Skip to the text

Sermo 5

QUÆ DEBEAT FUGERE VITIA, QUASQUE COLERE VIRTUTES VERUS VESTIGIORUM CHRISTI OBSERVATOR.

IPSI observabant eum. Luc. xiv, 1. Quemadmodum sanctus ait Bernardus, Christus in factis suis passus est observatores, in verbis contradictores, in tormentis illusores. Qui ergo vult Christi sequi vestigia, non frangatur, neque a bono desistat, si et sibi aliquid tale contingat, memor verbi Domini Jesu dicentis: Non est servus major domino suo.1 Denique in omnibus quæ de Salvatore leguntur, facile est pensare quam verissime divinus Dionysius protestetur: Quod uni est cibus, alteri est venenum. Nam sicut homines boni et dociles, spiritualium profectuum cupidi, caritativi, sinceri, Dei honorem et proximorum ædificationem sinceriter cupientes, gratulantur de gratiis et excellentiis gratiosis desuper aliis distributis, nec dolent quod excedantur ab illis, imo quod in se ipsis non habent gaudent in aliis inveniri; sic perversi, ficti, ambitiosi et invidi bona aliorum quibus ipsi carent obscurare nituntur, et eminentia bona interpretantur in pejus. Quod ut verisimilius facere videantur, gesta aliorum et verba observant, occasionesque expetunt contra illos, ut eos valeant accusare. Sic in omnibus accidit Christo. Quum enim tantæ esset sapientiæ et eloquentiæ, tantæ sanctitatis et eminentiæ, tamque potentissimus in miraculis, quod merito ab omnibus honorari, laudari ac diligi debuisset, nihilo minus a multis, præsertim a majoribus populi sui, et legisperitis ac Pharisæis, a sacerdotibus et pontificibus, insidias, injurias, detractiones, persecutiones perpessus est. Et in isto perpendere debemus quam mirabiliter ac lamentabiliter peccata humanam obtenebrent mentem, præsertim invidia, quæ non sinit hominem rancorosum bene judicare de eo quem odit: imo quo præclariora sunt documenta, facta et magnalia ejus, eo invidus magis torqueatur, pejoratur atque obloquitur.

Excutiamus ergo, o fratres, et funditus eradicemus ex cordibus nostris omnem privatum amorem et germina ejus venenata, invidiam, ambitionem et omnem elationem, zelum amarum, temeraria quoque judicia, omnem abusum et universam malitiam. Non simus curiosi aliorum observatores, quum hoc monachis maxime existet illicitum, eo quod unusquisque eorum, unius, utpote sui ipsius, constitutus sit custos. Et dato quod religiosus etiam ex proposito caveat alios observare, nihilo minus sæpius et abundantius quam oportet occasio sibi occurret videndi, considerandi ac judicandi facta illorum. Cur ergo nobis ipsis injicimus laqueum, cur distractiones et perversa judicia sponte assumimus? Deinceps, non simus proni ad scandala, sed quæ mala apparent in aliis, quantum valemus, intra nos excusemus; simusque proni ad ædificationem, ut scilicet bona confratrum consideremus ad imitandum, et instar prudentissimæ apis hinc inde flosculos colligamus, ut mellificemus ex eis. Ab isto humilitatem, ab illo mansuetudinem, ab uno patientiam, ab alio caritatis fervorem discentes, hujus alacritatem ac spiritualem lætitiam, illius studiositatem, taciturnitatem, maturitatem sectemur.2 Unusquisque enim proprium donum habet a Deo. Sic quippe agendo, beatissimus pater noster Antonius cito ad magnam devenit perfectionem. Sed, heu! quidam adeo sunt perversi, ut quamvis mille bona in aliquo cernant, non ædificentur, nec reminiscantur; si autem unum malum in ipso conspiciant, protinus scandalizentur, irrideant, memoriter teneant, et illud divulgent. Hi se potant absinthio, felleque cibant.

Amplius, in evangelio hodierno docet Salvator omnem ambitionem esse penitus detestandam, proponens parabolam in qua legisperitorum ac Pharisæorum notavit ac reprobavit ambitionem. Nonne immensa est fragilitas, imo pravitas ac cæcitas humanæ mentis? Quia quum homo vix valeat gubernare, custodire ac refrenare se ipsum, neque pro se solo sufficiat reddere rationem; quum insuper tanta sit incertitudo ac brevitas vitæ præsentis, tam item rigorosissimum judicium instet præsidentibus, quemadmodum scriptum est, Judicium durissimum in his qui præsunt fiet:3 nihilo minus excæcatus, vanus et miser homo ingerit se ad primatum, ad prælationem adspirat, et ut possit præesse, nequiter se humiliat, callide applicat, dolose blanditur, seque frangit in multis. Ecce quanta est ista calamitas miseri hominis tot periculis se involventis, nec Deum omnia intuentem considerantis: et tamen, ut sanctus docet Bernardus, quemadmodum avaritiæ, ita et ambitionis sitis crescit in infinitum. Abjiciamus ergo hanc mortem, et coram Deo sit purum cor nostrum, sit rectum, humile, timoratum; imperfectum nostrum videant oculi nostri, dirigatque unusquisque et refrenet ac purget se ipsum, et sicut ad præsidendum non ingerit semetipsum, sic nec alterius promotioni inordinate resistat, nec impertinenter se occupet.

