Skip to the text

Sermo 3

DE AMORE MULTIPLICI, ET DE FOEDITATE AC SIGNIS AMORIS CARNALIS.

IN novissimis diebus instabunt tempora periculosa, et erunt homines amantes se ipsos, cupidi, elati, voluptatum amatores magis quam Dei. II Tim. III, 1, 2, 4.

Ista sunt verba Apostoli, quæ nunc impleta videntur, atque quotidie adimplentur. In primitiva namque Ecclesia Christiani dilexerunt se ipsos ac proximos suos amore veraciter spirituali ac fervido, quia æternam salutem et gratiarum charismata quibus ad illam pertingitur, sibi ipsis ac aliis præcordialiter optaverunt, et pro eisdem acquirendis, conservandis ac perficiendis strenue et infatigabiliter laboraverunt. Sed, heu ! in fæcibus temporum horum caritas ista refriguit, et pro ea amor carnalis, privatus ac improbus corda hominum est ingressus, ita quod homines amant se ipsos in se, non in Deo, quia carnaliter, non spiritualiter amant se.1 Siquidem ea quæ carnem delectant et fovent, non quæ animæ prosunt, desiderant et exquirunt, videlicet temporales divitias, carnales delicias, humanos honores, lauta cibaria, curiosa ac superflua vestimenta, fabulationes vanas et frivolas, ludos, jocos, spectacula et choreas. Taliter se amare, est se false diligere veraciterque odire, juxta quod scriptum est:2 Qui diligit iniquitatem, odit animam suam. Qui enim amant se ita, ea sibi ipsis desiderant quæ eis maxime nocent, per quæ spiritualiter occiduntur, omni virtute et gratia Spiritus Sancti privantur, dæmonibus subjiciuntur, et tandem æternaliter condemnantur. Ecce qualiter amant se impii, utpote omnes qui sunt in peccato mortali, qui creaturis magis quam Creatori inhærent, afficiuntur, deserviunt.

Præterea, ut sciatur quis amor sit bonus ac meritorius, et quis malus ac demeritorius, quis item indifferens, advertendum quod quintuplex ponitur amor: est enim amor naturalis, socialis, mercenarius, carnalis et spiritualis. Omnis autem amor in quadam similitudine et communicatione unius cum alio fundari videtur. Amor itaque naturalis, est affectio animi qua eos qui nobis in natura aut naturalibus communicant seu propinqui sunt, vel in naturalibus donis eminentiores videntur, diligimus, ut parentes ac sobolem et cognatos, eos quoque qui ejusdem nobiscum sunt complexionis, et qui in naturalibus magis sunt gratiosi. Porro amor socialis, est affectio qua eos cum quibus familiarius ac frequentius conversamur, diligimus, ut collegas. Unde in Proverbiis scriptum est: Vir amicabilis ad societatem, magis erit amicus quam frater. Amor mercenarius, est affectio qua aliquid amamus seu cupimus, non propter commodum ejus, sed in quantum est utile nobis, sicut diligimus vestem, pecuniam, bruta. Hunc amorem quidam appellant amorem concupiscentiæ, qui distinguitur ab amore amicitiæ, quo aliquid amamus propter bonum ipsius, videlicet proximum ut salvetur. Amor carnalis est, quo aliquid propter carnalem delectationem, vel ob ea quæ ad carnem spectant, amatur. Amor spiritualis est, quo Deum propter se ipsum, et intellectuales creaturas felicitatis capaces in Deo diligimus.

Deinceps omnium horum amorum, solus spiritualis amor infusus, qui caritas nuncupatur, laudabilis, virtuosus meritoriusque censetur, quia per eum Deo placemus. Amor vero carnalis vituperabilis est, fœdus et demeritorius; tamen inter conjugatos quodammodo admittitur et excusatur, quia carnalis voluptas in actu matrimoniali per tria bona matrimonii honestatur, et a culpa immunis fieri perhibetur; sicque per hujuscemodi voluptatem se possunt diligere, referendo tamen ad spirituale bonum eamdem. Porro amor naturalis ac socialis sunt indifferentes, quia nec boni nec mali moraliter; sed si ad finem laudabilem ac salutem referantur, et spirituali amore condiantur ac formentur, actus eorum meritorii fiunt. Quemadmodum enim amor naturalis ac socialis fit faciliter ac frequenter occasio et incitamentum carnalis amoris ac vitiorum, nisi prudenter regatur (nam unus sociorum trahere solet alium ad opera sua; et si se invicem incaute tangant aut tractent, carnalis affectio generatur); sic quilibet horum amorum si sapienter regatur, fit utilis, et spiritualem dilectionem valde accendit, fovet ac agilem facit, dum scilicet caritati subjicitur, et ea formatur ac regitur. Unde homines spirituales qui etiam naturalem aut socialem ad invicem habent amorem, valde spiritualiter amant se mutuo, et ferventer orant pro invicem, et obsequiosi sunt simul, atque ad mutuam communicationem et subventionem promptissimi. Præfati ergo hi duo amores sapienter sunt ac sollicite gubernandi, ne generent mortem, sed augeant caritatem.

Præterea amor mercenarius etiam, in se vocatur indifferens: nam exteriora ac temporalia diligere possumus propter commoda nostra, quum et propter nos credantur creata. Sed amor hujusmodi potest fieri excessivus, si propria commoda quæramus inordinate; et item laudabilis, si commoda nostra referamus ad gratiam ac salutem, et Dei honorem: ut si diligamus cibum, potum, vestem, pecuniam et jumenta, in quantum nobis necessaria sive utilia sunt ad vivendum ac serviendum Domino Deo. Servus quoque amat dominum suum, et dominus servum, mercenario hoc amore: dominus namque diligit servum propter obsequium, et servus dominum propter lucrum, loquendo de eis ut sunt servus et dominus; verum in quantum sunt homines christiani, debent se invicem spirituali amore diligere.

