Skip to the text

Sermo 2

DE AMORE SPIRITUALI PERFECTO, QUI VOCATUR AMOR ECSTATICUS, ET DE SIGNIS IPSIUS.

FULCITE me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Cant. II, 5.

Sapientissimus Salomon, qui etiam spiritum habuit prophetiæ, tres edidit libros, quorum unus vocatur Canticum canticorum, in quo de spirituali tractat amore qui est inter sponsum cœlestem, unigenitum Dei Filium Jesum Christum, et animam amorosam; et frequenter sub similitudine quadam carnalis amoris ac corporalium rerum, loquitur illo in libro de spirituali amore, et de vehementia ac proprietatibus ejus, quia nec aptius potest notificari amor ille spiritualis cum proprietatibus suis, quam per carnalem amorem et proprieta-

Præterea, sicut amor carnalis interdum tam magnus, fervens vehemensque efficitur, quod facit amantem desiderio rei amatæ languere, quemadmodum scribit Ambrosius de filio Symphronii præfecti urbis Romæ, quod in tantum amavit beatam Agnetem, quod ejus desiderio languorem incidit grandem et lecto decubuit; sic amor spiritualis divinus in virtuosis hominibus quandoque in tantum crescit, perficitur atque accenditur, quod spiritualem languorem facit in anima. Qui languor dici potest defectus mentis amorosæ et sanctæ, quo præ amore ac desiderio Sponsi cœlestis, quem super omnia ardentissime incomparabiliterque affectat, deficit, dejicitur et tabescit in semetipsa.

Denique, quum Deus gloriosus, omnipotens et perfectus, sit omni creatura in infinitum amabilior, pulchrior, convenientior atque suavior, quid mirum si homo spiritualis quandoque sic incalescat sancto amore ipsius, ut spiritualiter langueat, quum amor carnalis quandoque sic crescat ut homo carnalis præ desiderio sensuali alterius hominis corporaliter infirmetur, arescat, tabescat aut etiam moriatur, quemadmodum secundo Regum de Amnon narratur? Quemadmodum enim amor est causa delectationis, dum amans conjungitur suo amato;1 sic amor est causa afflictionis, mœroris ac defectionis, quando a sui amati præsentia, conjunctione, usu seu fruitione differtur, impeditur, abstrahitur: quod tam in carnali quam in spirituali amore solet contingere. Itaque quum jubeamur Deum superbonum et superamabilem et superdulcissimum tota voluntate, toto intellectu totisque viribus adamare tanquam infinitum, summum et incomparabile bonum, et tanquam omnium bonorum datorem, utpote creatorem, salvatorem ac glorificatorem, in quo solo tota nostra consistit felicitas; hinc decet omnem Christifidelem quotidie ad hoc niti, ut in sincerissimo Dei amore proficiat, quatenus tandem ad perfectum Dei pertingat amorem, qui vocatur amor ecstaticus, id est, mentem amantis a se ipsa totaliter alienans, atque in dilectum ipsum omnino transferens ac transformans, ita ut vix aliud quam id quod tam ardentissime diligit, scilicet Deum, valeat cogitare.

Porro, ut possit homo agnoscere probabiliori modo quo id fieri potest, an amore spirituali ecstatico diligat Deum, describendæ jam sunt proprietates amoris istius. Et quia spiritualia per corporalia cognoscere connaturale est homini, idcirco proprietates amoris spiritualiter ecstatici notificandæ sunt per proprietates amoris carnalis ecstatici, qui etiam amor ἔρως appellatur, quasi prædominans rationi. Nam et amor carnalis dum tam intensus ac fervens efficitur, quod totaliter superat rationem, carnaliterque amantem in amatum ita transponit atque transformat, ut aliud quam ipsum vix cogitare queat, amor ecstaticus nuncupatur ab ecstasi, quod extrapositio interpretatur.

