Enarratio in evangelium
QUUM INTRARET JESUS IN DOMUM CUJUSDAM PRINCIPIS PHARISÆORUM SABBATO MANDUCARE PANEM, ETC. Luc. XIV, 1-41.
LUCAS evangelista in evangelio hodierno describit qualiter Christus curavit hydropicum, quomodo etiam confutavit adversariorum suorum errorem, et qualiter humilitatem docuit esse servandam. Itaque ait: Quum intraret Jesus in domum cujusdam principis Pharisæorum, invitatus ab illo, sabbato, qui fuit dies celebris apud Judæos, quemadmodum apud nos dies dominica, manducare panem, id est cibum. Per panem etenim in Scripturis intelligitur quilibet cibus, sicut per aquam quilibet potus: ut constat ex eo quod in libris Regum Eliseus regi Israel dixit de Syris:1 Pone panem et aquam coram eis. Et subditur ibi:2 Apposita est eis ciborum magna præparatio. Et ipsi, scilicet Pharisæi, observabant eum, qualiter possent eum reprehendere in verbis aut factis, præsertim an aliquid faceret contra sabbati celebritatem. Christus namque, secundum Bernardum, in factis suis passus est observatores, in verbis contradictores, in tormentis illusores. Denique Pharisæi avidissimi erant laudis humanæ, et a Judæis reputari consueverunt præ ceteris religiosi et boni: ideo Christo maxime invidebant, quia sapientia, sanctitate, miraculis, eloquentia et fama ipsos transcendit, et præ eis honorabatur a populo. Itaque Pharisæos nunc multi sequuntur ficte devoti et false justi, qui præ ceteris cupiunt honorari, promoveri, et sapientes virtuosique reputari: idcirco invident his quos cernunt se doctiores, prudentiores ac meliores, et eos observant, ut eorum famam valeant denigrare. Contra quos in libro Sapientiæ scriptum est:3 Cum tabescente invidia non communicabo.
Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum, id est, hydropicus iste venit ad Jesum ut sanaretur ab eo. Porro ab ὕδωρ, quod est aqua, dicitur hydropisis: quæ est morbus aquosus, ex vesicæ vitio natus, cum inflatione turgente atque fœtente anhelitu. De spirituali autem significatione hydropici in sermone dicetur.
Et respondens Jesus, non ad verba, sed ad insidiosas cogitationes Pharisæorum, quas intuebatur, dixit ad legisperitos, id est Scribas seu doctores Judæorum, et Pharisæos: Si licet sabbato curare, a corporali infirmitate supernaturaliter et miraculose? Non ex ignorantia hoc petivit, sed ut illorum errorem corrigeret. Taliter quippe curare, est opus divinum, pium et caritativum, ad Dei honorem, laudem ac dilectionem inflammans, ad divinæ quoque omnipotentiæ contemplationem inducens, non a vacatione Dei, ad quam sabbati celebritas ordinabatur, impediens. At illi tacuerunt: quia subtilitatem ac sapientiam Christi sciebant, ideo metuebant confutari ab eo quidquid responderent. Ipse vero apprehensum sanavit eum, id est, Jesus hydropicum illum manu accipiens, supernaturaliter et miraculose curavit eumdem, imperialiter et repente, ac dimisit abire, ut expedite velociterque eundo, ostenderet se vere esse curatum, atque ad Dei laudem alios provocaret.
Et respondens Jesus ad cogitationes Pharisæorum ac legisperitorum, qui viso hoc signo, cœperunt cogitare et intra se judicare quod Jesus sabbatum violasset curando hydropicum. In quo apparet magna illorum perversitas, quod viso tanto prodigio non fuerunt ædificati; magna quoque cæcitas eorumdem, quod cogitabant et judicabant tam fatue. Ad illos dixit : Cujus vestrum asinus aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati? quasi dicat : Si licet brutis die sabbati cum grandi labore succurrere, cur non potius licet homini ægro sanitatem supernaturaliter dare die sabbati, præsertim quum istud fiat tam absque labore, imo facillime? Et non poterant ad hæc respondere illi, videlicet Christo. Sed viderunt se esse convictos ab eo, secretaque cordium suorum inspecta et redarguta esse ab ipso : quod fuit magis mirabile ac divinum quam hydropici corporalis curatio, quem tamen etiam spiritualiter curavit (id est a peccatis mundavit) Salvator.
