Skip to the text

Sermo 2

DE SEPTEM HYDROPICORUM PROPRIETATIBUS, PER QUAS SEPTEM MORTALIA PECCATA DESIGNARI POSSUNT.

DUO mala fecit populus meus : me dereliquerunt fontem aquæ vivæ, et foderunt sibi cisternas dissipatas, quæ continere non valent aquas. Jer. II, 13.

Hæc sunt verba Dei, in quibus ad litteram conqueritur de indurato populo Judæorum, quod duo commiserunt peccata, loquendo in generali : innumerabilia namque commiserunt peccata in speciali. Primum est, quod corda sua averterunt a summo et infinito ac invariabili bono, videlicet Deo, qui est fons aquæ vivæ, id est origo salutaris doctrinæ, juxta illud Ecclesiastici : Omnis sapientia a Domino Deo est; itemque, Fons sapientiæ, verbum Dei in excelsis.1 Secundum malum est, quod Deo relicto converterunt se ad pseudoprophetas, ad falsos doctores, ad idolorum culturam seu gentium deos, qui vocantur dissipatæ seu perforatæ et fractæ cisternæ quæ aquas nequeunt continere. Cisternæ namque seu putei sunt quasi vasa aquarum; quæ cisternæ si fuerint dissipatæ, aquas continere non valent. Per cisternas itaque intelliguntur homines seu corda humana, quæ esse debent vasa sapientiæ et scientiæ, gratiæ ac virtutum; si autem fuerint corda hæc per concupiscentiarum et vitiorum pravitatem corrupta, continere nequeunt sapientiam salutarem, gratiam et virtutes, juxta illud libri Sapientiæ :2 In malevolam animam non introibit sapientia. Unde in Ecclesiastico asseritur : Cor fatui quasi vas confractum, omnem sapientiam non tenebit.3 Falsi ergo doctores, et fabulatores vani ac impii, atque simplicium seductores, vocantur dissipatæ cisternæ. Conqueritur itaque Deus de perversis Judæis, quod ejus doctrinam et sanctos Prophetas dereliquerunt, et pseudoprophetas, mendaces magistros, garrulos seductores exquisierunt ac susceperunt.

Deinde hoc ipsum conqueritur modo Christus de populo christiano, quod ipsum dereliquerunt, qui est via, veritas et vita, fons totius sapientiæ atque scientiæ, nec ejus servant doctrinam.4 Imo ut in libro Judicum fertur de filiis Israel, quod audientes præcepta Dei, omnia fecere contraria, ita jam populus christianus, quantumcumque ei prædicetur de Christi doctrinis atque præceptis, totum agit contrarium.5 Insuper fodit sibi « cisternas dissipatas », hoc est, prælatos et prædicatores exquirit a quibus non multum corripiatur nec castigetur, sed ea audiat quæ amplius placent. Sicque impletum est nunc quod ad Timotheum prædixit Apostolus : Erit tempus quum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus.6 Isti sunt duri et incorrigibiles, qui si veraciter corripiantur justeque corrigantur, protinus indignantur, resistunt et obloquuntur. De quibus in Isaia legitur : Dicunt7 adspicientibus, Nolite adspicere nobis ea quæ recta sunt, loquimini nobis placentia, videte nobis errores.8 Tales sunt omnes qui in suis permanent culpis mortalibus, qui spiritualiter fiunt et exstant hydropici. Ex quo enim aquam sapientiæ salutaris, hoc est fluenta sanæ doctrinæ, repellunt a se, cordaque sua carnali implent prudentia, mendacibus documentis, cogitationibus vanis, curiosisque fabulis, et superstitiosis scientiis; pessimas in se congregant ac continent aquas, et recte hydropici nominantur, atque per istum (de quo in evangelio hodierno fit sermo) hydropicum designantur; indigentque curari a Christo, nec curari queunt ab alio.

