Enarratio in epistolam
OBSECRO VOS, EGO VINCTUS IN DOMINO. Ephes. IV, 1-6.
HORTATUR Apostolus in præsenti epistola omnes Christifideles, ut juxta evangelicæ legis exigentiam conversentur, dicendo : Obsecro vos, ego Paulus vinctus in Domino, id est propter Deum et fidei prædicationem incarceratus (fuit enim Apostolus Romæ incarceratus atque ligatus, quando hæc scripsit Ephesiis), ut digne ambuletis, quotidie in virtutibus proficiendo, quia in via Dei non procedere, est retroire : « digne », inquam, vocatione qua vocati estis ad evangelicam legem christianamque fidem et religionem, Deo intus agente et per inspirationem internam vocante, meque Dei apostolo foris per prædicationem meam vocante : hoc est, sic vivite ut Christi lex jubet.
Cum omni, id est perfecta, humilitate; vel, « cum omni humilitate » tam interiori quam exteriori, et mansuetudine, quæ est virtus moralis iram refrenans. Hoc est quod docuit ac præcepit Salvator : Discite (inquiens) a me, quia mitis sum et humilis corde.1 Quo patet quod hæ duæ virtutes ad omnem Christianum præcipue pertinent. Cum patientia, quæ passionem tristitiæ moderatur. Supportantes invicem, ita ut unus defectum alterius patienter sustineat, unusque alteri in omnibus pro posse opem impendat, juxta illud :2 Alter alterius onera portate; in caritate, id est sincero affectu, non simulatione aut pro commodo temporali; solliciti servare unitatem spiritus, id est diligentes ac studiosi ad conservandum spiritualem unionem conformitatemque animarum, ut per caritatem habeatis cor unum et animam unam :3 unde ait Salvator, Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos;4 in vinculo pacis, id est animi tranquillitate, quæ est spirituale vinculum unitatis præfatæ, quoniam nutrit eam atque conservat. Nam sicut per discordiam homines ab invicem dividuntur, ita per pacem spiritualiter colligantur.
Unum corpus Christi mysticum estis, quia uno Spiritu, utpote paracleto Spiritu Sancto, spiritualiter vivificamini per caritatem et gratiam. Quemadmodum enim multa membra sunt unum corpus naturale, organicum, in quantum ab una anima informantur; sic multi fideles sunt unum mysticum corpus, secundum quod ab uno Spiritu Sancto spiritualiter vivificantur, et item in quantum in uno capite, scilicet Christo, connectuntur, a quo influentiam sortiuntur, videlicet vitam gratiæ et motum virtutum. Et unus spiritus estis cum Deo, ei fideliter adhærendo, quemadmodum alibi dicit Apostolus :5 Qui adhæret Deo, unus spiritus est. Vel, « unus spiritus » cum spiritu proximi estis, concordando cum eo in bonis. Vel, omnes estis « unus spiritus », non per essentiam, sed per caritatis adunationem, quemadmodum per Jeremiam loquitur Deus :6 Dabo eis cor unum et animam unam. Sicut vocati estis in una spe, id est ad eamdem beatitudinem, vocationis vestræ, id est ad quam vestra ordinatur vocatio.
Deinde subditur ratio cur conservanda sit unitas ista : nam, Unus Dominus, scilicet Deus Trinitas. De quo in libro Esther legitur : Domine, rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita.7 Una fides, id est, omnium Christianorum est una et eadem fides in specie, puta ex parte objecti, quod est veritas prima; sed ex parte subjectorum fides numeraliter multiplicatur. Quamvis enim multa sint credibilia et multi articuli fidei, una tamen est formalis et propria ratio objectalis cui fides innititur, et propter quam omnia illa creduntur, utpote veritas increata : quemadmodum etiam una est caritas qua Deus proximusque diligitur, quoniam Deus est causa formalisque ratio diligendi proximum. Unum est Baptisma in specie, quia materia una est, utpote aqua, et una est forma ipsius, videlicet forma verborum. Dicitur quoque « unum Baptisma », quoniam iterari non potest, estque ejusdem valoris a quocumque ministretur, quoniam non consistit in merito dantis seu exterius baptizantis, sed in virtute et merito dominicæ passionis, seu Christi intus lavantis. Unus Deus et Pater omnium, id est Deus Trinitas : qui Deus omnium appellatur ratione creationis; Paterque omnium, ratione benignæ gubernationis atque paternæ provisionis. Cui Isaias dicit : Pater noster es tu, nos vero lutum; et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos.8 Qui est super omnes, id est, infinita excellentia universos transcendit: juxta illud in Psalmo, Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram, nimis exaltatus es super omnes deos;9 et per omnia, id est, sua immensitate omnia continet, implet et penetrat : quemadmodum per Jeremiam contestatur, Numquid non cœlum et terram ego impleo?10 et in omnibus nobis est, quia in Christifidelibus est per fidem, caritatem et gratiam. Nam et ipsi sunt templum Dei, dicente Apostolo : Templum Dei sanctum est, quod11
Footnotes
Chapter 171 of 243