Skip to the text

Sermo 3

DE SPIRITUALI INTELLECTU EORUM QUÆ CIRCA PARALYTICI CURATIONEM ACTA SUNT.

UNICUIQUE mandavit Deus de proximo suo. Eccli. XVII, 12.

Quemadmodum Deus præcepit hominibus ut unusquisque diligat proximos suos, sic jussit eisdem ut quilibet loco et tempore opportuno benefaciat et succurrat proximis suis, tam in spiritualibus quam in corporalibus rebus. Hoc quoque in Evangelio Christus exprimit, dicens:1 Quæcumque vultis ut faciant vobis homines, hæc eadem facite illis. Unde et Tobias ait: Quod tibi non vis ab alio fieri, vide ne aliquando alii facias.2 Sicque istud est tam de jure naturali quam divino.

In primis autem mandavit unicuique Deus de proximo suo, ut præbeat ei bonum exemplum, et ne scandalizet eum directe. Unde, secundum Augustinum, proximis tenemur bonam famam: nam qui in conspectu aliorum male agit aut impie vivit, tot quantum in ipso est, spiritualiter perimit, a quantis conspicitur. Secundo mandavit Deus unicuique de proximo suo, ut congruo loco et tempore caritative corripiat eum, dum exstat culpabilis: quia ad correptionem fraternam omnes, secundum Augustinum, tenentur, quum dicat Salvator, Si peccaverit in te frater tuus (hoc est te sciente proximus tuus), vade, et corripe eum inter te et ipsum solum.3 Quocirca asserit Augustinus: Si corripere eum neglexeris, pejor eo efficeris. Tertio mandavit Deus unicuique de proximo suo, ut oret pro eo, juxta illud Jacobi, Orate pro invicem, ut salvemini;4 et item ut instruat eum, hortetur ac dirigat quantum potest, dum causa et tempus requirunt. Quarto, ut in necessariis vitæ ei subveniat indigenti, atque a corporalibus nocumentis ac læsionibus eum pro viribus protegat, quantum permittit justitia. Impendat ergo hæc omnia unusquisque proximis suis pro posse, juxta exigentiam causæ ac temporis. Sed væ eis qui absque timore perpetrant mala, et sine erubescentia coram aliis peccant, præsertim qui alios trahere ad peccata nituntur, ut homines incontinentes, ac alii multi. De quibus in Isaia legitur:5 Peccata sua quasi Sodoma prædicaverunt; in Pro-

Prov. II, 14. verbiis quoque, Lætantur quum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis. O quam remote hi distant a Christi doctrina et a via salutis !

Præterea, hujus doctrinæ, videlicet qualiter debeat unusquisque proximo suo cooperari ad bonum, habemus in evangelio hodierno efficax evidensque exemplum, in quatuor viris istis qui paralyticum in lecto jacentem tulerunt ad Salvatorem; qui quum præ multitudine turbæ non valerent accedere, ascenderunt tectum, et illo nudato, per tegulas submiserunt eum in medio ante Jesum. Itaque dum Christiani, præsertim prælati et qui animarum curam habent, ac seniores atque parentes, viderint quempiam spiritualiter paralyticum, id est acediosum, lascivum, aut quibuscumque magnis peccatis fœdatum, portare eum protinus debent ad Jesum, orando pro ejus conversione, seu hortando eum ad emendationem, et loquendo ei de pertinentibus ad salutem, item ducendo eum ad ecclesiam, ad sermones, et ad homines spirituales, quorum exemplo, fama, doctrina, meritis ac precibus possit converti. Si etenim caritativum et pium fuit corporali paralysi tabefactum pro corporea sanitate ferre ad Salvatorem, nonne multo plus amorosum atque piissimum est, spiritualiter paralyticum seu in mortali vitio exsistentem, præfatis modis pro spirituali curatione Salvatori adducere ? Hinc zelus animarum est sacrificium Deo gratissimum; atque, ut divinus Dionysius protestatur, omnium divinorum divinissimum est Deo cooperari in reductione animarum ad eum. Ideo beatissimus Jacobus ait apostolus : Qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum. Et sicut istud est valde divinum et sanctum, ita homines ad peccandum inducere, a via salutis avertere, diabolicum est omnino et impiissimum vehementer.

