Skip to the text

Enarratio in epistolam

GRATIAS AGO DEO MEO SEMPER. I Cor. I, 4-8.

BEATUS Apostolus in præsenti docet epistola, quantum superiores de spirituali profectu et gratia subditorum suorum debeant gratulari. Nam ait : Gratias ago Deo meo semper, id est omni tempore opportuno seu convenienti ac debito, pro vobis, quos spiritualiter diligo sicut me ipsum, in gratia Dei quæ data est vobis, id est pro omnibus supernaturalibus atque gratuitis donis vobis a Deo collatis, in Christo Jesu, id est per Christum mediatorem, seu merito ejus, per quem gratiarum charismata hominibus desuper conferuntur.

Quia in omnibus ad salutem necessariis divites facti estis in illo, hoc est, per Christum abundatis in omni gratia et virtute, secundum modum et statum hujus fragilis vitæ. Juxta quem modum ait Psalmista : Nihil deest timentibus eum.1 Has quoque divitias exprimit in speciali Apostolus. In omni verbo evangelicæ prædicationis ac salubris exhortationis, ita quod abundatis in gratia prædicandi, exhortandi, docendi salubriter. Vel ideo ait, « in omni verbo », quoniam linguis omnibus loquebantur. In primitiva namque Ecclesia, per impositionem manuum Apostolorum dabatur communiter baptizatis donum linguarum. Et in omni scientia salutari, videlicet in doctrina sacræ Scripturæ, et in multiplici intellectu ipsius, utpote litterali, tropologico, allegorico, anagogico. Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis, id est, prout protestatio qua Christus prædixit gratiam copiosam credentibus dandam, in vobis impleta est, et per effectum ratificata. Ipse enim dixit : Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum.2

Ita ut nihil vobis desit in ulla gratia necessaria ad salutem, et tam in donis gratiæ gratum facientis, quam in donis gratiæ gratis datæ, notabiliter abundetis.

Virtutes namque et dona Spiritus Sancti connexa sunt. Verumtamen non ita perfecti fuerunt, quin potuerunt, imo et debuerunt omni die proficere perfectioresque fieri, quum dicat Salvator :3 Omnem qui fert fructum, purgabit eum Pater, ut fructum plus afferat. Unde ad Philippenses de se ipso fatetur Apostolus : Quæ retro sunt oblitus, ad ea vero quæ priora sunt extendens me ipsum, ad destinatum persequor, ad bravium vocationis supernæ.4 Itaque, nihil gratiæ deest vobis exspectantibus revelationem, hoc est manifestam apparitionem, Domini nostri Jesu Christi in die judicii, quando juxta Isaiæ oraculum, videbit omnis caro Salutare Dei nostri.56 De qua revelatione scriptum est in Apocalypsi : Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt.7 Vel, « revelationem Christi », id est claram visionem ejus in patria : quæ visio est tota merces.8 De qua Christus pollicetur : Qui diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum.

Qui et confirmabit vos in virtute et gratia, ut confido (optimum enim est gratia stabiliri cor), usque in finem vitæ præsentis inclusive, sine crimine, id est mortali peccato, ita quod gratiam perseverantiæ dabit vobis, ne peccetis mortaliter. Itaque, «confirmabit vos usque in finem», qui erit in die adventus Domini nostri Jesu Christi, id est die judicii universalis in fine mundi, vel judicii particularis in morte cujuslibet hominis. Unde et ait : Vigilate, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus est. De quo item adventu comminatur negligenti in Apocalypsi : Si non vigilaveris, veniam ad te tanquam fur, et nescies qua hora veniam. Dicitur autem Christus in morte cujuslibet venire, non corporaliter descendendo ad morientem, sed per justitiæ suæ effectum. Unde Jacobus dicit : Patientes estote usque ad adventum Domini, id est usque ad mortem.9 Nam subditur ibi : Ecce judex ante januam adsistit.10 Postremo adventus Christi, potest intelligi spiritualis ejus adventus quo quotidie venit per gratiæ infusionem ac incrementum ad devotos ac obedientes, quemadmodum loquitur : Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum; et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.11

Footnotes

  1. Ps. xxxiii, 10. ↩

  2. Joann. vii, 38, 39. ↩

  3. Joann. xv, 2. ↩

  4. Philipp. iii, 13, 14. ↩

  5. Luc. iii, 6. ↩

  6. Is. lii, 10; ↩

  7. Apoc. i, 7. ↩

  8. Joann. xiv, 21. ↩

  9. Jacob. v, 7. ↩

  10. Ibid. 9. ↩

  11. Joann. xiv, 23. ↩

Chapter 179 of 243