Sermo 1
DE PERFECTIONE VITÆ CHRISTIANORUM, ET QUOMODO DIGNE AMBULARE IN VOCATIONE SUA DEBEANT.
DIGNE ambuletis vocatione qua vocati estis. Ephes. IV, 1.
In his verbis compendiosissime docet Apostolus qualis esse debeat omnium Christifidelium vita, ut scilicet conversentur juxta Christi doctrinam, præcepta et opera, quia ut ait Salvator, Cui plus datum est, plus requiretur ab eo.1 Qui ergo ad christianæ religionis ac evangelicæ legis notitiam est vocatus atque perductus, ita quod Christianus effectus est, tenetur Deo gratus esse de beneficio tanto, ita quod Deus requiret ab eo conversationem tam gratiosæ ac sublimi vocationi correspondentem, consonam seu conformem. Tenetur itaque quilibet Christianus evangelicæ legis præcepta servare, primo unum Deum colendo. Primo autem et maxime colitur Deus per fidem, spem et caritatem, ut scilicet in ipsum indubitanter credamus, in eo firmiter confidamus, et eum ferventer jugiterque amemus. Isti sunt actus interiores quibus colitur Deus.
Denique, sicut lex Christi est maxime alta, spiritualis atque perfecta, sic Christianorum vita debet esse præ ceterarum gentium conversatione sublimis, id est in omni virtute excellens, et spiritualis per terrenarum et carnalium rerum contemptum, perfecta quoque per ferventem Dei amorem divinorumque contemplationem.
Christiani itaque debent præcipue esse casti ac sobrii, divino amore succensi, et salutaribus meditationibus ac sanctis contemplationibus occupati. Hinc ad Philippenses scribit Apostolus: Omnia facite sine murmurationibus, ut sitis sine querela, simplices filii Dei, in medio nationis pravæ atque perversæ, inter quos lucetis sicut luminaria mundi, verbum vitæ continentes. Unde prima Petri omnibus dicitur Christianis: Conversationem vestram inter gentes habete bonam, ut in eo quod detrectant de vobis tanquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum. Ex quibus auctoritatibus elucescit, quam alta et in omni virtute sublimis ac irreprehensibilis debet esse Christifidelium vita.
Insuper, quod debeat esse spiritualis per omnium terrenarum atque carnalium rerum contemptum, constat ex verbis Christi dicentis: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo; et rursus, Cavete ab omni cupiditate, quia possibilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cœlorum. Ad idem pertinet quod iterum ait: Væ vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram; væ vobis qui saturati estis, quia esurietis. Itemque: Videte ne graventur corda vestra crapula vel ebrietate, aut curis hujus sæculi. Hinc iterum docet: Nolite solliciti esse in crastinum, et nolite thesaurizare super terram. In quibus omnibus jubet carnalia et terrena contemni, nisi in quantum necessaria aut utilia sunt pro conservatione propriæ vitæ aut speciei. Idcirco ait princeps Apostolorum: Obsecro vos tanquam advenas et peregrinos abstinere a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam.
Postremo, quod vita Christianorum debeat esse perfecta per divinæ dilectionis ardorem, testatur Christus quum ait: Primum mandatum est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua.23 Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Quamvis autem præceptum hoc etiam in veteri datum fuerit Testamento, Christus tamen docet perfectiorem et expeditiorem modum implendi illud, quam docebatur in veteri lege.
Præterea, quum Apostolus in præsenti epistola dixisset in generali, «Digne ambuletis vocatione qua vocati estis», protinus quasi exprimens quid sit hoc et qualiter fieri debeat, subdidit, Cum omni humilitate: primo, quia humilitas est omnium fundamentum virtutum; secundo, quoniam Christus verbo et opere potissimum docuit humilitatem; tertio, quia ut ait Gregorius, sicut superbia signum est reproborum, ita humilitas signum est electorum. Unde quemadmodum Augustinus distinguit filios Dei a servis diaboli, per hoc quod in filiis Dei, qui sunt cives supernæ Jerusalem, regnat ac prævalet amor Dei crescens usque ad contemptum sui, in servis vero diaboli, qui cives sunt Babylonis, regnat improbus amor sui crescens usque ad contemptum Dei (nam facit hominem præcepta Dei negligere, voluntatemque propriam voluntati Dei præponere); ita Gregorius inter istos distinguit per humilitatem atque superbiam, quia per humilitatem fit homo filius Dei, per superbiam servus filiusque diaboli.
Præterea, valde pensandum est quod ait Apostolus, Cum omni humilitate, quia ad vere Christianum non solum pertinet atque requiritur humilitas cordis, verum etiam humilitas oris, ut vitet verba jactantiæ, præsumptionis et animositatis, ne quis laudet se ipsum, juxta illud in Proverbiis: Laudet te alienus, et non os tuum; extraneus, et non labia tua. Item humilitas operis, juxta illud Ecclesiastici: Noli te extollere in faciendo opere tuo. Idcirco in4
Matth. xii, 37-39; Marc. xii, 29-31.
