Skip to the text

Sermo 5

QUOMODO DILIGENDUS SIT DEUS (QUEMADMODUM PRIOR DILEXIT NOS) SUAVITER, SAPIENTER ET FORTITER.

In his duobus mandatis tota lex pendet et Prophetæ. Matth. xxii, 40.

Quum caritas sit omnium finis ac regina virtutum, Scriptura divina ad ipsam uberrime nos cohortatur. Unde in evangelio hodierno Christus testatur quod tota lex Moysis, imo et Evangelii, et omnes Prophetæ pendent in duobus caritatis præceptis. Quorum primum est, ut Deus toto corde, tota anima, tota mente totisque viribus diligatur; secundum, ut quilibet diligat proximum, hoc est omnem hominem viatorem, sicut se ipsum. In his duobus primis altissimisque mandatis tota lex et Prophetæ dicuntur pendere, quoniam universa præcepta, hortamenta, documenta, consilia, ad hæc duo ordinantur mandata, et virtualiter continentur in eis, quemadmodum conclusiones in primis principiis. 1 Tim. 1, 5. Propter quod ait Apostolus: Finis præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta;1 et iterum, Plenitudo legis est dilectio. Idcirco et nos omnia exercitia nostra, et quidquid propter Deum agimus et patimur, ad hoc finaliter referre debemus, ut in pura Dei ac proximorum dilectione crescamus ac perficiamur. De hac re dicta sunt multa valde in diversis sermonibus supra, hinc inde.

Deinceps, quum perfectio rationalis creaturæ sit, suo Creatori ordinate assimilari (propter quod Deus in veteri Testamento sæpe præcepit:2 Sancti estote, quoniam ego sanctus sum; Christus quoque in Evangelio: Estote, inquit, perfecti sicut et Pater vester cœlestis perfectus est;3 et rursus jubet ut et inimicos amemus, persecutoribus benefaciamus, ut simus filii Patris4 cœlestis, qui pius et benignus est super iniquos, et beneficia multa largitur ingratis, impiis, perfidis et indignis), hinc sicut Deus dilexit nos, sic debemus et nos diligere Deum.5

Porro, ut ait Bernardus, Deus dilexit nos tribus modis, videlicet dulciter, sapienter et fortiter: dulciter, quia nostram assumpsit naturam, et caritatem suam ad nos multis et evidentissimis nobis monstravit caritatis effectibus, signis ac beneficiis; sapienter, quia sic naturam assumpsit humanam, quod non assumpsit peccandi pronitatem, nec aliquam contraxit aut fecit culpam, juxta quod Isaias prædixit: Iniquitatem non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus.6 Dilexit quoque nos fortiter, quia pro nobis pertulit mortem. Unde evangelista Joannes fatetur:

Quum dilexisset suos qui erant in mundo, Joann. xiii, 1. usque in finem dilexit eos. Plenum certe omni dulcedine, videre in carne Deum hominem, hominum conditorem. In carnis assumptione, nobis condescendit; culpam vitando, nobis quid agere debeamus ostendit; mortem sustinendo, Patri pro hominibus satisfecit. Ecce amator dulcis, consultor prudens, fortis adjutor. Ei secure nos credimus qui salvare nos scit, vult et potest. Dulciter igitur nos amavit, qui ad nos requirendos, redimendos, beatificandos, in hujus peregrinationis descendit exsilium. Sed huic affectioni junxit sapientiam, qua falleret dæmones, et patientiam, qua Deum Patrem placaret offensum: sic et nos affectionem nostram sapientia gubernare et patientia adornare debemus.

Præterea et nos his tribus modis debemus Deum diligere. Primo, suaviter, ne male allecti quacumque delectatione carnali, sæculari, inordinata, aut mundi honoribus, a Dei avertamur amore. Ideo monet Propheta: Delectare in Domino; atque Ps. xxxvi, 4. Apostolus, Gaudete in Domino. Noverant Philipp. iv, 4. sanctus Propheta et beatus Apostolus mentem humanam non diu posse sine delectatione consistere, nec delectationem carnalem ac spiritualem, sensualem et cœlestem, humanam et divinam se invicem compati aut pariter esse posse: ne ergo in nobis ipsis aut rebus creatis, caducis, vanis ac vilibus illicite delectemur, hortantur ut delectemur in Deo. Et mirum, quum Deus sublimis et benedictus sit universis et singulis in infinitum pulchrior, dulcior, melior, amabilior, amœnior, convenientior, sapientior, ditior, potentior, perfectior, felicior, liberalior ac beneficentior, quod non maxime atque assidue delectamur in eo, in contemplatione, memoratione et amore ipsius, in laude et cultu ejus, in omni actu quo ipse honoratur ac colitur. Si delectamur in cibo et potu, in adspectu et colloquio hominum, in rebus materialibus, cur non multo plus in eo qui essentialiter et incircumscriptibiliter dulcis est, in spirituali gustu atque alloquio ejus, puta in psalmis, orationibus, meditationibus et lectionibus sacris? Magna est ergo imperfectio, tarditas, cæcitas cordis nostri, imo et infectio interioris palati. Propterea satagamus mentem ab omni inordinato affectu purgare, a pravis cogitationibus custodire, spiritualibus actibus semper et affectuose habere intentam.