Itaque prima proprietas amoris carnalis ecstatici est, quod taliter amorosi multa de se invicem concipiunt, præsertim quando ab invicem sunt absentes; sed dum præsentes sunt, pauca loquuntur, ac suos conceptus exprimunt imperfecte. Defectivæ namque locutiones propriæ sunt ita amantium, maxime quando de re amata vel cum re amata loquuntur. Cujus duæ sunt causæ. Prima, quoniam magnitudo affectionis verba abrumpit et intercidit. Unde et Christus quum destructionem Jerusalem deploraret, defectiva usus est locutione, dicendo: Quia si cognovisses et tu; et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi; nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.2 Secunda causa est, quia affectus unius ita transfert et absorbet eum in alium, quod plura simul loqui non vacat. Hoc itaque modo locutionis, Sponsa purissima, hoc est anima spiritualiter amorosa, utitur frequenter in Canticis, sicut quum ait: Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus;34 itemque, Dilectus meus mihi, et ego illi. Unde quemadmodum Aaron eloquens loquebatur pro Moyse ineloquente, ita in locutionibus istis debet ratio loqui pro affectu, et verba ferventis affectus supplere atque exponere, ut quum dicitur:5 Ego dilecto meo, id est, cœlesti Sponso mihi super omnia caro totis præcordiis sum intenta, illi vaco, ei complaceo;6 et ad me conversio ejus, hoc est, ipse mihi vicem rependit, gratiosus et dulcis est mihi, caritatem suam ostendit ad me. Itaque, si quis scire desiderat an spiritualem amorem ecstaticum habeat ad Deum sponsum cœlestem, perpendat qualibus sermonibus alloquatur illum in suo secreto, in ferventis dilectionis alloquio, in cordis sui effusione coram illo.

Secundum signum carnalis amoris ecstatici, desiccatio est membrorum: quoniam taliter amorosi arefiunt in membris, quia ex vehementi cordis applicatione circa rem dilectam, multiplicantur spiritus, ex quo interiorem desiccationem patiuntur. Sic ex spirituali amore ecstatico, anima desiccatur ab omni carnalis voluptatis humore, ab omni libidinoso affectu, ita quod carnis concupiscentia tollitur. Nunc ergo perpende an carnalium desideriorum mortificationem tibi inesse sentis. Nempe quo homo Deum in cordis sui thalamo ardentius frequentiusque amplectitur, eo ab omni carnali atque mundano affectu plus moritur, ita quod neque in cibo, potu, vestitu, somno, neque in aliqua re temporali inordinate delectatur, nec aliud quærit in illis nisi necessitatem naturæ et utilitatem animæ, per respectum ad spiritualia bona ac veram salutem.

Tertium signum carnalis amoris ecstatici, est concavitas oculorum. Consueverunt enim taliter amorosi oculos habere concavos seu profundos, quoniam oculi sequuntur spiritus sese retrahentes atque ad locum æstimativæ concurrentes. Conformiter, interiores oculi animæ spiritualiter amorosæ ecstatice, profundantur in corde. Totum namque est intra, quod quærit ac diligit; extra nil cupit, intus nihil fastidit. Itaque ad contemplationem Dei, ad ejus intuitum et ardentem amorem se totam recolligit intus. Intus enim fulget, intus manet quem diligit, quemadmodum

Isaias loquitur Deo:7 Nomen tuum et memoriale tuum, Domine, in desiderio animæ. Insuper in cordis profundo habet oculos suos intellectuales anima taliter amorosa, ut consideret et perpendat ne quid in ea sit quod cœlesti Sponso, qui solus cor intuetur, displiceat. Considerat quoque adspectu interius profundato occultos accessus et recessus Sponsi cœlestis: qui accedit dum insolita aut singulari devotione, illuminatione seu inflammatione mentem tangit, visitat ac perfundit; recedit vero dum hujusmodi gratiam pia subtrahit dispensatione. Ex his homo perpendere potest an ecstatice diligat Deum. Qui enim incustoditi est cordis, dissolutus, verbosus et levis, ac sensibus vagus, procul nimis ab isto ecstatico distat amore.

Quartum signum amoris carnalis ecstatici, est siccitas oculorum seu carentia lacrimarum: unde nec mors proximorum, nec damna rerum, in taliter amorosis lacrimas queunt excutere. Similiter anima amorosa caritate ecstatica, omnia exteriora damna sive adversa parvi pendit, nec aliquid tale eam contristat, quia tam vehementer circa Deum afficitur, quod nil aliud ejus comparatione appretiatur; et quidquid a Deo non elongat nec impedit, hoc pro nihilo arbitratur, dummodo ei remaneat salvum quod summo et incomparabili cupit amore, videlicet Deo uniri, eum intra se retinere, amplecti, contemplari, gustare. Unde qui amplius contristantur de temporalium rerum amissione seu adversitate terrena, quam de Dei offensa seu culpa, longe sunt ab ista ecstatica caritate.