Præterea, sæpe contingit ut quum quis vult aliquem ita ad Christum convertere, præ multitudine impiorum non potest id adimplere, quia impeditur a pravis hominibus, qui ex proposito trahunt peccatorem ad vana et ad permanendum in culpa. Sed tunc homo devotus et caritativus debet ascendere tectum, id est ad altitudinem divinæ pietatis confugere, et alta contemplationis intrare, considerando qualiter supersapientissimus Deus omnia intueatur, nec sperantes in se derelinquat, sicque indesinenter pro peccatore orare, eumque divinæ pietatis conspectui præsentare, nec cessare a bono incepto, quousque obtineatur effectus : siquidem per hujuscemodi actus meretur frequenter unus alteri gratiam conversionis.

Insuper, nunc pensandum qui per istos quatuor portitores hujus paralytici designentur. Per quos primo intelligi possunt divinus instinctus hominem ad bona instigans (juxta illud in Psalmo : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus; pro quo orat Propheta, dicendo : Inclina cor meum in testimonia tua; et rursus, Gressus meos dirige secundum eloquium tuum); item angelica inspiratio, exhortatio quoque superiorum, et naturalis instinctus ad bonum (quia synderesis semper movet ad bonum, secundum Hieronymum), seu propria ratio per Scripturas instructa seu naturali lege edocta. Itaque quatuor ista quotidie incitant nos ad bona, videlicet : Deus omnipotens seu ejus instinctus, angeli sancti, homines boni, potissimum præsidentes, et ratio naturalis sive synderesis. Et certe valde ingratus ac durus est, qui tot tamque dignissimis ad bonum incitatoribus non obedit nec acquiescit, sed dæmonibus desideriisque iniquis præbet assensum.

Amplius per hos quatuor portitores possunt intelligi quatuor novissimorum diligentes considerationes, quæ si quis profunde consideret, peccata vitabit, juxta illud Ecclesiastici : In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in æternum non peccabis. Hæc vero novissima sunt : mors, divinum judicium, pœna in-

Ps. LXXXIV, 9.

Ps. CXVIII, 36.

Ibid. 133.

De Cœlest. hier. c. III.

Jacob. v, 20.

Eccl. v, 40. ferni, gloria cœli. Consideremus ergo vivaciter ac frequenter quam cito moriemur, quam amara sit mors, quam incerta sit nobis hora ipsius; quam graviter a dæmonibus in agone tentabimur, quam vehemens ac multiplex tunc erit angustia nostra, quanta formido; quam periculosa sit mors impiorum, sicut ait Propheta:6 Mors peccatorum pessima. Pretiosa autem in conspectu Domini mors Sanctorum ejus.7

Consideremus quoque districtionem divini judicii, tam in mortibus singulorum quam in die novissimo; pensemus qualiter exiget Deus rationem a nobis de omni verbo otioso, multo plus de omni verbo iniquo, lascivo, mendoso, detractorio, pungitivo, de omni cogitatione vana, de omni affectione perversa, de omni opere pravo, et de omni bono ad quod tenemur omisso.8 O quam metuendum est exspectare irrevocabilem illam Judicis summi sententiam, qua vel æterna damnatio vel perpetua salus redditur pro mercede! Certe, sicut fatetur Apostolus, horrendum est incidere in manus Dei viventis.9

Insuper attendamus infernalium tormentorum multiplicitatem atque inæstimabilem acerbitatem: quantus sit ardor tartarei ignis, quam amara sit desperatio illa æterna; quam afflictivus innumerabilium dæmonum sit adspectus, quum unum dæmonem intueri tam intolerabile sit in vita præsenti; quid sit in igne illo calidissimo, sine spe evasionis, perpetuo cruciari, quum per unam horam, in fornace ardenti nemo velit pro toto mundo jacere. O quanta est excæcatio peccatorum ista non attendentium, sed quotidie peccatis peccata addentium! Merito sanctus Moyses dixit de eis: Gens absque consilio est et sine prudentia;10 utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent.