Deut. vi, 5.
Ephes. iv, 1.
Ibid. 2.
Prov. xxvii, 2.
Eccl. x, 29.
Philipp. ii, 14-16.
1 Petr. ii, 12.
Matth. v, 28.
Luc. xii, 15; Matth. xix, 24.
Luc. vi, 24, 25.
Ibid. xxi, 34.
Matth. vi, 34, 19.
1 Petr. ii, 11. opere curiositas singularitasque vitandæ sunt. Requiritur quoque humilitas in vestitu, quia ut sancti Patres testantur, si vir aut mulier ornaverit se, et suo ornatu adspectum hominum in se provocaverit, etiam si nullum malum inde sequatur, tamen æternum supplicium patietur, quoniam quantum in se fuit, propinavit venenum, si fuisset qui biberet. Unde certissime potest concludi, quod uti vestitu ornato ad libidinem provocativo, sit mortale peccatum. Item humilitas in incessu omnique apparatu, quoniam per Isaiam loquitur Dominus : Pro eo quod elevatæ sunt filiæ
Sion, et ambulaverunt collo erecto, et gradu composito incedebant, decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, etc.5 Ideo de se ipso testatur Hieronymus : Ab adolescentia mea nihil sic didici evitare sicut tumido corde et erecto collo incedere. Per Sophoniam quoque Dominus comminatur: Visitabo super omnem qui arroganter ingreditur.6 In Ecclesiastico quoque ait Scriptura : In vestitu ne glorieris unquam.7
Secundo adjecit Apostolus, Et mansuetudine. Nempe post humilitatem, præsertim spectat ad unumquemque Christifidelem mansuetudo, per quam fit Deo proximisque amabilis, et in mutua conversatione tolerabilis ac suavis. Propter hoc in Ecclesiastico dicitur :8 Fili, in mansuetudine opera tua fac, et super omnem hominum gloriam diligeris.9 Mansuetudo quoque est signum sapientiæ, sicut ira est signum stultitiæ. Propter quod Jacobus ait : Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat operationem suam in mansuetudine sapientiæ.10 Denique qui vere est humilis, non facile propter injuriam sibi illatam irascitur, nec inordinatam appetit ultionem : sicque ex humilitate mansuetudo causatur.
Tertio addit Apostolus, Cum patientia, quia hæc virtus valde necessaria est omni fideli in vita præsenti, quæ adversitatibus plena est.1112 Ideo ne quis propter adversa immoderate tristetur ac perturbetur, patientia indiget. De qua ait Salvator :13 In patientia vestra possidebitis animas vestras. Quod si in patientia nostra nostras animas possidemus, constat quod per impatientiam eas amittimus, quia ut Salomon loquitur, qui impatiens est, stultitiam operatur.14 At vero qui humilis vere consistit, adversitatibus, tribulationibus, confusionibus ob sua peccata dignum se reputat : idcirco dum sibi contingunt, non contristatur, imo potius gaudet in eis. Sicque ex humilitate patientia generatur.
Quarto addit Apostolus, ut nos invicem caritative et pie sustineamus ac supportemus, quemadmodum in nostris defectibus a Deo misericorditer tolerari optamus.1516 Quilibet enim proprios habet defectus, et indiget a proximis supportari atque a Deo misericorditer adspici. Unde qui contra proximos propter eorum defectuositates facile indignatur, cito amaricatur, eosque despicit et supportare renuit, quid aliud promeretur, nisi ut Deus eum juste despiciat, rigoroseque judicet, et ejus peccata graviter ulciscatur, ut impleatur in eo quod ait Salvator, Eadem mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis?17
Postremo saluberrimam Apostolus dat doctrinam, ut simus solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis.18 Unusquisque ergo summe provideat, curet, conetur ne sua singularitate, impatientia, turbulentia, inordinatione aut quacumque perversitate alios turbet dissentientesve faciat, et ne ipse ab aliis per mentis discordiam separetur, sed caritatem, pacem, conformitatem laudabilem totis viribus foveat et conservet cum his inter quos conversatur. Hoc enim angelicum est, quia in angelis inviolabilis est dilectio, pax atque conformitas sancta : unde unitatem spiritus solvere et vinculum pacis dirumpere, diabolicum rite censetur. Idcirco de talibus turbatoribus, inquietis, perversis, ait in sua Canonica Judas apostolus : Hi sunt querulosi, murmuratores, secundum desideria sua ambulantes; itemque, Hi (inquit) sunt qui segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes.
