Sermo 6
DE HYDROPE SEPTEMPLICI NEGLIGENTIUM ET PEREUNTIUM RELIGIOSORUM, QUI OPUS HABENT CURARI A CHRISTO.
IPSE apprehensum sanavit eum. Luc. XIV, 4.
Spiritualia per corporalia designari certissimum est; et sicut dona gratiæ designantur per dona naturæ, sic mala culpæ exprimuntur per mala naturæ. Porro in hydropico septem inveniuntur proprietates, juxta quas septiformis negligentium ac pereuntium religiosorum distinctio potest intelligi.
Est namque in primis in hydropicis inflatio ventris, tumor corporis ac membrorum. Sicque per hydropicum intelligitur quicumque superbus religiosus, cui in Job dicitur: Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos?1 Quid tumet contra Deum spiritus tuus? Nonne contra Deum tumet cor horum qui contra superiores suos, Dei vicarios, intumescunt et eos despiciunt; quos non solum ex jure seu præcepto divino, sed ex proprio quoque solenni voto honorare tenentur? Quibus prælati dicere possunt: Non contra nos est inflatio vestra, sed contra Deum.2
Denique, sicut legisperiti et Pharisæi specialius erant superbi, sic usque in præsens aliqui magis eruditi ac famosi, sunt magis superbi, vani et ambitiosi, quum ceteris humiliores et exemplariores consistere obligentur, juxta quod scriptum est:3 Quanto major es, humilia te in omnibus; et, Cui plus datum est, plus requiretur ab eo.45 Isti sunt quos inflat scientia, in quibus est informis, nuda, insipida, non formata et saporosa notitia; non pensantes illud Apostoli: Qui vult sapiens esse, stultus fiat ut sit sapiens.6 Isti specialius ac gravius alios scandalizant.
Nec solum istos, sed et eos qui in religione devotiores, alacriores, exemplariores et perfectiores esse censentur, impugnat ista superbia, secundum quod ait Bernardus: Superbiæ vitium peccatum est maximum, quod Dei populo magis insultat, specialiterque insurgit adversus eos qui cetera videntur vicisse peccata. Unde enim animam illam tentet superbia, quam sibi subjugavit tepiditas aut pigritia? Unde ei oriatur superbia, unde extollentia oculorum, cui in tantum cetera vitia dominantur, ut dijudicari se ab universis tanquam sibi male conscius arbitretur? Quid qui cetera vitia potenti virtute devicit, nisi contra nequissimum superbiæ vitium dimicaturus accedat?
Quid autem mali ex superbia innascatur religioso, pandit Bernardus, dicendo: Gravis labor superbia. Hæc est quæ non recipit disciplinam, curari renuit, nec recipit medicinam, ulcus pessimum medelam non sustinens, quod nec summis digitis se patitur attractari. Hinc superbia recte vocatur morbus dictus, Noli me tangere. Et designantur superbi per hericium, qui pro pilis quasi spinis opertus est. Sunt etenim quidam tanta elatione atque duritia offuscati, ut nec pro suis excessibus patiantur se corripi, et præsidenti indignentur correpti: quod est intolerabile malum, et cæcitas atque perversitas consummata.
Isti advertant quod Climacus ait:7 Sit tibi cervicoso, arroganti et elato, pastor celer et acutus ac irremissibilis, non benignus et mitis; sit tibi iste modus ad obedientiam pulcher et bonus, ut scilicet semper existimes quod probet et tentet te ille qui præest; et nunquam decides vel errabis. Quando incessanter redargutus et correptus a patre spirituali, ampliorem ad ipsum assumis fidem et caritatem, Spiritus Sanctus visibiliter habitat in anima tua, et virtus Altissimi obumbravit tibi.8 Verumtamen ne glorieris nec gaudeas vane, sufferens patienter contumelias et ignominias; sed magis plora et luge, quia aliquid contumeliis dignum egisti, et conturbasti aliquem contra te. Noli admirari et stupere super id quod dicturus sum (habeo enim Moysen mecum idem dicentem): Expedit magis, id est, minus malum est, in Deum quam in spiritualem patrem peccare. Deo enim ad iracundiam concitato, spiritualis pater noster potest eum reconciliare; patre autem spirituali a nobis conturbato, jam non habemus aliquem pro nobis Deum exorantem ac mitigantem. Ecce ex verbis his Climaci innotescit quantum honorandus sit præsidens, quam patienter sit ejus correptio atque correctio sustinenda, quam summe vitanda sit ejus offensa, quam optimum signum sit ex assidua præsidentis correptione et castigatione ampliorem ad ipsum caritatem fiduciamque assumere. Hoc enim revera certissimum signum est magnæ humilitatis, sapientiæ salutaris et mortificationis salubris seu exstirpationis privati amoris: quemadmodum ex correptione eidem indignari, signum est pravissimæ elationis, magnæ fatuitatis et inveterati privati amoris.
