Skip to the text

Sermo 1

DE RENOVATIONE SPIRITUS; ET DE MENDACIO, IRA FURTOQUE VITANDIS.

RENOVABITUR ut aquilæ juventus tua. Ps. cii, 5.

Ista, ut fertur, aquilæ est natura, quod tempore senectutis suæ superius labium suum per modum unci in tantum excrescit, quod nec os aperire, nec cibum sumere potest. Propter quod tandem fame senioque afflicta, ex naturali industria labium collidit ad petram, deponitque uncatum, quo sumptio cibi impediebatur : quo facto, ad valetudinem pristinam reparatur per sumptionem escarum. Sic anima rationalis, mole hujus gravissimi corporis atque terrenæ inhabitationis occupationibus ac necessitatibus prægravata, et a divinorum contemplationibus impedita, per vitiosam quoque conversationem spiritualiter inveterata, ad Christum, qui lapis angularis ac petra vocatur, deponit gravedinem istam ac senectutem, id est, Christi virtutes considerando ac imitando, ejus doctrinis intendendo atque ipsius obtemperando præceptis, a carnalibus desideriis, ab exterioribus occupationibus, a necessitatibus vitæ præsentis ac miseræ carnis, quantum potest se abstrahit, spiritualibus vacat orationibus meditationibusque devotis, contemplationi cœlestium et summi boni dilectioni ferventi intenta est :12 sicque instar aquilæ renovatur ejus juventus, id est, per gratiam, virtutes ac dona Spiritus Sancti, per exercitia virtuosa, per divinorum contemplationem ac ceteros actus prætactos, spiritualiter renovatur, reviviscit, ornatur, splendida ac robusta efficitur. Hoc itaque est primum ac præcipuum documentum quo in præsenti epistola nos informat Apostolus. Unde ad Corinthios testatur :3 Licet is qui foris est, noster homo corrumpatur, id est caro mortalis, quæ quotidie tendit ad mortem; tamen is qui intus est, id est anima rationalis, renovatur de die in diem.

Studeamus ergo quotidie in præfatis virtutibus actibusque earum proficere, et per orationes ac sanctas meditationes mentes nostras ad Deum frequenter levare, ad cœlestem patriam adspirare, ad æternam atque plenissimam illam felicitatem et gloriam affici, quatenus intuitu et amore Domini Dei nostri et spiritualium æternaliumque bonorum, vilescant nobis universa carnalia et terrena, sicque cum Isaia propheta dicamus Deo: Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritus meus in præcordiis meis;4 de mane vigilabo ad te. Sed, proh dolor! multi jam sunt Christiani, si tamen Christiani, qui totum diem ita expendunt, quod raro aut nunquam cogitant de Deo et sua salute, et vix unam legunt Orationem dominicam; sic quoque vadunt dormitum absque discussione conscientiæ suæ et absque devotione, ut bestiæ. Quam rationem daturi sunt isti Domino Deo de omni hora seu tempore eis impenso?

Secundo nos docet Apostolus in præsenti epistola, ut vitemus omne mendacium.5 Unde S. Hieronymus quum ageret in extremis, suis præcepit discipulis: Non sit inter vos mendacium; omnis mendax est abominabilis Deo. Deus namque est veritas, et veritati contrariatur omne mendacium: hinc omne mendacium est peccatum. Nulloque modo licet mentiri, nec debet homo quasi ex humilitate asserere se fecisse vitium quod non fecit. Propter quod loquitur Augustinus: Quum humilitatis causa mentiris, et quod non fecisti fecisse te dicis, si non eras peccator antequam mentireris, mentiendo efficeris. Verumtamen licet et expedit interdum veritatem celare, et per quamdam industriam ac circumlocutionem abscondere, ut aliquis a periculo liberetur, quemadmodum Augustinus iterum fatetur: Aliud est mentiri, aliud verum occultare, sicut aliud est falsum dicere, aliud verum tacere: ut si quis non velit ad mortem prodere hominem, paratus esse debet occultare verum, non dicere falsum, ut neque prodat, nec mentiatur, neque occidat animam suam pro alterius corpore.

Præterea triplex est mendacium, puta: jocosum, quod dicitur causa solatii; et officiosum, quod dicitur causa alicujus utilitatis sine damno alterius: ut si quis dicat non esse in domo hominem qui quæritur ad mortem, qui tamen est ibi. Tertium est mendacium perniciosum, quod dicitur causa nocumenti alterius, vel in se ipso contrarium est veritati fidei christianæ aut eorum quæ directe pertinent ad salutem: et istud mendacium est mortale peccatum, quia contrariatur veritati divinæ et caritati atque justitiæ. Alia duo mendacia non sunt ex suo genere peccata mortalia, sed assiduitate et immoderata complacentia seu libidine mentiendi, mortalia fieri possunt et fiunt, præsertim quum Ecclesiasticus dicat: Melior est fur quam assiduitas viri mendacis.6