Insuper, diligamus Deum sapienter. Deus etenim sapiens est et sapientia ipsa: ideo vult sapienter amari, ut sapientia caritatis affectum informet (ne indiscreto zelo agatur, præcipitet et fallatur), erroresque excludat, et bene sentiatur de Deo, quemadmodum scriptum est: Sentite de Domino in bonitate. Alioqui, ut ait Bernardus, facillime illudet spiritus erroris zelo tuo, si scientiam negligas; nec habet callidus hostis machinamentum efficacius ad tollendam de corde dilectionem, quam si possit efficere ut in ea incaute, et non secundum rectum rationis judicium, ambules. Unde et alibi scriptum est: Neminem diligit Deus nisi qui cum sapientia inhabitat.

Amemus etiam Deum fortiter, ut nec prospera nec adversa a divini amoris sinceritate nos avertere queant, aut amoris sancti actum ac profectum in aliquo impedire. Imo quo plura occurrunt incitamenta corruendi a caritatis exercitiis atque profectibus, eo intensius ac frequentius cor nostrum ad Deum levare assuescamus, et in prosperis amplius quam in adversis metuere ac dolere. Sit itaque constans et fortis nostra dilectio, non cedens terroribus, nec succumbens laboribus. Non abducamur blanditiis, nec seducamur erroribus, nec frangamur injuriis. Sit fervens caritas nostra, ut omnem semper pigritiam, teporem ignaviamque excludat; sit discreta, nec præcipitanter impellat; negligentiam et omnem errorem devitet; sit fortis, ne præsentis vitæ adversitatibus terreatur. Dilige Dominum Deum tuum toto et pleno cordis affectu; dilige tota mente, id est tota rationis vigilantia et circumspectione; dilige tota anima, tota scilicet intentione et exquisitione; sed et tota virtute, ut nec mori pro Dei amore formides. Sit suavis tuo affectui Deus contra blandientes illecebras, contra dissolutiones, risus, jocos, ludos, cachinnos et confabulationes. Confortet te virtus Dei Christus, ut nec comminatione, nec adulatione, nec quocumque commoditatis tuæ intuitu relinquas justitiam, a veritate discedas, passioni aut pravæ machinationi consentias. Beati enim qui esuriunt sitiuntque justitiam. Esto rectus corde coram Altissimo, quoniam rectus Dominus Deus noster, et justus Dominus justitiam diligit, justos amplectitur, et pro ipso zelantes deosculatur, roborat et tuetur.

Amplius, sicut Deus dilexit nos gratis, videlicet non propter commodum suum, nec originaliter propter merita nostra, sed propter puram et incircumscriptibilem suam bonitatem; ita et nos eum gratis amemus, videlicet ob bonitatem ipsius immensam, non propter commoda nostra. Et si diligamus eum propter sua beneficia et promissa, hoc sit non in quantum illa sunt nobis accommoda per respectum ad nos ipsos, sed in quantum sunt nobis necessaria per comparationem ad ipsum, videlicet in quantum sine eis Deum perfecte diligere, honorare et colere, aut plenarie frui eo non possumus: ut sic nos ipsos et omnia rectissime referamus ad illum, super omnia incomparabiliter intendendum, amandum, colendum, nec aliqua recurvatione seu obliquitate ad nos reflectamur.78

Postremo, quia signum dilectionis est exhibitio operis, caritatem nostram sinceram et magnam ad Deum et proximos, per opera virtuosa sincere ac magnifice demonstremus, ut omne opus Dei reverenter ac fervide exsequamur; sensus, linguam et cor jugiter refrenemus et custodiamus, ne Deum in aliquo offendamus, ne distractionem mentis caritatisque minorationem anima nostra incurrat; atque ad hoc semper nitamur, ut quantum possibile est, simus actualiter ubique et semper Deo in-

Matth. v, 6.

Ps. xci, 16.

Ps. x, 8.

Sap. 1, 1.

Ibid. vu, 28. tenti. Proximis quoque obsequiosi, favorabiles, benefici, pii exemplaresque simus. Ut autem ad actualem Dei unionem assiduam proficiamus, stet, juxta Climaci documentum, semper in porta cordis nostri aliqua cogitatio virilis, fortis, pervigil, non dormitans, cogitationes inutiles advenientes repellens, et mentem in Deo firmans. Hæc autem cogitatio potest esse ista aut similis: Volo semper Deo esse intentus.

Footnotes

  1. Rom. xiii, 10. ↩

  2. Lev. xi, 44, 45; xix, 2; xx, 26. ↩

  3. Matth. v, 48. ↩

  4. Ibid. 44, 45. ↩

  5. 1 Joann. iv, 19. ↩

  6. Is. liii, 9. ↩

  7. Is. vii, 28. ↩

  8. Sap. i, 1. ↩

Chapter 185 of 243