Secunda hydropicorum proprietas est ardor sitis. Sicque per hydropicum significantur avari, qui quanto plura acquirunt, tanto ad plura obtinenda vehementius inardescunt. Sed forte ab avaritiæ vitio reputamus nos esse immunes, quoniam propria non habemus, nec habere appetimus, imo penitus abhorremus. Verumtamen non blandiamur sic nobis, neque fallamus nos ipsos, quoniam quidquid superflue affectamus, quidquid curiose appetimus, quidquid intensiori affectu quam rectum est coram Deo cupimus aut tenemus, quamvis eo indigeamus, hoc totum nobis in avaritiæ reputabitur culpam, ita quod inordinata cupiditas, et immoderata ad ea quæ corporis sunt affectio, sit avaritia religioso. Porro, quam inordinata sit nostra cupido, declarat rerum amissio sive abstractio aut deterioratio, ex quibus frequenter ad contentiones, tristitias atque prædominantes accendimur passiones. Nec potest ad divini amoris puritatem ac perfectionem pertingere, quamdiu in se habet aliquid hujusmodi cupiditatis aut avaritiæ religiosus.
B Tertia hydropici proprietas est compressio spirituum. Et ita per hydropicum denotatur rancorosus et invidus, qui aliorum bona deprimere nititur et celare ac vituperare, et eo ipso quo talis est, parvum, vilem, depressum et inferiorem eo cui invidet, se esse demonstrat, juxta quod ait Scriptura: Parvulum occidit invidia.9 Quæ hominem in præsenti et futuro miserum efficit et afflictum; tantoque amplius detestanda est religiosis, quanto plus in caritate proficere, atque ad eam omnia sua ordinare tenentur.
C Quarta hydropicorum proprietas est tarditas pedum ad gradiendum. Et ita per hydropicum designatur acediosus, cui improperatur a Christo quod caritatem suam primam reliquit. Ista acedia summe fugienda est religiosis, qui ad quotidianum tenentur profectum.10 Et infert acedia religiosis gravissima damna, quia et in præsenti privat eos consolatione divina, devotione jucunda, et tanquam pondus ingens deprimit eos. Quumque ea quæ Ordinis sunt cum grandi prosequantur labore, parum tamen aut nihil merentur, quoniam sine caritatis affectu et spirituali alacritate faciunt ea, et cum tædio ac horrore. Isti sunt quos nec bonitas Dei infinita inflammat, nec divinæ majestatis immensa honorabilitas provocat, nec æternæ beatitudinis supercopiosissima retributio incitat, ut ea quæ Dei et Ordinis sunt fervide exsequantur, atque cum gaudio obsequantur Altissimo. Abjiciamus ergo infernalem illum torporem, et opera bona strenua ac veloci agilitate incipiamus, fervide continuemus, reverenter adimpleamus. Consideremus quod pigri servi adstantibus dominis suis fortiter et instanter laborant, quamvis illis absentibus torpeant: quanto magis erubescere nos oportet in summi Dei præsentia superari acedia, vinci pigritia, et non ferventer, jucunde ac strenue Creatori omnia intuenti servire ?
Quinta hydropicorum proprietas, indigestio est humorum. Et ita per eos iracundi designantur, qui commotione iracundiæ suæ quasi quodam fumo fervescunt et indigestæ sunt mentis: a quibus Spiritus Sanctus recedit, quemadmodum hospes a domo in qua vapor fumi abundat. Estque ira in religioso nimium abhorrenda, quem in ovina mititate et columbina simplicitate oportet incedere, et societatem suam ædificare, non aggravare.
Sexta hydropicorum proprietas, genitalium est inflatio, per quam luxuria explicatur. A qua non solum, sed ab omni quoque cogitatione immunda, ab omni concupiscentia mala, ab omni incitamento libidinis et occasione ac provocatione ad eam omnino cavere oportet religiosum.
Septima illorum proprietas est fœtor anhelitus: quo gula recte exprimitur, quia ex ea multiplex fœtor tam spiritualis quam corporalis consequitur. Atque, ut sanctus loquitur Benedictus, nihil tam fugiendum est religioso ut crapula, ex qua nascuntur loquacitas, pigritia, somnolentia, stimulatio et concupiscentia vitiosa. Emundemus igitur nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, et quacumque hac spirituali hydropisi fuerit quis infectus, a Christo curari exoret.11
Footnotes
Chapter 178 of 243