Skip to the text

Sermo 4

Ad religiosos

DE VARIIS MEDIIS QUIBUS PERTINGITUR AD FINEM PERFECTIONIS MONASTICÆ.

OBSECRO vos ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis. Ephes. IV, 1.

Quam virtuosa esse debeat universorum vita Christianorum, rursus in præsentis dominicæ epistola compendiose docet Apostolus; et quanto conversatio religiosorum excellere debet vitam plebis communis, tanto perfectius oportet eos implere documenta hodiernæ epistolæ. Eis ergo specialiter et affectuose clamat Apostolus: « Obsecro vos ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis » ad vitam monasticam, juxta vestræ professionis tenorem: cujus professionis finis est cum speciali animi puritate, cum interna et stabili tranquillitate, cum libertate salubri, cum omnium passionum reformatione completa Deo per contemplationem sinceram et dilectionem fixam fervidamque vacare. Ad quem saluberrimum finem in hac vita pertingitur per promptam obedientiam, observantiam regularem, quotidianum virtutum profectum, per indesinentem mentis custodiam, per continuam divini auxilii invocationem, per refrenationem et fractionem sui ipsius virilem.

Deinde non potest religiosus digne sua vocatione Deo servire nisi per grandem diligentiam sui cordis coram Altissimo, ut memor sit semper cur venerit, et penset quousque pervenerit, quantum profecerit sive defecerit, sicque consideret semper se coram divinæ majestatis præsentia ambulare, et coram Rege superdignissimo, supersanctissimo et supersapientissimo erubescat se indecenter, inhoneste, negligenter habere, cum Elia pronuntians, Vivit Dominus, in cujus conspectu sto hodie; et illud Psalmistæ perpendens, Meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Si in præsentia præsidentis non audemus silentium frangere, et si intuente eo aut aliis, erubesceremus obdormire aut pigre surgere ad divina, aut in aliis quæ sunt Ordinis reprehensibiliter nos habere; quomodo omnipotente Judice summo præsente, inspiciente et omnes vias nostras ac gressus observante ac dinumerante, audemus horum quidquam committere, et debita nostra aut injuncta negligere? Non sic parvi pendamus Dominum majestatis, ut plus timeamus, curemus et revereamur humanum intuitum quam divinum: alioqui juxta irreverentiam, negligentiam perversitatemque nostram restituet nobis Dominus justus, qui primo Regum fatetur: Quicumque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.

Præterea, quum humilitas sit fundamentum virtutum, et ad omne incrementum gratiarum cœlestium præparamentum, quum dixisset Apostolus, « Ambuletis digne » Deo, mox subdidit, Cum omni humilitate: quoniam teste Gregorio, sicut superbia signum est reproborum, ita humilitas electorum. Simus igitur humiles vere, non nequiter, et primo interius coram Deo, cujus immensam excellentiam considerando, debemus nos coram throno gloriæ ejus intus profundissime inclinare ac nihilum reputare, foris quoque humiliter

III Reg. XVII, 1.

Ps. XVIII, 15.

I Reg. II, 30.

Ephes. IV, 2. genua flectere, corpus totum in terram prosternere ac decenter inclinare Altissimo. Sed et coram proximis nostris ac fratribus debemus nos humiles exhibere in omnibus, in verbis, factis et moribus, in incessu et apparatu, ac omnibus nos viliores putare, atque in mansuetudine opera nostra perficere.1 Beati etenim mites;2 ira vero in sinu stulti requiescit.3 Monet demum Apostolus ut cum patientia invicem supportemus, ne unus ex defectu aut gravamine alterius, aut de injuria sibi illata, tristetur inordinate, indignetur et impetuose se habeat:4 quia impatiens operatur stultitiam.5 Quemadmodum autem mansuetudo iram, sic patientia refrenat tristitiam. Estque patientia ista nobis necessaria valde, quoniam ea carentes, cito ac sæpe turbantur, inquietantur et vitam sæpe ducunt amaram, et ultra hæc omnia æternam merentur damnationem.

Porro qui humilitatem perfecte amplectitur, iram et impatientiam faciliter superare cognoscitur, quum se tribulationibus ac persecutionibus multis ac magnis dignum esse profiteatur. Est autem patientia virtutum probatrix et spiritualis profectus argumentum: idcirco an vere devoti, virtuosi proficientesque simus, melius ac certius sciri non poterit, nisi per hoc, an in adversitatibus, tribulationibus, persecutionibus, irrisionibus, injuriis vere patientes inveniamur. Propter quod in Ecclesiastico scriptum est: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis.6 Quemadmodum ergo mala olla in fornace ardenti posita, exsilit, crepat et deficit, sic homo apparenter et ficte virtuosus et devotus, in igne adversitatis, tribulationis exercitationisque positus, per impatientiam suam erumpit, et per impatientiæ verba ac signa, qualis sit intus prodit. Ideo loquitur Augustinus: Perfacile est vestem vilem portare, capite inclinato incedere, velum super oculos demittere; sed verum humilem ostendit patientia vera injuriæ. Unde, secundum Gregorium, patientia est, aliena mala æquanimiter tolerare, contra eum quoque qui mala irrogat nullo dolore morderi. Itaque teste Ambrosio, illud magnificum est, si subjectus contumeliis, judicium Dei laudes, si vexatus ægritudine, te Deo committas. Hinc ait et Hugo: Patientia religiosi viri est, laborum ac dolorum omnium, spe futurorum bonorum et Dei amore, tolerantia grata. Hæc est virtus quæ omnia vincit adversa, non colluctando, sed sufferendo, non murmurando, sed grates agendo. Fortis atque egregia res est, audire injuriosa ac noxia verba, nec tamen respondere contraria.

