Enarratio in evangelium
ACCESSERUNT AD JESUM PHARISÆI.1 Matth. XXII, 34-46.
IN evangelio hodierno docet Salvator ad quid omnia præcepta, documenta et scripta legis Mosaicæ ac Prophetarum tendant ac ordinentur, videlicet ad hoc, ut Deus toto corde ametur, et proximus sicut ipsemet amans. Ait ergo evangelista Matthæus: Accesserunt ad Jesum Pharisæi, et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum, id est, reprehendere et vincere cupiens: Magister, quod est mandatum magnum, id est summum, in lege Moysis datum? Istam quæstionem proposuit Christo hic Scriba die sequenti post Ramos palmarum. Quum enim Christus feria secunda in Jerusalem rediisset, et multa in templo fecisset miracula, proposuerunt ei multas quæstiones Judæi, videlicet principes sacerdotum et Pharisæi, deinde et Sadducæi. Quibus quum Christus imposuisset silentium, rursus Pharisæi convenerunt in unum, inter se conquirentes quam Christo proponerent quæstionem: et deliberaverunt quod unus eorum loquetur pro omnibus. Venerunt quoque multi simul, ut multitudine vincerent quem ratione superare non poterant.
Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.23 Hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut te ipsum.4 Hæc est Christi responsio. Denique de expositione verborum istorum et duorum horum præceptorum, dictum est diffuse supra in expositione atque sermonibus evangelii dominicæ tertiædecimæ post octavas Pentecostes:5 idcirco non reor nunc immorandum, ut vitetur prolixitas, præsertim quoniam opus istud in majorem jam crevit quantitatem quam æstimabam. Itaque Deum «toto corde», id est toto voluntatis affectu, et «tota mente», id est toto intellectu, totaque «anima», quantum ad ceteras animæ vires, diligere dilectione spirituali infusa, est «maximum», id est principalissimum, «et primum», id est dignissimum perfectissimumque «mandatum», quoniam actus quem præcipit, utpote dilectio Dei, inter omnes actus virtutum atque donorum sortitur primatum. Quemadmodum enim caritas est nobilissima virtus, et omnium imperatrix, vita, vertex, forma ac finis virtutum, sic actus ejus inter omnes actus virtuosos perfectissimus perhibetur. « Secundum » vero mandatum « est simile huic » primo mandato, non tamen æquale in dignitate, sed proxime sequens, videlicet: diligere « proximum », id est quemlibet hominem in mundo hoc conversantem, sicut se ipsum, spirituali amore, desiderando ejus salutem, et cooperando ei ad illam pro posse, juxta exigentiam seu opportunitatem temporis, loci et causæ. Denique diligendus est proximus propter Deum, id est, quia Deus præcepit hoc, et quia ad Dei imaginem factus est, et gratiæ capax, atque finaliter ob hoc, ut Deo uniatur feliciter in æternum.6
In his duobus mandatis implendis universa lex Moysis, imo et Evangelii, pendet, et Prophetæ, id est, scripta Prophetarum pendent in eis: hoc est, universa præcepta, hortamenta et dogmata legis et Prophetarum, ordinantur ad horum duorum observantiam præceptorum, et virtualiter continentur in eis, sicut conclusiones in primis principiis. Propter quod ad Timotheum ait Apostolus: Finis præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.7 Et alibi: Plenitudo (inquit) legis, est dilectio: nam, non occides, non adulterabis, non furtum facies, non falsum testimonium dices;8 et si quod aliud est mandatum, in hoc verbo instauratur, Diliges proximum tuum sicut te ipsum.
Denique, Christi responsione descripta, introducitur quæstio quam ipse proposuit Pharisæis et Scribis. Congregatis autem Pharisæis, interrogavit eos Jesus, dicens: Quid vobis videtur de Christo? Cujus filius est dicendus? Dicunt ei: David, id est, filius regis David dicendus est. Noverant enim Judæi communiter Christum de David semine nasciturum fuisse.9
Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu, id est, inspirante ac edocente eum Spiritu Sancto; vel, « in spiritu », hoc est in spirituali ac prophetali intuitu; vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus, id est Deus Pater, Domino meo, videlicet Christo, Sede a dextris meis? Hoc dupliciter de Christo exponitur. Primo, secundum ejus divinitatem, hoc modo: « Sede a dextris meis », id est, mecum residendo, regnando, essendo, esto mihi æqualis. Unde ad Hebræos Apostolus dicit de Christo: Qui quum sit splendor gloriæ, sedet ad dexteram majestatis in excelsis.10 Secundo exponitur quantum ad Christi humanitatem: « Sede a dextris meis », id est, præcunctis creaturis esto mihi vicinior, et in potioribus bonis meis consiste, repletus gratia et honore, omnique felicitate et gloria præ omni penitus creatura, omnibus quoque prælatus. Donec ponam inimicos tuos, id est omnes reprobos, scabellum pedum tuorum, id est, eos tibi perfecte subjiciam:11 quod erit in die judicii. A principio quippe incarnationis Filii Dei, data est Christo homini omnis potestas in cœlo et in terra, quantum ad potestatis hujus possessionem;12 in resurrectione vero et deinceps data est ei ista potestas, quoad ejus manifestationem, quia ex tunc cœpit præcipue apparere ac prædicari potestas ac dignitas Christi; sed in die judicii dabitur ei ista potestas, quantum ad ejus plenariam exsecutionem, quia tunc Christus potestate sibi a Patre collata omnes adversarios suos plene dejiciet, et in infernum retrudet, dicendo: Ite, maledicti, in ignem æternum. Si (pro Quia) ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est, præsertim quum David fuerit tantus propheta et rex?13
Et nemo Pharisæorum et Scribarum: nam aliqui Pharisæi fuerunt Scribæ, sicut nunc quidam religiosi sunt doctores theologiæ; poterat ei respondere verbum aliquod ad quæstionem prætactam; quia non exspectabant Christum nisi ut hominem purum; et secundum hoc, non esset Dominus David. Si autem exspectassent eum ut Deum et hominem, faciliter respondissent, quod secundum deitatem esset Dominus David, secundum humanitatem vero diceretur filius ejus. Neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare, quia timebant vinci atque confundi. Verumtamen post paucos dies, videlicet tres aut quatuor, ausi fuerunt eum captivare ac crucifigere. Unde et tempore passionis interrogavit eum Annas, deinde et Caiphas, multique alii, an esset Christus. Hæc namque consuetudo est impiorum, ut quando prævalere non possunt per rationem atque justitiam, prævalere conantur per oppressionem ac violentiam.14
Footnotes
Chapter 181 of 243