Sermo 1
DE GRATITUDINE PRO NATURÆ ET GRATIÆ BENEFICIIS.
MAJOREM horum gratiam non habeo, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare. III Joann. 4.
Ista sunt verba S. Joannis apostoli in tertia sua Canonica. In quibus in omnium prælatorum persona loquens, fatetur maximam suam esse lætitiam, quod spirituales filios suos seu subditos percipit Deo juste atque sinceriter deservire. Nempe quo pastor gregem sibi commissum specialius intentiusque diligere obligatur, eo de illius spirituali profectu amplius gloriari, de ruina quoque illius plus contristari tenetur. Hinc in exordio hodiernæ epistolæ, Paulus apostolus, qui teste Chrysostomo, instar ferri igniti in caritate Dei et proximorum ardebat, testatur se semper gratias agere Deo pro omni gratia spiritualibus filiis suis, puta Corinthiis, impertita.1
Nec solum prælati, sed et singuli Christiani, quemadmodum se mutuo tenentur diligere, ita pro invicem gratias agere debent Deo pro universa virtute et gratia proximis suis concessa. Debet itaque unusquisque Deo quotidie præcordiales agere gratias pro universis beneficiis ejus, tam sibi ipsi quam aliis desuper contributis. Primo, quia divina Scriptura ad hoc multipliciter nos hortatur. Ait namque Propheta : Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus.2 Deinde partim enumerat beneficia Dei, dicendo : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas.3 Rursus sanctus David ad gratiarum actionem nos admonet, devotissime dicens : Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi ? Conformiter affectuosissime loquitur Isaias : Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis Dominus, et quæ largitus est nobis secundum indulgentiam suam.4 Ad hoc hortatur Apostolus ad Colossenses : Orationi (inquiens) instate, vigilate in ea in gratiarum actione;5 et alibi, In omnibus gratias agite. Hoc est quod docuit filium suum Tobias, dicendo: Omni tempore benedic Deo. Hinc ait Bernardus:6 Disce in referendo gratiam non esse tardus aut segnis; stude pro singulis donis gratias agere.
Secundo debet unusquisque Deo regratiari, quoniam indesinenter utimur beneficiis ejus. Ipse etenim nos in esse conservat, ipse nos alit et vestit; terra utimur ad sustentandum, aere ad respirandum, aqua ad refrigerandum, igne ad calefaciendum. Corpora quoque cœlestia creavit in ministerium gentibus universis: imo et angelicos spiritus mittit hominibus pro custodia et directione eorum salutis.78 Nonne volatilia cœli, bestias terræ piscesque maris donat ad hominum utilitatem? Omnis itaque creatura ad regratiandum Deo invitat nos.
Tertio, quoniam non regratiari est valde rusticanum, indecens et injustum, etiam apud barbaros et indoctos. Si quis manducanti propinat quartam vini, vituperatur is cui propinatur, nisi regratietur. Qualis ergo rusticitas est Deo omnipotenti non regratiari, cujus dona sunt omnia bona? Idcirco ait Chrysostomus: Admoneo vos ut Dominum semper benedicatis: si venerint mala, benedicite, et dissolventur; si venerint prospera, benedicite, et stabunt. Itaque, non solum in prosperis, sed etiam in adversis regratiandum est Deo. Nam de impio ait Psalmista ad Dominum:9 Confitebitur tibi quum benefeceris ei. Unde loquitur Augustinus: Quid est sine intermissione Deum laudare? Hoc est, gratias agere in prosperis quoniam consolaris, et in adversis quia corrigeris. Imo si quis incidat malum culpæ, nihilo minus gratias agere debet, non quod peccavit, sed justum Dei judicium benedicendo, quia non nisi juste relictus est ita ab illo.
Quarto, summe et incomparabiliter ac affectuosissime regratiari debemus Domino Deo nostro, propter innumerabilem multitudinem atque incomprehensibilem magnitudinem beneficiorum suorum. Quis enim universa beneficia Dei generalia et specialia ac singularia, naturalia et supernaturalia, corporalia ac spiritualia, exteriora et interiora comprehendere queat, enumerare, effari aut scribere? Si alicui nostrum unum deesset membrum aut sensus unus, quantum regratiaretur ei qui membrum illud aut sensum sibi conferret? Si aliquis dives per unum annum bene nutriat pauperem, quantum ei pauper regratiatur? Quantum ergo, quam incessanter, quam summe, ardenter atque humiliter regratiari habemus B Deo sublimi et benedicto, a quo omnia dona naturæ, corpus et animam, membra ac vires, universaque dona gratiæ et necessaria vitæ suscepimus, qui toties nobis pepercit et indulsit, et bona pro malis retribuit, imo ingratissimis nobis benefacere non cessavit, quod quum peccaremus tam graviter et frequenter, non permisit nos a diabolo protinus jugulari atque ad inferos trahi, item quod toties prævenit nos gratiose, et gratiam pœnitendi infudit piissime, ab innumerabilibus etiam malis ac vitiis præservavit, et tam longanimiter nostram exspectavit emendationem. Insuper, quod unigenitus Filius Dei pro nostra salute tanta fecit ac pertulit, et nostram assumpsit naturam, atque in Sacramento tam superamorose et superliberalissime tribuit nobis se ipsum.
Quinto ad jugem gratiarum actionem nos debet inducere, quia hoc ipsum singulariter placet Deo. Propter quod Augustinus disseruit: Quid melius animo geramus, et ore promamus, et calamo exprimamus, quam Deo gratias? Hoc nec dici brevius, nec audiri lætius, nec intelligi gratius, nec agi fructuosius potest. Bernardus quoque hinc loquitur: Danti rependi nil gratius potest ab accipiente, quam si gratum habuerit quod gratis accepit. Idcirco spiritui gratiæ contumeliam facit, qui beneficium dantis grata non suscipit mente.