Quintum signum amoris carnalis ecstatici, est inordinatus pulsus. Omnis equidem taliter amorosus habet pulsum aut nimis tardum et rarum, aut nimis frequentem atque velocem, secundum diversas apprehensiones quas concipit de amato: tardum enim habet pulsum, dum de illius adeptione desperat; velocem, quando de adeptione confidit. Sic anima ecstatice amorosa pulsum habet velocem, id est affectionem ferventem, promptam, jucundam, quando de Dei præsentia gratiosa ejusque fruitione gloriosa habenda confidit ex consideratione bonitatis, caritatis, misericordiæ beneficiorumque ejus. Ex quali affectione dixit Propheta:8 Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. Porro, dum anima amorosa, ex consideratione propriæ defectuositatis et culpæ, ac difficultatum obtinendi salutem, formidat de suis periculis, pensans meliores se corruisse, tunc habet quasi tardum pulsum, id est lentum affectum.

Sextum signum carnalis amoris ecstatici, est profunda cogitatio et sollicitudo versa ad interiora, ita quod taliter amorosus gerere videtur imaginem dormientis. Qui evigilare vix potest, nisi fiat ei mentio de dilecto; cetera non advertit, quoniam tota sua cogitatio et affectio fixa est in amato. Sic anima ecstatice amorosa ita in Deo est fixa, quod vana et sæcularia verba non curat, nec otiosa advertit; si autem de Deo sit sermo, mox quasi evigilans audit libenter, et de ipso fatur hilariter. Væ igitur eis qui ad loquendum ac audiendum de rebus carnalibus ac mundanis, curiosis et vanis sunt prompti, ad loquendum vero ac audiendum de Deo ac rebus pertinentibus ad salutem sunt tardi. Hoc equidem signum est, quod in eis deficit amor Dei, regnatque amor mundi.

Septimum signum carnalis amoris ecstatici est, quod taliter amorosus quum videt rem rei amatæ consimilem, inflammatur, commovetur, et quasi insanire videtur. Pariformiter anima ecstatice amorosa, dum in vita præsenti Dei bonitatem atque dulcedinem experitur (quæ experientia, futuræ beatitudinis prælibatio quædam est ac summæ suavitatis quædam imago), mox alienatur, accenditur, et ad æternam felicitatem cum impetu sanctæ dilectionis afficitur.

Itaque, juxta evangelii hodierni doctrinam, in vera Dei ac proximorum caritate esse, permanere, proficere indesinenter curemus ac enitamur, omnemque carnalem abjiciamus amorem. Qui tanto est vilior ac culpabilior, quanto intensior sive ferventior, quia per ipsum subjicitur homo rebus carnalibus subjectione vitiosa, prorsus vilissima. Amor quoque carnalis ecstaticus, est ineffabiliter vilis ac vitiosus, non animæ tantum, sed corpori quoque valde nocivus. Porro amor spiritualis ecstaticus nobilissimus est ac virtuosissimus nimis. Quo divino ac deificante amore mirabiliter plenus fuit sanctissimus ille eremita abbas Bessarion, de quo retulit sanctus ejus discipulus abbas Dulas, quod per quatuordecim dies stetit in continuo raptu mentis suæ ad Deum, alienatus ab omni sensu exteriori et Deum indesinenter contemplans. Alio tempore, idem abbas Bessarion cum discipulo suo abbate Dula ambulavit juxta mare, dixitque abbas

A Dulas: Sitio valde. Quumque abbas Bessarion orasset, discipulo suo dixit: Bibe de mari. Et dulcis facta est aqua maris. Et bibit abbas Dulas, hausitque parum de aqua illa in vase. Cui dixit abbas Bessarion: Cur implesti hoc aqua? Respondit: Ne iterum sitiam. Cui dixit abbas Bessarion: Deus qui hic est, et ubique est. Alio tempore, idem Bessarion pedibus pertransivit fluvium magnum, et aqua non pertingebat nisi usque ad talos ejus. Iterum, præfatis abbatibus euntibus ad quemdam senem, venit sol ad occasum, dixitque abbas Bessarion: Obsecro, Domine, stet sol donec perveniam ad servum tuum. Et factum est ita. Ecce quanta agit Deus omnipotens pro suis amicis viris perfectis, spirituali amore ecstatico inflammatis ac roboratis.

Footnotes

  1. II Reg. XIII, 1, 2. ↩

  2. Luc. xix, 42. ↩

  3. Luc. ii, 16. ↩

  4. Cant. vii, 10. ↩

  5. Exod. iv, 14-16, 30; vii, 1, 2. ↩

  6. Cant. vii, 10. ↩

  7. Is. xxvi, 8. ↩

  8. Ps. lxxxiii, 3. ↩

Chapter 182 of 243