Sermo 4
Ad religiosos
QUOMODO RELIGIOSI SATAGERE DEBENT UT SPIRITUALITER DIVITES FIANT, ET NIHIL EIS DESIT IN ULLA GRATIA.
GRATIAS ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei quæ data est vobis. I Cor. I, 4.
Ex hodierna docemur epistola, quam ardentissime sanctus Apostolus spirituales filios atque discipulos suos dilexit, de quorum conversione, perfectione et gratia tam præcordialiter lætabatur, tamque devotissime Deo regratiabatur. Sic et omnis prælatus de gregis sibi commissi gratia et profectu debet intime gloriari et Deo regratiari, tanto amplius quo eos magis specialiter ac intense tenetur diligere; ex eadem quoque caritatis radice, de uniuscujusque sibi commissi negligentia et ruina debet ex corde tristari. Hinc S. Joannes apostolus, in tertia sua Canonica, in sua ac omnium bonorum prælatorum persona fatetur: Majorem horum gratiam non habeo, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.1 Nec istud solis præsidentibus competit; sed unusquisque fidelis, quemadmodum proximos suos obligatur diligere sicut se ipsum, ita de proximorum suorum gratia et virtute, meritis et profectu gaudere debet in Domino, et gratias ei referre. Siquidem gratiarum actio, est præclarissima species laudis, et actio Deo valde accepta, exercitiumque divinum, angelicus actus et occupatio vere cœlestis: superni etenim cives Deo adorando, æterno et benedicto incessabiles immolant grates, laudes perennes. Per gratiarum actionem, supernorum fluenta charismatum ad proprium refluunt fontem, exuberantiusque inde derivantur ac diffunduntur in animam gratam. Hinc loquitur Augustinus: Quid melius animo geramus, ore promamus, et calamo exprimamus, quam Deo gratias? Hoc nec dici brevius, nec audiri lætius, nec intelligi gratius, nec agi fructuosius potest.
Consideremus ergo pro viribus omnem caritatem, pietatem et munificentiam Dei super omne genus humanum, et universa beneficia ejus impertita hominibus a principio mundi usque in præsens, et præsertim quæ modo in tota præstat Ecclesia et nobis ipsis, propinquis, commissis et benefactoribus nostris; et de omnibus istis Deo ex totis regratiemur præcordiis. Bonitatem, sapientiam, omnipotentiam, misericordiam ejus in omnibus pro toto posse magnificemus, laudemus, admiremur ac veneremur, diligamus et vereamur.
Præterea consideremus qualiter sanctus Apostolus in præsenti epistola suos laudat discipulos: In omnibus (inquit) divites facti estis in Christo, in omni verbo et in omni scientia, ita ut nihil vobis desit in ulla gratia.2 Videamus ergo an etiam nobis conveniat ista laudatio, vel quantum distamus ab ea. Primo ergo intueamur an spiritualiter divites simus in omni verbo, ita ut linguam nostram sciamus refrenare ac temperare in omnibus, atque in loquendo et etiam in tacendo congruum tempus, locum et modum servare; item, an habeamus gratiam verbi cœlestis in consolando tentatos, afflictos, pusillanimes, mœstos, in corripiendo delinquentes, in exhortando pigritantes, in instruendo ignaros, in perterrendo præsumptuosos, in comminando duris et obstinatis, ne aliquid horum facere præsumat qui gratiam id agendi non habet, quoniam scriptum est:3 Si est tibi sensus, responde proximo tuo: alioqui sit manus tua super os tuum. Nihilo minus unusquisque faciat ista pro posse suo, loco et tempore opportuno.
Insuper videamus an divites simus in omni scientia, eorum videlicet quæ pertinent ad salutem et ad sacræ paginæ intellectum. Omnes quippe homines naturaliter scire desiderant; sed in desiderio illo naturali multi negligenter, curiose, infructuose, imo et nocive se occupant, non solum sæculares, sed item religiosi, qui ad sciendum ea quæ Ordinis sui sunt et observantiam regularem concernunt, sunt tardi et defectuosi, atque ad sciendum impertinentia suæ vocationi, sunt studiosi, curiosi et fervidi. Multi quoque libentius legunt et student subtilia et scholastica aut historialia, quæ ingenium immoderate occupant, et a devotionis fervore, a salubri conscientiæ discussione impediunt, memoriam lacerant, quam libros devotionales monasticos, ex quorum studio diligenti inflammatur dilectio, nutritur devotio, et mens vere ac saluberrime illustratur ad inspiciendum ac deplorandum suos defectus, et excitatur ad emendationem et profectum in omnibus. Aliqui quoque studiis suis nimis diu insistunt, ita ut vix ab eis possint avelli dum spiritualiora ac magis debita sunt exercitia peragenda.