Insuper quæri potest, an liceat nobis mercenario amore diligere Deum. Videtur quod imo, quia possumus et tenemur eum diligere propter beneficia ejus, videlicet quia utilis et necessarius nobis est. Possumus quoque Deo servire propter nostram utilitatem, videlicet ob mercedem æternam, quum dicat Psalmista :3 Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternum, propter retributionem. Unde de Moyse dicit Apostolus, quod respexit in remunerationem.4 Oppositum hujus videtur, quia Deo servire et diligere eum propter propriam utilitatem et mercedem, est Deo uti et se ipso frui, hoc est Deum habere pro medio et se ipsum pro fine. Ad hanc quæstionem quidam doctores respondent affirmative, alii negative; verumtamen in sensu concordant. Nam servire Deo et diligere eum propter propriam utilitatem ac mercedem principaliter atque finaliter, id est potius quam propter propriam Dei bonitatem, gloriam et honorem, perversum est : sicque quidam doctores accipiunt amorem mercenarium, asserentes quod amor ille sit in se inordinatus et vitiosus. Sed Deo servire et eum diligere propter mercedem utilitatemque propriam minus principaliter quam propter ipsius bonitatem et gloriam, licitum est, quamvis sit imperfectum, quum sit ibi quædam reflexio ad se ipsum. Porro, si homo serviat Deo et diligat eum propter beneficia ejus ac præmia, in quantum sine illis Deo servire, placere ac uniri non potest, ita quod pure atque totaliter refert ea ad Deum et ejus honorem; tunc Deo servire et eum diligere propter beneficia ejus ac præmia, nequaquam perfectionem minuit caritatis, imo et auget, quia tenemur Deum etiam propter beneficia sua ac promissa amare.

Subinde, quia frequenter amor carnalis spirituali amori se miscet, et sub specie spiritualis amoris quidam se amant carnaliter; ut discernantur isti amores ab invicem, aliquid de indiciis amoris carnalis tangendum est. Primum signum carnalis amoris, est inquietum desiderium exsistendi corporali præsentia cum dilecto sive dilecta : nam quoniam carnem carnaliter diligit, carni cupit uniri. Spiritualis autem dilectio, quoniam spiritualia respicit, quæ locum et tempus transcendunt, parum curat de corporali præsentia, nisi forte propter spiritualem profectum, sed sincero cordis intuitu ac tranquillo affectu dilectum contemplatur ac diligit, sive absentem, sive præsentem. Secundum signum carnalis amoris, est collocutio de vanis et inutilibus rebus, præsertim de magnitudine mutuæ dilectionis, verba adulatoria aut lasciva miscendo. Tertium signum, est corporalis contrectatio, insertio manuum, applicatio laterum, amplexus et oscula, contactusque uberum, atque similia, ex quibus frequenter hinc inde libidinosi motus causantur, et quod horrendum est, resolutio seminis : quæ gravi non carent culpa, quoniam causa eorum sponte admittitur. Sed ratio carnali mollitie et fœdo amore obtenebrata, in particulari non advertit nec judicat quod in generali indecentissimum esse cognoscit : imo hic amor talia efficit in occulto, qualia nec fateri nec fari audet amator in publico. Propter quod ait Apostolus ad Ephesios : Quæ in occulto fiunt ab eis, turpe est dicere.5 Quartum signum, est quod carnalis amator vult solus amari, et de facili suspicatur alium plus amari quam se. Quintum, est pronitas invicem indignandi ac irascendi, iterumque placandi, quemadmodum pueri cito rixantur ac reconciliantur. Sextum, est datio seu transmissio munusculorum, quibus hic amor nutritur. Septimum, est fraternæ correptionis subtractio et mutuorum vitiorum palpatio sive laudatio, in tantum quod taliter se amantes, frequenter se mutuo juvant in defendendo sua peccata.

Vitet itaque Christifidelis omnem carnalis amoris labem, effectum et notam, ne ratio sua veræ sapientiæ luce privetur, voluntasque effeminata, spiritualis dilectionis sinceritate destituatur. Spiritus enim est qui vivificat;6 caro autem non prodest quidquam. Et qualiscumque sit dispositio carnis, quid est caro nisi caro?—Legitur de quadam sanctissima femina, cujus manum quum tangeret suus confessor, et sensisset ex hoc stimulum corporis, femina illa audivit in spiritu vocem sibi dicentem: Noli me tangere. Ignorans quoque cur verba illa dicerentur ad eam, dixit ad confessorem: Pater, audivi in spiritu verba hæc, Noli me tangere. Tunc confessor propria conscientia tactus, dixit ei qualiter ex contactu manus ejus sensisset corporis motum; atque ex tunc ipse vitavit talem contactum. Ex hoc patet quam caute et pure habere se debet Christifidelis circa omnem proximum suum, nec solum vir circa feminam, sed et masculus circa masculum, et mulier circa mulierem. Præcipue quoque dum quis incipit motum carnalem sentire, debet contactum dimittere. Similiter qui frequenter propriam fragilitatem ex contactu expertus est, debet eum semper vitare, ne illaqueet semetipsum.

Footnotes

  1. Matth. XXIV, 12. ↩

  2. Ps. x, 6. ↩

  3. Ps. cxviii, 112. ↩

  4. Hebr. xi, 26. ↩

  5. Ephes. v, 12. ↩

  6. Joann. vi, 64. ↩

Chapter 183 of 243