Præterea præinductum documentum Apostoli, quo hortatur ut digne ambulemus vocatione qua vocati sumus, non solum est intelligendum modo prætacto, ut scilicet juxta communia evangelicæ legis ambulemus præcepta, ad quorum observantiam universi tenentur, verum etiam ut unusquisque ea adimpleat ad quæ ratione specialis status seu gradus vel ordinis obligatur: ut scilicet religiosi seu monachi juxta suarum regularum vivant tenorem, canonici quoque juxta decreta summorum Pontificum eis præfixa, similiter sacerdotes secundum statuta eis præcepta, conjugati etiam prout ad eorum pertinet statum, quatenus vir debito modo se habeat ad suam uxorem, et econverso, et parentes ad sobolem suam, et econverso, unusquisque quoque ad suos superiores, et econverso. Quæ omnia adimplere, est de necessitate salutis, et magna indiget gratia, magna custodia præcipuoque conatu. Propter quod verissime testatus est Christus:19 Arcta est via quæ ducit ad vitam;20 itemque, Regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud; atque Apostolus: Non coronatur nisi qui legitime certaverit.21 Agamus ergo viriliter, et juxta præsentis epistolæ sacratissima documenta, studeat unusquisque digne sua vocatione coram Altissimo ambulare, præsertim quia ingratum est Spiritui Sancto quidquid ei obtulerimus, neglecto eo ad quod tenemur.
Præterea, quum juxta præscripta, tam virtuosa, pia, simplex et humilis debeat Christianorum vita exsistere, nonne hinc vehementissime est dolendum ac flendum, quod populus christianus in omni statu jam ad tantam devenit ruinam, ad tam intimoratam scandalosamque vitam? Ecce enim quanta est eorum vanitas, curiositas, pompa et novitas in vestitu, quanta incustodia in loquendo, quanta superfluitas in cibo et potu, quanta acedia ad divina, quam facile mutuo irascuntur, contendunt ac pugnant. Nullus vult aliquid pati a proximo, vixque a superioribus suis corripi volunt ac corrigi, et alia innumerabilia et graviora his scelera vigent in eis. O quam pauci incedunt per arctam viam salutis! Ideo S. Brigitta in Revelationibus suis, et alii quidam Sancti, fatentur et scribunt quod sicut cadit nix super terram, sic animæ corruunt in infernum.
Legitur in secundo libro Machabæorum, quod quum Antiochus rex sederet in curru, et currum agitari præciperet, quia contra Judæos fuit inflammatus, voluitque eos omnino destruere, Deus plagavit eum, ita quod cadens de curru, gravissime læsus est.22 Insuper dolore incurabili viscerum Deus eum percussit, in tantum quod vermes de ejus corpore scaturiebant, et fœtor tam ingens, quod proprium ferre nequivit fœtorem. Tunc Antiochus vexatione instructus, rediit ad se ipsum, et dixit: Justum est subditum esse Deo, et mortalem non paria Deo sentire. Deinde oravit Deum, et multa bona se promisit facturum, ac honoraturum Judæos et templum, universaque loca sacra se visitaturum, Judæum quoque se esse futurum: et tamen, sicut præfato scriptum est loco, misericordiam non est consecutus a Deo. Cujus causam assignant doctores, quoniam tota ejus pœnitentia, oratio atque promissio ex servili venit timore, non ex zelo justitiæ, neque ex Dei amore. Ex quo plane exemplo datur intelligi quam periculosum sit pœnitentiam usque ad agonem differre, et item quod plurimi videntur tunc pœnitere, et tamen non prodest eis ad veram salutem, quoniam ex servili pœnitent et confitentur timore. Verumtamen desperatio nulli est persuadenda. Sed idcirco hæc recito, ut certiorem securioremque viam eligat unusquisque, atque dum sanus et potens ac juvenis est, pœnitere ac Deo servire non negligat qui ad senium et languorem nondum devenit. Porro qui distulit usque ad senium et languorem, doleat se distulisse tamdiu, et invocet misericordiam Dei immensam, ut veræ pœnitentiæ gratiam sibi dignetur infundere, nec se æternaliter permittat perire. Ad laudem et gloriam nominis sui piissimi.23
Footnotes
-
Luc. xii, 48. ↩
-
Matth. xxii, 37-39; ↩
-
Marc. xii, 29-31. ↩
-
Eccli. x, 29. ↩
-
Is. III, 16, 17. ↩
-
Soph. I, 9. ↩
-
Eccli. XI, 4. ↩
-
Eccli. III, 19. ↩
-
Ibid. 19. ↩
-
Jacob. III, 13. ↩
-
Ephes. IV, 2. ↩
-
Judæ 16. ↩
-
Luc. XXI, 19. ↩
-
Prov. xiv, 17. ↩
-
Ephes. iv, 2. ↩
-
Ephes. IV, 2. ↩
-
Matth. vii, 2. ↩
-
Ephes. iv, 3. ↩
-
Matth. vii, 14. ↩
-
Matth. xi, 12. ↩
-
II Tim. ii, 5. ↩
-
II Mach. ix, 4 et seq. ↩
-
II Tim. ii, 5. ↩
Chapter 172 of 243