Sermo 3
DE VARIIS VIRTUTIBUS QUIBUS COELESTIBUS NUPTIIS DISPONUNTUR FIDELES.
BEATUS homo qui invenit sapientiam. Prov. III, 13.
Doctrina sacræ Scripturæ merito sapientia appellatur, nam docet Deum cognoscere et ea quæ ad salutem sunt necessaria scire. Hanc sapientiam debent Christiani singulariter adamare, non solum ut sciant, sed ut juxta Christi præcepta sive consilia vivant, sicque in divinæ bonitatis amore, in divinæ æquitatis timore, in divinæ majestatis veneratione crescant quotidie.
Denique, quamvis verba aliqua Evangelii interdum videantur esse non multum sententiosa, si tamen diligenter considerentur, spiritualibus sensibus salutaribusque doctrinis sunt plena. Itaque in evangelio hodierno multipliciter edocemur : Primo, quanta sit fragilitas, imo et malitiositas cordis humani. Ecce legisperiti ac Pharisæi, non obstante quod Christus tam innumerabilia ac præclarissima fecit miracula, etiam totam creatæ naturæ facultatem transcendentia, solique Deo possibilia, quod tanta sanctitate, sapientia et eloquentia fulsit, quod cuncta terrena contempsit, nihil minus insidiabantur ei ubique. Ambitiosi namque et cupidi laudis humanæ, innumerabilia incidunt vitia; et quidquid boni agere videantur, eorum intentio est semper corrupta atque ad proprias commoditates reflexa, nec unquam pure ac recte feruntur in Deum. Hi miseri homines faciliter invident aliis, et melioribus insidiantur, observando facta et verba eorum ut eos valeant accusare. Advertant hi quod Salomon loquitur :1 Qui observator est malorum, opprimetur ab eis. Dum enim aliorum peccata observat, ipse a vitiis superatur, et multis defectuositatibus adimpletur, negligitque se ipsum. Insuper ex his duo documenta trahuntur. Primum est, ut homines virtuosi ac sapientes non frangantur per impatientiam, quando se sentiunt observari, accusari et diffamari ab aliis, sed quid passus sit Christus recogitent, et quod servus non est major domino suo considerent.2 Secundum est, ut qui cupit Deo placere et in virtutibus crescere, bona aliorum penset ad imitandum, et ab unoquoque homine virtuoso discat virtutem in qua ille magis abundat, ut discat ab isto humilitatem, ab illo patientiam, ab alio caritatem, ab alio sobrietatem, ab illo spiritualem lætitiam, ab isto constantiam, sicque de aliis actibus virtuosis.
Secundo, ex evangelio isto docemur quanta sit negligentia atque impietas malorum ac negligentium prælatorum, Pharisæos sequentium: quia si viderint pecoribus suis aliquid adversitatis contingere, dolent, protinusque pro posse succurrunt; si vero conspexerint proximos suos ac subditos spiritualiter lædi, imo occidi, hoc est mortaliter transgredi, tacent, dissimulant, non curant, neque subveniunt. Quo constat quod veram Dei ac proximi non habeant caritatem: nempe quo anima est præstantior corpore et omni jumento, eo de animarum morte ac perditione amplius est dolendum, atque eisdem celerius succurrendum. Hinc ait Chrysostomus: Si populus decimas non obtulerit, murmurant pastores; sed si populum peccantem viderint, tacent. Omnes de suo honore solliciti sunt, non de Dei honore. Ideo etiam dicit Bernardus: Cadit asina, et est qui sublevet; perit anima, nec est qui curet. Deinceps in isto sæculares etiam inveniuntur culpabiles: multi enim parentes plurimum tristarentur, si filii aut filiæ eorum suas perderent vestes; sed quod per diversa peccata mortalia suas amittunt animas, non advertunt. Paucissimi (proh dolor!) sunt qui spiritualis dilectionis debitum proximis suis impendant, corripiendo, dirigendo, orando, et de eorum ruina dolendo ac succurrendo pro posse.