Præterea, quoniam ad cœlestes nuptias, in quibus Deo altissimo plenissime perfruemur, invitati sumus, docet Dominus Luc. xiv, 10. viam perveniendi ad eas: Quum fueris (inquiens) invitatus ad nuptias, recumbe in novissimo loco. Sunt enim et nuptiæ quædam spirituales etiam in hac vita in militanti Ecclesia. Quemadmodum enim universalis Ecclesia militans, est sponsa generalis Sponsi cœlestis; sic anima omnis veraciter christifidelis, ejusdem Sponsi est sponsa particularis, quia per fidem et caritatem conjungitur illi, eumque brachiis caritatis affectuose constringit, et ipso, prout in hac peregrinatione fieri potest, jam fruitur, ei tanquam summo et invariabili bono propter se pure et amorose inhærens, et cetera cuncta ad ipsum finaliter ordinans. Si ergo optamus in nuptiis patriæ, in nuptiis gloriæ, in nuptiis fruitionis consummatæ constitui atque in illis magni sublimesque fieri, interim in militanti Ecclesia careamus superbia, amplectamur humilia, deprimamus et despiciamus nos ipsos. Nemo in cogitatione sua se extollat ut taurus, nullus cornua sibi assumat: imo si quis in donis naturæ aut gratiæ, in sapientia aut scientia videtur Eccl. vi, 2. præclarior, in omnibus sit humilior, quia ut ait Bernardus, Nihil tam efficax est ad inveniendum gratiam apud Deum, quam ut semper inveniaris non alta sed humilia de te sentire, nec præsumere, sed timere. Unde et sanctus pater Hieronymus dixit, se ab adolescentia sua nihil sic abhorruisse, sicut erecta cervice seu superbo corde incedere. Quid enim superbit terra et cinis?4 Quid superbit homo miserrimus quotidie peccans, innumerabilibus defectuositatibus plenus, tot expositus periculis, tot circumdatus laqueis? Hinc Christus interrogatus a discipulis, quis major sit in regno cœlorum, respondit:5 Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cœlorum; et rursus, Quicumque humiliaverit se sicut parvulus iste, hic major est in regno cœlorum.6 Simus ergo humiles sicut parvuli, simus mansueti ut oves, simplices ut columbæ; simus agiles et ferventes in omnibus quæ sunt cultus divini;7 simus sobrii, custoditi, exemplares, constantes, sinceri; cupiamus quantum in nobis est semper nesciri, obedire, subesse.

Postremo, in evangelio isto instruit nos Salvator ut sit ordinata dilectio nostra, ne ad temporalia et corporalia magis quam ad spiritualia et æterna afficiamur, sicut (proh dolor!) multi sunt etiam religiosi, qui si in aliqua ruant peccata, non tantum tristantur nec conturbantur, neque sic conqueruntur sicut si aliqua utensilia aut victualia, aut victualium lauticinia*, seu alia quævis exteriora eis a præsidente aut alio abstrahantur. Aliqui quoque religiosorum prælati, sunt non mediocriter negligentes, atque in ordine caritatis deficientes: qui si cœnobii pecora dissipentur, tristitiis affliguntur; si vero quidam ex Fratribus sibi commissis acediose et male se habeant, si somnolenti, contentiosi, passionati consistant, cito facileque pertranseunt. Tales prælati non videntur satis illuminati, neque animarum pericula satis pensantes, nec quam summe et incomparabiliter omnis inhonoratio et offensa Dei sint fugiendæ rite ponderantes. Cum extrema igitur diligentia exstirpent prælati peccata a se ipsis ac subditis suis, et subditus unusquisque a proprio corde.* lautitia

Footnotes

  1. Joann. xiii, 16. ↩

  2. I Cor. vii, 7. ↩

  3. Sap. vi, 6. ↩

  4. Eccl. x, 9. ↩

  5. Matth. xviii, 1-3. ↩

  6. Ibid. 4. ↩

  7. Matth. x, 16. ↩

Chapter 177 of 243