Confutatis ergo adversariis veritatis, et corporali hydropisi in uno curata, convertit se Christus ad spiritualis curationem hydropisis, utpote superbiæ et ambitionis, qua laborabant legisperiti ac Pharisæi, et nunc usque plurimi sunt infecti. Dicebat autem et ad invitatos parabolam, id est sermonem aliquid mystice significantem, quia per corporalia ista, innuebat spiritualia documenta; intendens, id est, considerans vel intelligi dans, quomodo primos accubitus eligerent, id est, ad altiora loca in mensis adspirarent, aviditate honoris, vel propter fercula lautiora quæ altius sedentibus proponuntur; dicens ad illos : Quum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, id est, te ipsum vane non ingeras ad sedendum in loco superiori, ne forte honoratior te sit invitatus, etc. Sensus superficialiter litteralis difficultatem non habet; sed magister humilitatis hoc exemplo, hacque rationabili persuasione, intendit nos informare, ut semper, quantum in nobis est, humiliemus et parvi faciamus nos ipsos, ne quis ultra propriam mensuram se erigat, imo potius inferioribus arbitremur nos viliores. Denique, quando per Christi ministros, id est prælatos ac prædicatores, invitamur ad nuptias spirituales, hoc est ad unionem mentis cum Deo, ad refectionem et delectationem internam in eo, non debemus in primo loco discumbere, id est aliis nos præferre, neque de meritis nostris præsumere, ne reprobemur a Christo.
Sed quum vocatus fueris ad nuptias sive convivium, vade, recumbe in novissimo loco, id est, quantum in te est, locum elige inferiorem; ut quum venerit qui te invitavit, dicat tibi, admonitione seu applicatione honoraria (sufficit enim monitio apud discretos) : Amice, ascende superius. Sicque per humilitatem honor acquiritur, sicut subjungitur : Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus : juxta illud Job, Qui humiliatus fuerit, erit in gloria. Huic morali doctrinæ Christi consonat quod in Proverbiis Salomon ait : Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris; melius est ut dicatur tibi, Ascende huc, quam ut humilieris coram principe.4 Dicit quoque Basilius : Occupare ultimum locum in conviviis, juxta mandatum Christi, conveniens est; sed rursus in hunc contentiose se ponere, vituperabile est, tanquam destructivum ordinis et causativum tumultus, et de hoc mota contentio comparabit nos litigantibus de primatu. Quapropter, sicut docet hic Christus, expedit accubitus ordinem committere facienti convivium. Sic enim in patientia nos mutuo sustinebimus, honeste et secundum ordinem omnia prosequentes.
Quia omnis qui se exaltat per superbiam, humiliabitur humiliatione justæ ultionis, id est, reprobabitur, deprimetur ac punietur tanto confusibilius atque pœnalius, tam in particulari suo judicio quam in judicio generali, quanto nunc magis se erigit, nisi vere pœniteat seque in vita hac sponte humiliet. Et qui se humiliat, id est, propriam defectuositatem et culpam pensando, dejicit et prosternit se ipsum coram Altissimo, atque in exterioribus humilitatem vere ostendit in verbo et facto, exaltabitur : quia in hac vita magna a Deo accipiet dona gratiæ ac virtutum, in futuro quoque sublimis erit in5 gloria cœlestique patria. Deus namque superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.6 Hinc in Numeris Moyses loquitur : Anima quæ per superbiam aliquid commiserit, quoniam adversus Dominum rebellis fuit, peribit de populo suo : verbum enim Dei contempsit.7 Ecclesiasticus quoque dicit : Quanto major es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam, quoniam ab humilibus honoratur.8
Footnotes
Chapter 173 of 243