Tertio, ex evangelio isto docemur ambitionem vitare, nec superiorem locum appetere. Nam sicut avaritiæ, ita et ambitionis jugiter crescit sitis tam in spiritualibus quam in sæcularibus ubique hominibus, quemadmodum sanctus describit Bernardus. Nam si quis in aliquo collegio exstat canonicus, cito verecundatur esse canonicus simplex, sed ad aliquod adspirat officium. Quo adepto, adspirabit ad altius, et quanto plus promovetur, tanto adhuc ad altiora conabitur: quod si archidiaconus fuerit, jam ad episcopatum nitetur pertingere, sicque deinceps. In sæcularibus quoque hominibus proportionabiliter invenitur. Unus appetit esse magister civium, alius consul, tertius scultetus aut judex; et quanto quis ampliorem acquirit honorem, tanto plus adspirabit adhuc ad sublimiorem. Sed sicut isti sunt miseri, ita beati sunt qui omnia ista spernunt, omnesque suas affectiones figunt in Deo, nec ditari, nec delectari, nec honorari quærunt nisi in eo: qui contemnunt terrenos et temporales honores, ut adipiscantur cœlestes ac æternales; nec in transitoriis optant abundare divitiis, quatenus mereantur divinorum impleri charismatum donis, in virtutibus perfici, Deo uniri; similiter carnales despiciunt voluptates, ut mereantur consolationes experiri divinas et delectari in Domino, atque post vitam hanc labilem, nunquam terminandam beatitudinem sortiri ab ipso. Hinc de hujusmodi homine ait Propheta: Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas.3
Quarto, instruimur ex evangelio hodierno qualiter ad cœlestem felicitatem oporteat pervenire. Ait quippe Salvator:4 Quum invitatus fueris ad nuptias, vade, recumbe in novissimo loco. Omnes etenim ad cœlestis regni sumus nuptias invitati, in quibus mens Deo plenissime inavertibiliterque unitur, beatificæ fruitionis suavitate reficitur, et torrente voluptatis divinæ potatur.5 Qui ergo ad nuptias has pervenire cupit ex animo, recumbat in novissimo loco, hoc est, in humilitatis tutissimo figat se fundamento, vilipendat se ipsum, et aspernationes atque injurias æquanimiter ferat. Hoc est quod alibi docet Salvator. Quum enim interrogassent eum Apostoli, Quis, puta, major est in regno cœlorum? vocavit puerum unum posuitque eum in medio, dicens, Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cœlorum;6 et rursus ibidem, Quicumque humiliaverit se sicut parvulus iste, hic major est in regno cœlorum.7 Cujus causam in evangelio exprimit hodierno, dicendo: Quia omnis qui se humiliat, exaltabitur;8 et qui se exaltat, humiliabitur. Quæ verba sunt cordibus Christianorum firmissime inscribenda ac jugiter recolenda. Utinam verbum istud adverterent excæcati ac miseri amatores sæculi hujus, qui quum variis vitiis sint repleti, nihilo minus cupiunt aliis præfici, præsidere ac imperare;9 et qui nesciunt regere semetipsos, ingerunt se ad regendum alios, imo alios multos, quorum non quærunt salutem, nec Dei honorem, sed propriam promotionem, dominationem atque similia, non pensantes illud in libro Sapientiæ: Judicium durissimum in his qui præsunt fiet, et potentes tormenta potenter patientur.10
Postremo est aliquis principatus salubris quem Deus vult nos appetere et habere, ut scilicet per rationem rectam evangelica doctrina instructam sit homo rector sui ipsius, propriam voluntatem frangendo et eam Deo in omnibus semper subdendo, vanis cogitationibus locum negando.1112 Itaque regamus et cohibeamus vires animæ nostræ et membra corporis nostri, ne appetitus sensitivus cupiat sensibilia, carnalia et terrena nisi secundum rationis dictamen, ne lingua proferat verba otiosa, mendosa, detractoria, provocatoria aut lasciva, ne pedes currant ad spectacula aut choreas, ne manus extendantur ad opera vitiosa, nec aures audiant verba oblocutoria et iniqua; sic quoque refrenandi sunt oculi, ne per eos mors concupiscentiæ introeat animam. Hunc principatum Deus nobis commisit, juxta illud Ecclesiastici: Deus ab initio constituit hominem, et reliquit eum in manu consilii sui. Hoc etenim Deus requirit a nobis, ut omnibus membris ac viribus nostris utamur ad laudem et gloriam ejus, sicque glorificemur ab eo: quoniam ipse glorificantes se temporaliter, glorificat æternaliter;13 eos vero qui eum contemnunt, etiam frequenter in præsenti sæculo terribiliter punit, quemadmodum secundo Paralipomenon legitur de Joram, qui fuit filius Josaphat regis.
Qui Josaphat fuit vir valde virtuosus, justus ac timoratus:14 propter quod Deus etiam in hac vita contulit ei multiplicem prosperitatem, divitias, potentiam, victorias et honores. Quumque moriturus esset, dedit filiis suis argentum et aurum copiosum, ac pensitationes, cum munitissimis civitatibus in regno suo. Porro regnum dedit filio suo Joram, quia primogenitus fuit. Qui quum confirmatus esset in regno, ex intolerabili ambitione et avaritia interfecit omnes fratres suos numero sex, quatenus bona illorum devolverentur ad se; insuper cultum Dei reliquit, ac idolis deservivit. Idcirco electissimus ille Dei beatissimus Elias misit ad Joram increpatoriam comminatoriamque epistolam; nec tunc vere pœnituit: ideo paulo post, sicut Elias prædixit impletum est. Siquidem Philistæi et Arabes intraverunt regnum Joram, atque ad libitum vastaverunt; diripuerunt quoque omnes thesauros Joram et uxores ejus ac filios, et in magnis eum reliquerunt doloribus. Insuper Deus percussit eum insanabili alvi dolore, in tantum quod interiora sua ac vitalia egerebat; sicque per duos annos consumptus, vita pariter caruit et languore. In quo facto considerari potest providentia Dei, et justissimum ejus judicium.
Footnotes
Chapter 175 of 243