Skip to the text

Sermo 6

DE EFFECTIBUS ATQUE INDICIS AMORIS ECSTATICI, DEQUE MULTIPLICIBUS AMORIBUS ALIIS.

DILIGES Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, etc. Matth. XXII, 37.

Spiritualia per corporalia declarantur. Est autem amor quidam carnalis tam vehemens atque prædominans, quod merito amor ἔρως et ecstaticus appellatur, quia rationi amantis in tantum prædominatur, quod amantem a se ipso quasi totaliter alienat et in amatum transponit, transformat, defigit, in tantum ut ejus nequeat oblivisci, et amore illius crebro languescat, deficiat, imo interdum in amentiam quamdam labatur. Quum ergo Deus omnipotens, cujus bonitatis nullus omnino est finis, sit universis creatis infinite amabilior, non mirum si homines spirituales, devoti, sæpe ad tantam divinæ dilectionis vehementiam perducantur, ut præ summi boni amore defluant a se ipsis, et per caritatis ardorem transformentur in Deum, et quasi in divinæ amabilitatis absorbeantur abyssum, sicque divino amore vulnerentur, ac langueant, morianturque sibi ipsis et cunctis caducis, soli quoque vivant Creatori superdignissimo. Hujusmodi autem amor spiritualis vocatur ecstaticus, quasi extra se ponens et in Deum transferens amorosum, ita ut cum Sponsa possit fateri: Fulcite me floribus, quia amore langueo;1 itemque, Caritate vulnerata ego sum;2 et cum Apostolo, Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus.3

Denique proprietates et effectus ac signa amoris spiritualis ecstatici, per effectus et signa ac proprietates amoris carnalis ecstatici sunt pandendi. Itaque primus effectus et primum signum amoris carnalis ecstatici, est concavitas oculorum, quoniam oculi sequuntur spiritus sese ad intra retrahentes atque ad locum æstimativæ concurrentes. Conformiter interiores oculi animæ spirituali amore ecstatico inflammatæ, profundantur ad intra in fundo seu intimo cordis, ab exterioribus se retrahentes, quoniam summum bonum et primum verum quod quærit, quod contemplatur, cupit, amplectitur, omni secreto exstat secretius, intusque fulget ac invenitur. De quo loquitur Isaias:4 Vere tu es Deus absconditus. Habet item anima taliter amorosa oculos intus sic profundatos ad discutiendum se ipsam, ne quid cœlesti displicens Sponso in ipsa resideat, ut etiam occultos Sponsi accessus ac recessus advertat. Accedit etenim Sponsus, quando insolita aut ingenti illuminatione, inflammatione, consolatione, devotione mentem visitat, tangit, perfundit; recedit autem, quando hujusmodi dona subtrahit aut suspendit. Itaque qui incustoditi est cordis, dissolutus, verbosus vagusque sensibus, ab ecstatico spirituali amore procul est nimis.

Secundum signum et opus amoris carnalis ecstatici, est pulsus inordinatus. Taliter equidem amorosi habent pulsum aut nimis velocem, aut valde tardum: et hoc, secundum diversas apprehensiones de dilecto conceptas. Dum enim de ejus adeptione diffidunt, tardum habent pulsum; velocem vero, quando de ejus adeptione confidunt aut certi sunt. Sic anima spiritualiter ecstatice amorosa, pulsum habet velocem, id est, promptum, lætum fervidumque affectum, quando de gratiosa Dei præsentia aut gloriosa ejus fruitione futura multum confidit. Ex quo affectu dixit Propheta: Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.5 Tardum autem pulsum, id est lentum affectum, habet anima, dum in sua quasi ariditate relinquitur, et ex propriæ defectuositatis ac culpæ intuitu, atque ex difficultate obtinendi salutem, spiritualiter consternatur, et de suo veretur periculo, non ignorans meliores se corruisse.

Tertium signum et effectus amoris carnalis ecstatici, est defectiva locutio, quia in taliter amorosis magnitudo affectionis verba intercidit atque abrumpit. Sic quoque ipsa intensissima affectio unum transponit et absorbet in alium, quod plura simul loqui non vacat: imo in absentia, de se invicem multa concipiunt; dum vero præsentes sunt, pauca loquuntur, et suos conceptus exprimunt imperfecte. Conformiter anima ecstatice amorosa, hoc modo locutionis alloqui solet Sponsum cœlestem, ut dum ait in Canticis: Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus;67 itemque, Dilectus meus mihi, et ego illi. In quibus ratio supplere et exponere debet verba ardentis affectus, quemadmodum olim eloquens Aaron loquebatur pro Moyse.8

Quartum signum amoris carnalis ecstatici, desiccatio est membrorum: nam ex vehementi cordis applicatione circa dilectum, multiplicantur spiritus in taliter amorosis, sicque interiorem desiccationem patiuntur et arefiunt in membris. Sic anima ecstatice amorosa, a carnali voluptate, libidinoso amore et concupiscentiis arefit, et desipit ei omnis caro.