Denique, etiam coram hominibus valde honestum et exemplare est ut homo sit jugiter verax in verbis, ita quod scienter non proferat falsum, sed verbum suum sit quasi juramentum suum. Verumtamen si quis dixit aut et juramento firmavit se facturum quod divino prohibetur præcepto, non debet verbum tale implere. Nec fit mendax non implendo, sed dicendo sive jurando: nam eo ipso quo dicit seu jurat se facturum quod non licet, tenetur non adimplere. Præterea, quum mendacium sit falsa verborum prolatio intentione fallendi, constat quod si quis dicat aliquod falsum quod æstimat esse verum, non mentitur formaliter, sed materialiter tantum. Similiter si dicat aliquis verum quod putat falsum, quamvis materialiter verum dicat, formaliter tamen mentitur et peccat. Tollat igitur unusquisque a se pessimam consuetudinem mentiendi, quæ vitiosa est et damnabilis valde, præsertim dum quis se in suis peccatis false excusat: quod est non solum mendacium, sed propriæ quoque iniquitatis defensio, quæ (secundum Bernardum) est iniquitas maxima et negatio contra Deum omnipotentem, potissimum quando ex ea sequitur aggravatio injusta alterius.7 Omni itaque fugato mendacio, loquatur unusquisque veritatem cum proximo suo, nec quamlibet veritatem, sed loco et tempori congruentem, causæ ac personæ convenientem, quum Salomon dicat: Sermo opportunus optimus est. Itemque Apostolus: Omnis (inquit) sermo malus ex ore vestro non procedat, sed qui utilis est ad ædificationem, ut det gratiam audienti. Maxime ergo cavenda sunt verba detractoria, rixosa, lasciva ac scandalosa.

Tertio docet Apostolus ut sic irascamur quod nec peccemus, nec in ira perseveremus, hoc est, ut iram per vitium quæ rationem prævenit et perturbat, vitemus, et iram per zelum cum grandi moderamine habeamus, nec excedamus in ira. In qua dupliciter homo excedit: primo, si ira nimium inardescat, quia sic rationis judicium impedit valde; secundo, si graviorem velit inferre vindictam quam illata meretur injuria: quod est contra justitiam. De hac materia, quoniam in diversis sermonibus dicta sunt plura, pertranseo.

Quarto docet Apostolus ut non demus locum diabolo, sed orando, jejunando, documenta, præcepta et exempla Christi pensando, viriliter resistamus cunctis tentationibus ejus, nec patiamur corpora nostra ac corda, Spiritui Sancto in templum ac habitaculum consecrata, fieri dæmonum loca. Omnia equidem dæmonis tentamenta mendosa sunt, et quidquid suggerit ordinat ad fallendum. Propter quod ait Salvator: Diabolus in veritate non stetit, quia veritas non est in eo; quum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quoniam mendax est, et pater ejus, puta mendacii. Ideo loquitur Augustinus: Quemadmodum Deus Pater genuit filium veritatem, sic diabolus lapsus genuit quasi filium ipsum mendacium. Unde si aliquando verum quid dicat, non nisi ad falsitatis confirmationem id ordinat, dicente Chrysostomo: Concessum est diabolo aliquando dicere verum, ut mendacium suum rara veritate commendet. Ex quibus omnibus innotescit, quod sicut veritatem semper loquendo fit homo filius Dei, sic assidue mentiendo filius fit diaboli.

Quinto docet Apostolus ne quis furetur, Ephes. IV, 28. quia furari ex suo genere est peccatum mortale. Tamen interdum est veniale, propter actus imperfectionem, aut damni illati parvitatem: ut si quis alteri pomum furetur, præsertim dum probabiliter putat id domino rei parum aut nil displicere; alioqui non excusaretur a gravi culpa. Quod si furtum omne vitandum est, multo plus detractio: quæ gravior culpa est furto, quoniam majus nocumentum proximo infert quam furtum, utpote carentiam bonæ famæ, quæ præferenda est exteriori substantiæ. Maxime vero seminatio discordiæ est vitanda, quoniam aufert concordiam, pacem et caritatem, quæ tam famæ quam substantiæ sunt anteponendæ: sicque seminatio discordiæ est gravius vitium quam ipsa detractio. Idcirco Salomon loquitur: Detestatur anima mea eum qui inter fratres seminat discordias.8 Vitemus ergo universa hæc vitia. Et quod ineffabiliter virtuosum est, ita de laboribus manuum suarum vivere studeat Christianus, ut etiam inde valeat indigentibus subvenire: quemadmodum abbas Joannes Cassianus describit, quod suis temporibus et ante, monachi in Ægypto ac alibi de laboribus manuum suarum vixerunt, et quidquid eis superfuit, captivis, egentibus ac infirmis miserunt.

Legitur de illustrissimo duce Godefrido de Bolonia, quod diligentissimus fuit veritatis amator, in tantum quod legitur nunquam fuisse mentitus. Quumque tempore suo Christiani obtinuissent sanctum sepulcrum ac Terram sanctam, ad quod ipse strenuissime juvit, fecerunt eum regem Jerusalem Terræque sanctæ. Verumtamen ex maxima humilitate, nunquam ferre voluit regium diadema, dicens se nequaquam velle auream ferre coronam illo in loco ubi Dominus suus Christus Jesus, unigenitus Filius Dei, spineam portavit coronam.

Prov. XV, 23.

Ephes. IV, 29.

Ibid. 26.

Ibid. 27.

Joann. VIII, 44.

Footnotes

  1. Ephes. n, 20; ↩

  2. I Cor. x, 4. ↩

  3. II Cor. iv, 16. ↩

  4. Is. xxvi, 9. ↩

  5. Ephes. iv, 25. ↩

  6. Eccli. xx, 27. ↩

  7. Job xxxi, 28. ↩

  8. Prov. VI, 16, 19. ↩

Chapter 188 of 243