista : Exsultabunt labia mea dum cantavero tibi, et anima mea quam redemisti.11 Imo revera impiorum vita multiplici inquietudini, tribulationi, anxietati, dolori, remorsui ac tædio permiscetur, quemadmodum in Sapientiæ libro dicunt, et in die judicii sunt dicturi : Erravimus a via veritatis, et justitiæ lumen non luxit nobis;12 lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles. Hinc Ecclesiastes ait : Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lætitiam;13 peccatori autem, afflictionem et curam superfluam. Utinam miseri amatores carnis ac mundi essent ista experti; utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent.14

Tertius portitor, est præsentis vitæ prosperitas seu temporalium affluentia rerum, quæ decipit multos, et tanquam tenacissimus viscus detinet eos in vitiis, ita quod ad divina et spiritualia, ad cœlestia et æterna parum aut nil afficiuntur. Ideo in Proverbiis inducitur : Prosperitas stultorum perdet eos. Unde, secundum Gregorium, servis Dei prosperitas multo plus quam adversitas est timenda : præsertim quia in temporalibus prosperari, solet esse signum reprobationis ac damnationis futuræ, quia electos suos Deus in sæculo isto arguit et castigat. In adversis ergo potius quam in prosperis est gaudendum, juxta illud Jacobi : Omne gaudium existimate, fratres, quum in varias tentationes incideritis.15 Hinc ait Salvator : Væ quum benedixerint vobis homines. Imo Psalmista terribiliter loquitur : Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent; confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Ecce quam periculosa est mundi prosperitas. Qui itaque cupit esse de numero electorum, non recuset exerceri eventibus adversorum.

Quartus portitor, est immoderata confidentia de misericordia Dei, quasi minor sit divina justitia quam misericordia.16 Illis quippe Deus pronus est misereri qui de pristinis dolent abstinentque peccatis; qui vero peccant in spe, atque ob id audacius contumeliam faciunt Deo, quoniam ipse bonus et pius est, incidunt in divinæ rigorem justitiæ, quum sint ingratissimi Deo et improbissimi coram eo. Hinc scriptum est in Ecclesiastico :17 Non adjicias peccatum super peccatum, et ne dicas, Miseratio Domini magna est; misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius.

Insuper possunt et portitores alii assignari. Primus est fiducia longioris vitæ. Contra quam loquitur Christus : Vigilate, quia nescitis diem neque horam.18 Et quamvis quis sciret se diu victurum, tamen quanto diutius perseverat, habituatur et assuescit in vitiis, tanto ineptior erit ad resurgendum. Iterum, certum est quod stultum est emendationem et conversionem differre : nam interim homo Deum creatorem suum graviter multipliciterque offendit, tempus infructuose, imo et damnose expendit, multa et maxima negligit bona, et futura sibi auget supplicia; servit diabolo, ingratus est Christo, animam suam quotidie miserabiliter vulnerat, fœdat, occidit, et coram Deo facit odibilem, fœtidam atque turpissimam. Secundus est consideratio culpæ alienæ. Multi quippe dum majores et doctiores vident peccare et gravia scelera perpetrare, peccant audacius; qui tamen et si viderent illos præcipitare, submergere aut jugulare se ipsos, non imitarentur eos in his. Isti quoque non pensant quod ait Salvator : Multi sunt vocati, pauci vero electi. Qui ergo non vult cum multis et magnis peccatoribus condemnari, non audeat eos in malis sequi. Hinc in tertia sua Canonica ait Joannes : Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est semper.19 Accipe ergo exempla virtutum a bonis, non vitiorum a malis.

Tertius est dilatio divini judicii. Ideo Salomon ait : Quia non cito profertur contra malos judicium, absque omni timore filii hominum perpetrant mala. Sed attendamus quod rursus Salomon loquitur : Nescit homo finem suum; sed sicut pisces capiuntur hamo, et aves laqueo, sic homines capiuntur tempore malo, quum eis extemplo supervenerit. Quartus est adulatio injustorum : quia ut ait Psalmista, Laudatur peccator in desideriis animæ suæ, et injustus benedicitur.2021

Insuper per loculum in quo adolescens defunctus ferebatur ad monumentum, intelligendum est corpus in quo anima peccatrix ad infernum deducitur, dum concupiscentiis servit, nec vanitatibus suis renititur.22 Sed Christus electis compatiens animabus, accedit, et corpus tangit per infirmitatem et tribulationem multiplicem, ita quod præfati portitores desistunt et stant. Quoniam homo tunc timet se moriturum atque in manus Dei viventis casurum, idcirco exhortationibus acquiescit ac pœnitet, et cum adolescente illo spiritualiter surgit. Porro misericordia Dei, omnium horum bonorum fontalis est causa.

Abjiciamus ergo a nobis universos portitores præfatos, nec permittamus nos per eos ad infernum deduci, hoc est sic decipi ut in vitiis maneamus emendationemque differamus, et morte jam imminente postulemus pœnitentiæ tempus : quemadmodum accidit cuidam juveni viro, qui fuit in studio socius meus et commensalis ad tempus. Eratque vir corpore valde fortis, sed vagus lascivusque nimis : unde et ab ipso me separavi. Quumque ad tricesimum circiter annum venisset, pestilentia tactus, ad extrema perductus est; et videns mortem jam sibi imminere, lamentabiliter dixit : Heu! nunc venit mors quando inciperem primo aliquid agere boni.23 Quibus dictis, protinus exspiravit. Denique, eodem anno quo Ordinem ingressus sum, vidi in villa magna, in die dedicationis, presbyterum juvenem ultra modum vagum ac lubricum, qui habuit super caput suum pileum stramineum ita pennis pavonum in altum erectis opertum, ut vix stramen videretur in eo : qui eodem anno defunctus est.24

Footnotes

  1. Ps. cii, 10. ↩

  2. Prov. i, 22. ↩

  3. Ps. iv, 3. ↩

  4. Ps. x, 6. ↩

  5. Eccle. i, 15. ↩

  6. Matth. XI, 28-30. ↩

  7. Jer. VI, 16. ↩

  8. Is. LXVI, 13. ↩

  9. II Cor. I, 3, 4. ↩

  10. Prov. XXI, 15. ↩

  11. Ps. LXX, 23. ↩

  12. Sap. V, 6, 7. ↩

  13. Eccle. II, 26. ↩

  14. Deut. XXXII, 29. ↩

  15. Jacob. I, 2. ↩

  16. Ps. III, 6. ↩

  17. Eccl. v, 5-7. ↩

  18. Matth. xxv, 13. ↩

  19. III Joann. 11. ↩

  20. Ps. x, 3, sec. ↩

  21. Hebr. ↩

  22. Luc. vii, 12. ↩

  23. Luc. xx, 16; xxii, 14. ↩

  24. Luc. ix, 12. ↩

Chapter 167 of 243