Præterea septem sunt proprietates hydropici, per quas septem peccata mortalia designantur. Prima est tumor corporis ac membrorum, præcipue ventris. Sicque per hydropicum designantur superbi, quia superbia est quidam animi tumor, erectio sive elatio (juxta illud Job :9 Quid tumet contra Deum spiritus tuus?), quemadmodum econtrario humilitas est quædam inclinatio ac depressio mentis, et resilitio ejus in propriam parvitatem. Hinc sicut aqua colligi nequit in monte sive monticulo, sed in concavo loco, ita dona cœlestium gratiarum recipi ac servari non valent in corde superbo, sed humili. Itaque si a Deo appetis misericorditer adspici, gratiose visitari, beatitudinem adipisci, aufer a corde tuo tumorem superbiæ; propriamque vilitatem, impietatem, defectuositatem atque ad omne peccatum proclivitatem perpendens, despice et inclina te ipsum (juxta illud Ecclesiastici :10 Humilia valde spiritum tuum, quoniam vindicta impii, ignis et vermis) : alioqui deprimeris a Deo, et usque ad profunda laci infernalis dejicieris. Siquidem proprium est Deo justo ac omnipotenti superbos prosternere, prout in Ecclesiastico æterna Sapientia protestatur :11 Omnium superborum et sublimium colla propria virtute calcavi. Unde ad sanctum Job Dominus dixit : Si habes brachium ut Deus, et si simili voce tonas, disperge omnes superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia, demerge eos in foveam.12 Abhorreamus ergo maledictum semen superbiæ, ex quo omnia vitia oriuntur, et cum beato David rege dicamus, Ego sum vir pauper et tenuis;13 atque cum Jeremia, Ego vir videns paupertatem meam.14 Specialiter autem superbia in pauperibus vituperabilis intolerabilisque censetur. Propter quod sapiens ait Ecclesiasticus : Tres species odivit anima mea : pauperem superbum, divitem mendacem, et senem fatuum.15

Secunda proprietas hydropici est compressio spirituum, per quam designatur invidia. Invidi quippe aliorum bona opera pro posse abscondunt; et si bona sint manifesta, quantum possunt ea denigrant, detrahendo atque in pejus ea interpretando. Idcirco invidia est detestabile et ineffabiliter vile ac grave peccatum, tam naturali quam divinæ legi prorsus contrarium. Invidus quoque eo ipso quo alteri invidet, parvum, vilem ac defectuosum se esse ostendit : quoniam bonum quod invidet alteri, fatetur sibi deesse, sicque inferiorem se efficit eo cujus invidet bono. Propter quod fertur in Job :16 Virum stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia. Quocirca scribit Gregorius : Invidere non possumus nisi his quos nobis in aliquo meliores putamus. Parvulus ergo est qui livore occiditur, quoniam ipse sibi testimonium perhibet quod eo minor sit cujus torquetur invidia. Abjiciamus ergo hoc infernale venenum sanctæ caritati omnino contrarium, quod non animam tantum, sed corpus quoque occidit, Salomone dicente : Putredo ossium, invidia.17 Porro ad invidiam specialiter proni sunt melancholici et pusillanimes : idcirco incumbit eis contra invidiam singulariter præliari, dando se ad caritatem sinceram ac spiritualem lætitiam.

Tertia proprietas hydropici est ardor sitis. Sicque per eum designantur avari, qui quanto plura acquirunt, tanto plura desiderant, et semper sunt pauperes, quia se reputant indigentes. Ideo loquitur Augustinus : Avarus similis est inferno. Infernus enim quantoscumque absorbet, nunquam dicit, Sufficit; sic nec avarus, quantumcumque acquirit. Gregorius quoque fatetur : Omnis avarus ex potu sitim multiplicat, quia dum ea quæ appetit adeptus fuerit, ad adipiscenda alia amplius anhelat. Denique quidam hac siti ita insaniunt, ut etiam aliorum bona optare non vereantur, aut per fraudem occulte, vel per violentiam manifeste rapere moliantur : quibus damnatio imminet sempiterna nimis gravissima. Avaris ergo timendum est vehementer quod Deus loquitur per Isaiam : Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis;18 numquid habitabitis vos soli in terra? Disce ergo, o Christiane, spiritualia gratiæ dona appetere, summum et incomparabile bonum, Dominum Deum creatorem tuum diligere, æternam desiderare salutem : sicque despicies ista terrena, quæ ab illorum amore atque adeptione bonorum impedunt, quoniam Christo testante, nemo potest Deo servire ac mammonæ.19

Quarta proprietas, indigestio est humorum : sicque per hydropicum designantur iracundi. Ira namque est velut fumus et vapor incensus, mentem offuscans, turbans et inquietans, per quem fit homo similis fatuo et insano. Per iram quoque societas aggravatur, concordia dissipatur, imo et Spiritus Sanctus repellitur. Ideo in Proverbiis habetur : Spiritum ad irascendum facilem quis poterit sustinere ?20