Adhuc autem pensemus æternæ beatitudinis gloriam: quanta sit Beatorum jucunditas, qui summo, infinito et incommutabili bono ad libitum cum inviolabili securitate immediate fruuntur, et supergloriosissimam Trinitatem clare per speciem æternaliter intuentur; quorum tanta est salus ac gloria, ut mille anni eis videantur vix unum momentum, quemadmodum tanta est damnatorum miseria, quod una hora videtur eis mille anni.

Præterea, per hos quatuor portitores possunt intelligi bona et devota societas, quæ homini valde cooperatur ad bona, sicut et societas prava maxime nocet et trahit ad vitia; item paterna visitatio qua Deus per adversa visitat hominem, ita quod vexatio ei tribuit intellectum (unde in Job dicitur:11 Visitat per dolorem in lectulo, et omnia ossa hominis marcescere facit, ut revocet eum ab impietate):12 hoc modo plurimi convertuntur ad cor, imo ad Deum; eleemosynarum quoque largitio et ceterorum operum misericordiæ exercitatio, quoniam scriptum est, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur;13 et item preces ac merita devotorum, nam et paralytico huic Christus subvenit merito fidei et virtutis eorum qui eum tulerunt. Ideo studeat unusquisque, virtuosorum ac sapientium hominum uti consortio, quia ut ait Hieronymus, nihil tantum nocet ut mala societas; cupiat quoque a Deo in hac vita paternaliter castigari, ne pereat in æternum: siquidem beatus homo qui corripitur a Domino.14 Sed et operibus misericordiæ, tam corporalibus quam spiritualibus, unusquisque pro posse caritative liberaliterque insistat, et devotorum precibus ac meritis juvari se deprecetur; atque ut hoc sortiatur, devotos honoret, diligat, et eis pro posse deservire ac benefacere non omittat.

Postremo, quemadmodum in tertio libro Vitaspatrum describitur, sanctus abbas Arsenius dixit: Quum quidam eremita senex sederet in cella sua, venit angelus Dei dicens ad eum, Veni, ostendam tibi opera hominum. Duxitque angelus eremitam illum ad quemdam locum, et ostendit ei Æthiopem ligna incidentem facientemque sarcinam grandem: quam quum vellet levare, non poterat præ gravitate; et pro eo quod debuisset sarcinam minorare, ivit et abscidit plura ligna, ac sæpius auxit eam. Deinde angelus parum procedens, ostendit sancto eremitæ hominem haurientem aquam ex puteo et effundentem eam in cisternam pertusam, quæ refundebat aquam illam in puteum. Iterum dixit ad eremitam: Veni, ostendam tibi aliud. Ostenditque ei templum et duos viros equestres lignum ex transverso portantes; et volebant per januam templum intrare, nec poterant propter lignum illud quod vehebant transversum sive per longum; et non inclinantes se unus post alium ut ferrent lignum illud directum, remanserunt extra templum. Quumque eremita interrogaret angelum quid ista significarent, respondit: Per istos equestres, designantur superbi quorum unus non vult se alteri humiliare, ideo remanent extra regnum Dei. Per eum vero qui sarcinam fecit de lignis, intelliguntur hi qui in multis et magnis peccatis sunt, atque pro eo quod pœnitentiam agerent et peccata sua minuerent, augent ea. Porro per haurientem aquam, signantur qui bona opera efficiunt, sed propter mala admixta Deo non placent. Idcirco oportet hominem esse acutum ac sobrium in considerandis operibus suis, ne frustra laboret.

Footnotes

  1. Matth. vii, 12. ↩

  2. Tob. iv, 16. ↩

  3. Matth. xviii, 15. ↩

  4. Jacob. v, 16. ↩

  5. Is. iii, 9. ↩

  6. Ps. xxxiii, 22. ↩

  7. Ps. cxv, 15. ↩

  8. Matth. xii, 36. ↩

  9. Hebr. x, 31. ↩

  10. Deut. xxxii, 28, 29. ↩

  11. Is. xxviii, 19. ↩

  12. Job xxxiii, 19, 30. ↩

  13. Matth. v, 7. ↩

  14. Job v, 17. ↩

Chapter 191 of 243