Sed quæri potest, cur patientia specialiter probatrix virtutum vocetur. Et respondendum quod ideo, quia patientiæ est passionem tristitiæ moderari ac refrenare, ne homo pro injuriis sibi illatis et adversitatibus irrogatis immoderanter tristetur. Quemadmodum autem ex privato contingit amore et ex superbia de talibus contristari, inquietari, turbari; ita de talibus non tristari nec commoveri, signum est eradicationis privati amoris et elationis. Quum ergo amor privatus dicatur origo omnium vitiorum, superbia quoque mater eorum, merito patientia, quæ signum est eradicationis privati amoris atque superbiæ, dicitur esse probatrix virtutum, quæ utique copiose insunt his qui a privato amore et superbia sunt purgati. Imo si rite consideremus quam multipliciter fructuosum sit et salubre adversa omnia æquanimiter ferre, non solum libenter, sed et hilariter ea curabimus sustinere.

De hoc in Horologio æternæ sapientiæ sic habetur: Sicut in cithara chordæ proportionabiliter extensæ sonum reddunt suavem, sic electus quisque dum adversitate premitur, quasi vi quadam extra se tenditur, quia in Deum se dirigit, et sic ad reddendum dulcem ac cœlestem melodiam plenius habilitatur. Patientia a Judice summo pretiosissima reputatur. Ipsa etenim Judicis iram exstinguit, et ejus severitatem in benignitatem amicitiamque convertit. Qui adversa pro Deo libenter patitur, Christo passo assimilatur, et ab eo tanquam a simili, dilectionis nexu valde adstringitur. Fructus patientiæ balsamiticus imputribilem præstat vigorem. Quemadmodum stella matutina vicinum nuntiat huic mundo solis ortum, sic tribulatio æquanimiter tolerata, supercœlestis solis animam tribulatam invisere volentis jucundam monstrat propinquitatem, atque internam auget consolationem subsequentem. Et sicut nox tenebrosa diem præcedit luminosum, hiemisque asperitas æstivalem antecedit jucunditatem; sic bonarum mentium internam et æternam consolationem præcedit tribulatio in hac vita. Sicut arcus refulgens inter nebulas, signum est pacis divinæ ad genus humanum; sic tribulatio sæviens, signum est divinæ propitiationis ad homines. Patientia est gratiæ præambula, spei socia, dilectionis puerpera. Ipsa activam vitam suo munimine protegit, et contemplationis oculum subtiliter acuit. Hæc est quæ hominem carnalem facit spiritualem, et mentem terrestrem mutat in cœlestem. Ipsa est arcta via, sed secura et compendiosa ducens ad vitam.7 O quanti sunt qui gravissima commisissent peccata, si non pia dispositione divina per tribulationes præservati fuissent! Quid est quod æque cor tumidum animumque elatum ac ferocem se ipsum faciat recognoscere et non alta sapere, sed in se ipso humiliter sistere ac timere? Quid etiam sic condescendere proximo docet? Perpendat nunc unusquisque quam stultus sit qui has patientiæ ac tribulationum utilitates cognoscit, et tamen ab eis supportari desiderat.

Postremo, juxta doctrinam Apostoli, simus semper solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, servando spiritualem unionem, fixam concordiam et animi conformitatem in tranquillitate pectoris nostri:8 quæ tranquillitas est spirituale vinculum unitatis præfatæ, quum eam nutriat et conservet. Quemadmodum enim per discordiam homines ab invicem dividuntur, ita per pacem spiritualiter colligantur. Unitatem vero spiritus in vinculo pacis faciliter veraciterque conservant, qui juxta præhabita, humiles, mites et patientes consistunt, non prudentes in oculis suis, neque in sensu proprio pertinaces. Superbi autem, iracundi et impatientes unitatem istam non tenent, sed per contentiones, discordias ac varias difformitates, ab invicem separantur, unoquoque in suo sensu abundante, suas passiones sequente et se alteri præferente. Quod religiosis vehementissime illicitum, indecens, periculosum atque damnabile est. Ideo semper humilitate, mansuetudine, patientia, caritate et pace interna proficere ac firmari nitamur.

Footnotes

  1. Eccli. III, 19. ↩

  2. Matth. v, 4. ↩

  3. Eccle. VII, 10. ↩

  4. Ephes. IV, 2. ↩

  5. Prov. XIV, 17. ↩

  6. Eccli. XXVII, 6. ↩

  7. Matth. vii, 14. ↩

  8. * Cf. t. XXVII, p. 45 C. Ephes. iv, 3. ↩

Chapter 176 of 243