Quemadmodum ergo ceteri actus boni debitis virtutum circumstantiis sunt ornandi, ita et studium seu lectio, ut scilicet apto loco et tempore fiat cum discretione et recta intentione. Ea quoque studeamus quæ nostræ magis consonant vocationi, ex quibus in omni virtute et gratia nostræ professioni necessaria et accommoda amplius crescere, confirmari perficique valemus, sicut in Ecclesiastico legitur: Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus. Non est enim tibi necessarium, ea quæ abscondita sunt videre oculis tuis: ideo in supervacuis rebus noli scrutari multipliciter.4 Studeamus itaque non quæ magis delectant, non quæ curiositatem, vanitatem, loquacitatem, jactantiam nutriunt et inutiliter tempus consumere faciunt, sed quæ vere magis expediunt. Nec obliviscamur quod dictum est: Maledictum studium quo negligitur divinum Officium. Imo ingratum est Spiritui Sancto quidquid ei obtuleris, neglecto eo ad quod teneris. Ea quoque quæ legimus, applicemus ad praxim, quia scienti bonum, et non facienti, peccatum est illi.5
Deinceps inspiciamus pro posse an nihil desit nobis in ulla gratia, nobis videlicet necessaria ad salutem: an juxta Ordinis nostri regulam seu statuta digne Deo vivamus, idonee proficiamus; an ea quæ Ordinis sunt, inviolate servemus. Puto quod in hac consideratione compellemur humiliare et aspernari nos ipsos, et conversationem nostram pro nihilo reputare, magisque damnationem vereri quam vane præsumere aut nos ipsos jactare, eo quod a patrum nostrorum conversatione, a pura et inviolata Regulæ aut Statutorum observatione distemus ac deficiamus tam infinite. Videamus an nihil nobis desit in humilitate, sine qua Deo non possumus complacere. Si autem ex levi occasione, ad elationem, ad vanam gloriam incitamur, aut contra alios indignamur, et fratrem despicimus aut temere judicamus, multum nobis deest humilitatis. Conformiter examinemus nos, an nihil nobis desit in mansuetudine, patientia, fortitudine, justitia, obedientia, sobrietate, discretione, caritate, ceterisque virtutibus; atque, ni fallor, in omnibus inveniemus nos defectuosos ac pauperes.
Quid itaque restat, nisi ut quotidie in nostro secreto coram Deo nos discutiamus, accusemus, corripiamus, defleamus, castigemus, confiteamur, satisfaciamus, atque in universis nos totis viribus emendemus? Ad quid venimus, assidue revolvamus; temporis infructuosam deductionem vehementissime detestemur; orando, meditando, psallendo occupetur semper cor nostrum in Deo. Dominum Deum cum Propheta oremus: Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua;6 lætetur cor meum, ut timeat nomen tuum; itemque, Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia;7 rursusque, Notam fac mihi viam in qua ambulem;8 et, Doce me facere voluntatem tuam;9 ut tandem perfectionem adepti beatitudinemque sortiti, cum sancto viro grata ac hilari mente cantemus: Tenuisti, Domine, manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.10 Quum enim præcepta Dei sciamus, et quid agendum sit nobis non ignoremus, quid necessariæ nobis sunt prætactæ orationes et eis consimiles, nisi quia ad bene ac meritorie operandum, cogitandum, appetendum, loquendum jugiter indigemus actuali motione et directione Spiritus Sancti, ope et protectione Altissimi, ut unctio ejus in cunctis nos doceat, et universa cum vera discretione agamus, errores et vitia atque malorum permixtiones quantum possibile est declinantes.11
Ut autem hæc omnia a Deo impetrare possimus, cum omni humilitate et filiali fiducia confidamus in eo, et ejus auxilio incessabiliter innitamur. Ad ipsum suspiret cor nostrum, invocemusque eum, et indesinenter simus solliciti ne ipsum in aliquo offendamus, informationem quoque a superioribus nostris et sapientioribus libenter accipiamus. Unde et Climacus loquitur: Quicumque volunt discere Domini voluntatem et beneplacitum ejus, suas ipsorum voluntates et complacentias prius mortificare tenentur et debent, et in fide ac simplicitate absque malitia Patres suos aut etiam Fratres interrogare, et consulta benigne suscipere. Ut ergo nihil in ulla gratia desit nobis, infatigabiliter satagamus juxta nostræ professionis exigentiam efficaciter conversari, ad laudem Altissimi.
Footnotes
Chapter 184 of 243