Quintum signum amoris carnalis ecstatici, est lacrimarum carentia, ita quod nec mors propinquorum, nec damna rerum, taliter amorosos queunt movere ad fletum. Sic animam spiritualiter ecstatice amorosam parum aut nihil contristat quæcumque terrena adversitas aut corporalis infirmitas, sed solum id quod cœlesti displicet Sponso, et quo ab ejus unione, præsentia, amplexu, osculo impeditur, quia ipsum super omnia incomparabiliter appretiatur, et cetera ejus comparatione parum attendit.

Sextum signum amoris carnalis ecstatici, est profunda sollicitudo versa interius, ita quod taliter amorosus gerit quasi imaginem dormientis, vixque evigilat, nisi de dilecto sit sermo. Sic anima spiritualiter amorosa, circa Deum ita est sollicita, sic fixa, occupata, intenta in eum, quod exteriora, vana et sæcularia non advertit, nec quæ dicuntur libenter audit, nisi sit sermo de Deo et pertinentibus ad salutem. O quantum distant ab amore spirituali ecstatico, qui promptiores sunt loqui et audire verba inutilia, vana, sæcularia, dissoluta, quam ædificatoria ac divina!

Septimum signum amoris carnalis ecstatici est, quod taliter amorosus, dum aliquem videt consimilem ei quem tam valide amat, inflammatur, concutitur, et quasi insanire videtur. Sic anima ecstatice amorosa, Deum in hac vita clare sicut in se ipso est contemplari atque gustare non valens, dum eum in suis effectibus experitur, eumque prout in hac vita fieri potest, gratiose contemplatur ac dulciter sapit (quæ experientia ac degustatio, futuræ beatitudinis aliqualis prælibatio est et quædam imago), protinus inflammatur, alienatur, atque ad futuram felicitatem intenso caritatis fervore afficitur.

Ecce ex iis spiritualis amoris ecstatici proprietatibus, indiciis et effectibus perpendamus quousque in caritate profecerimus, quantum caritati ecstaticæ appropinquaverimus; et si ab ea multum distamus, contristemur de hoc et festinemus ad eam, simus jugiter introversi, coram Deo solliciti, intus et extra custoditi.

Præterea multiplex ponitur amor: est enim amor carnalis, amor naturalis, amor socialis, amor mercenarius, et amor spiritualis, divinus, infusus. Amor carnalis est, quo aliquem propter carnalem delectationem, vel maxime quantum ad ea quæ carnis sunt, diligimus. Amor naturalis est, quo aliquem propter naturæ similitudinem, aut naturalem propinquitatem, aut convenientiam talem, amamus. Amor socialis est, affectio qua eos cum quibus familiarius aut frequentius conversamur, diligimus. Amor mercenarius est, quo aliquid amamus, non propter ipsius commoditatem, sed nostram, puta in quantum est utile nobis. Amor spiritualis est, quo Deum primo et maxime propter suam propriam bonitatem, deinde rationales ac intellectuales creaturas atque nos ipsos in Deo, secundum Deum et propter Deum diligimus. Inter omnes istos amores sola spiritualis dilectio est per se virtuosa, meritoria et Deo accepta. Amor vero carnalis detestabilis est et fœdus, præsertim in religiosis, qui spirituales vocantur et esse tenentur. Alii amores indifferentes esse dicuntur: qui tamen facile fiunt carnales, nisi diligens adsit custodia cordis.

Postremo, signa amoris carnalis sunt hæc: inquietum desiderium corporalis præsentiæ, collocutio de vanis et inutilibus rebus, potissimum de magnitudine mutuæ dilectionis; corporalis quoque contrectatio, insertio manuum, applicatio laterum, amplexus et oscula, et indecentes ac impudici contactus, ex quibus frequenter sentiuntur motus lascivi, stimulatio fœda, imo sæpenumero, quod horrendum est, calefactio periculosa ac resolutio seminis: quæ non carent culpa enormi, quum causa eorum spontanee admittatur; item pronitas mutuo indignandi, irascendi, et rursus placandi, collatio munusculorum, et exclusio comparis, quia amator carnalis vult solus amari.

Fugiamus ergo hunc carnalem cum suis signis effectibusque amorem, et naturalem ac socialem, mercenarium quoque amorem ordinemus ad amorem divinum. Et ne quis sub specie spiritualis amoris fallatur amore carnali, eum sub specie spiritualis amoris admittendo, ex præinductis perpendat signis et effectibus amoris carnalis, an amor suus vere spiritualis exsistat. Quod si quis aliquem spiritualiter diligat, et aliquid de sensuali affectione habeat admixtum, separet pretiosum a vili, et quidquid carnalis fœditatis est, exstirpare non differat, ne modicum venenum paulatim serpens, inficiat totum et perimat caritatem.9 Sit ergo affectio nostra omnis ordinata, spiritualis et pura, ad laudem et gloriam Omnipotentis. Amen.

Footnotes

  1. Cant. II, 5. ↩

  2. Ibidem. ↩

  3. Galat. II, 20. ↩

  4. Is. XLV, 15. ↩

  5. Ps. lxxxiii, 3. ↩

  6. Ps. ii, 16. ↩

  7. Cant. vii, 10. ↩

  8. Exod. iv, 14-16, 30; vii, 1, 2. ↩

  9. Jer. 19. ↩

Chapter 186 of 243