Quinta proprietas est tarditas pedum ad incedendum. Sicque per hydropicum designantur acediosi, qui nec summi boni accenduntur amore, nec divinæ majestatis reverentia provocantur ad agendum viriliter, nec quanta beatitudo ac merces sit ferventibus Dei ministris præparata, perpendunt, sed ad bene agendum tædio afficiuntur tartareo, neque in spiritualibus delectantur. Considerate ergo, o acediosi, quam ferventer diligendus sit Deus, quam reverenter ac prompte obsequendum sit ei, quam copiosissimus remunerator operum sit bonorum, quanta beneficia incessabiliter largiatur hominibus. Considera demum quam indesinenter et clare ipse te et omnia intueatur, quantum ipsam acediam detestetur, quantam damnationem acediosis infliget. Siquidem in Apocalypsi ait: Quia tepidus es, incipiam te evomere de ore meo;21 quasi dicat, Nauseam habeo de te.

Sexta, est genitalium inflatio, per quam luxuria designatur. Est quoque proprietas hydropici, fœtor anhelitus, per quem aptius significatur luxuria, in qua est maxima turpitudo et bestialitas fœda ac inhonestas erubescenda. Quod si ita est, quam turpes, vitiosi ac fœtidi sunt coram altissimo atque sanctissimo Deo, qui non solum una ac simplici fornicatione se maculant, sed et adulterio et consuetudinali luxuriatione absque freno se polluunt? His præparatus est ardor gehennalis incendii et fœtor ineffabilis infernalis ergastuli, juxta illud Apocalypsis : Pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulfure.22 Unde et in Psalmo : Ignis, sulfur et spiritus procellarum, pars calicis (id est pœnæ) eorum.23 Quod si totum hoc est pars pœnæ illorum, qualis et quanta est tota eorum pœna? Væ infelicissimis ac deflendis hominibus qui quidquid eis prædicetur, in suis manent spurcitiis, nec intolerabiles pœnarum sibi imminentium acerbitates considerant. Præterea, per prætactam genitalium inflationem potest intelligi gula, quæ luxuriæ præbet materiam et corporis inflammationi deservit. Quæ prorsus vitanda est tanquam vere peccatum mortale, ad quam multa et magna peccata sequuntur; quæ et rationem obtenebrat, corpus lædit ac indisponit, et vitam non parum abbreviat.

Itaque quacumque spirituali hydropisi jam prætacta infectus quis fuerit, festinet ire ad Christum, coram ipso prosternat se, indulgentiam gratiamque conversionis et emendationis in omnibus deprecetur, recogitet sua peccata et confiteri acceleret, ac juxta præhabita instituat ac gubernet se ipsum.

Legitur de quadam devota matrona, cujus vir miles fuit, et fidem violans conjugalem frequenter, atque post bellica exercitia balneis et luxuriis vacans. Quo mortuo, uxor ipsius instanter Deum rogavit ut mariti sui statum sibi ostendere dignaretur. Cujus precibus annuit Deus. Nam rapta in spiritu, ducta est in visione ad inferos, viditque ibi animam viri sui in quodam calidissimo sulfureo balneo balneari. Deinde audivit dæmones dicentes :

Præparemus ei lectum mollissimum et pulchram puellam. Statimque vidit virum suum poni super ferreum lectum et totaliter inflammatum, et juxta eum infernalem bufonem. Qui quum apprehenderet et amplecteretur virum illum, sustinuit inæstimabilissimam pœnam. Qua visione conspecta, intellexit devota illa matrona in quantis suppliciis esset vir ejus : ideo ipsa de cetero ad virtuosiorem vitam se dedit.

Footnotes

  1. Ibid. 5. ↩

  2. Sap. I, 4. ↩

  3. Eccli. XXI, 17. ↩

  4. Joann. XIV, 6. ↩

  5. Judic. II, 17. ↩

  6. II Tim. IV, 3. ↩

  7. Eccli. I, 1. ↩

  8. Is. XXX, 10. ↩

  9. Job xv, 13. ↩

  10. Eccli. vii, 19. ↩

  11. Eccli. xxiv, 11. ↩

  12. Job xl, 4, 6, 8. ↩

  13. I Reg. xviii, 23. ↩

  14. Thren. iii, 1. ↩

  15. Eccli. xxv, 3, 4. ↩

  16. Job v, 2. ↩

  17. Prov. xiv, 30. ↩

  18. Is. v, 8. ↩

  19. Matth. vi, 24. ↩

  20. Prov. xviii, 14. ↩

  21. Apoc. III, 16. ↩

  22. Apoc. XXI, 8. ↩

  23. Ps. x, 7. ↩

Chapter 174 of 243