Sexto, quoniam actus iste est homini multipliciter fructuosus. Primo, quoniam beneficia collata custodit, ne amittantur.10
Secundo, quia majora meretur. Propter quod ait Salvator:11 Habenti dabitur, id est, gratias de acceptis agenti dabitur gratia copiosior in præsenti: quemadmodum per ingratitudinem meretur homo collatis donis, his quoque quæ sibi danda erant nisi ingratus fuisset, privari, graviterque puniri. Propterea ait Bernardus: Ingratitudo est ventus urens, fontem pietatis et gratiæ sibi desiccans. Gregorius quoque: Indignus (inquit) est dandis, qui non agit gratias de collatis. Tertio, quoniam magnam promeretur gloriam in futuro.
Præterea ingratitudo habet tres gradus in malitia differentes, secundum tria quæ ad gratitudinem exiguntur: quorum primum est, beneficium impensum recognoscere; secundum est, illud laudare et gratias agere; tertium est, juxta exigentiam loci ac temporis pro posse vicem rependere. Primus ergo ingratitudinis gradus est, vicem non reddere: ad quod reducitur reddere mala pro bonis. Quod faciunt omnes iniqui, quoniam inhonorationem, contemptum et contumeliam faciunt Deo. Secundus gradus est, beneficium dissimulare, non demonstrando se illud accepisse: ad quod reducitur beneficium vituperare. In quo gradu sunt negligentes, qui beneficia Dei non pensant, et ita se habent quasi ea non sint a Deo sortiti. Tertius atque gravissimus gradus est, beneficium non recognoscere: ad quod reducitur, beneficium quasi maleficium æstimare. Hoc ingratitudinis gradu laborant increduli. Hinc ait Chrysostomus: Optima beneficiorum custoditrix est ipsa memoria beneficiorum, atque perpetua confessio gratiarum.
Itemque quæri potest utiliter, quomodo habere se debet homo in regratiando Deo pro donis gratiæ gratum facientis, quia incertus est homo an sit in caritate et gratia, sicque videtur non posse de eis Deo regratiari. Propter quod Cassiodorus protestatur: Qui quanta sibi gratia collata sit nescit, quantas largienti gratias debeat non intelligit. Et respondendum, quod cum conditione implicita de talibus regratandum est Deo, et item in generali atque cum probabili æstimatione.
Itaque juxta præhabita consideremus frequenter ac diligenter universa beneficia Dei generalia, specialia ac singularia, et Deo præcordiales grates dicamus, eique pro posse vicem jugiter rependamus, ipsum totis viribus honorantes, nec tamen quidquam condignum nos agere profitentes: præsertim quia hoc ipsum est donum Dei præcipuum, taliter Deo esse gratum, nec possumus gloriari nisi in misericordia Dei. Ideo cum Psalmista dicamus:12 Misericordias Domini in æternum cantabo.
Insuper, juxta tenorem hodiernæ epistolæ, studeamus ditari in Deo in universis donis, gratiis atque virtutibus, quibus animæ veraciter locupletantur, ornantur, impinguantur, vestiuntur ac roborantur;13 et quanto istæ divitiæ sunt terrenis divitiis præstantiores, quantoque anima corpore dignior est, tanto plus enitamur istis abundare divitiis quam externis. Sed infelices filii Adæ, excæcati miserandique homines, exteriora atque præsentia plus quam interiora ac futura pensantes, pro temporalibus istis divitiis sollicitantur quotidie, laborant continue, et varias vias excogitant quibus congregent sibi terrena, quasi in hoc sæculo sint perenniter permansuri; de veris et interioribus animæ divitiis, aut nulla, aut novissima cura est eis, quasi post vitam hanc non sint in alio sæculo in æternum victuri.
Consideremus quam incessanter ac strenue sancti viri pro expurgatione vitiorum, pro adeptione virtutum, pro gratia perfectionis laboraverunt, orando, jejunando, plangendo, se ipsos coram Deo quotidie examinando ac semper custodiendo, quemadmodum de beatissimo viro S. Dominico, institutore Ordinis Fratrum Prædicatorum, legitur. Qui dum adhuc adolescentulus esset, sæpe in noctibus super nudam humum dormivit. Quumque missus esset ad studium, et magna esset caristia in civitate qua mansit, libros suos cum omni supellectili sua vendens, totum eorum pretium erogavit pauperibus. Denique hospitatus in partibus Tolosanis apud quasdam matronas ab hæreticis per fictas devotiones abstinentiasque deceptas, per totam Quadragesimam in solo pane et aqua jejunavit; noctibus vero vigiliis ac orationibus instans, quando necessitas requirebat, lassa membra sua super nudam tabulam reclinavit ad dormiendum: atque per hæc matronas illas ad fidei reduxit integritatem. Per hæc et similia exercitia sancta, ad tantam pervenit perfectionem virtutum, quod multa præclara egit miracula, et inter cetera duos mortuos suscitavit in Roma. Studeamus itaque sanctorum patrum sequi vestigia, nec corpori parcere in vigilando, orando, abstinendo, ac cetera bona opera exercendo, quatenus per hoc ditentur animæ nostræ in omni dono, virtute et gratia Spiritus Sancti, sicque totis præcordiis Deo adhæreamus. Unusquisque quoque proximos suos ædificare conetur verbo et factis, atque erroneos ac deceptos ad viam reducere veritatis et æquitatis. Ad laudem Dei.
Footnotes
Chapter 180 of 243