Sermo 6
DE EXEMPLARI INDUCTIONE QUORUMDAM VERACITER POENITENTIUM, UT VERE POENITERE DISCAMUS.
CONFIDE, fili, remittuntur tibi peccata tua. Matth. IX, 2.
Exempla, ut communiter dicitur, plus movent quam verba. Moralia namque documenta sunt de actibus et passionibus hominum, actiones vero et passiones sunt suppositorum: ideo quanto in moralibus magis ad particularia quædam descenditur, tanto perfectior est doctrina, ac melius instruit audientes atque legentes. Ut ergo quæ de pœnitentia dicta sunt, clarius intelligantur, exemplarem de eis narrationem inducam.
Itaque Climacus, in solenni ac sancto cœnobio in quo, ut sæpius tactum est, multis fuit diebus, vidit quosdam monachos seorsum reclusos, videlicet incarceratos, de quorum pœnitentia scribit revera mirabilia in hunc modum: Concurrite et venite, venite et audite, et narrabo vobis, o omnes qui Deum offendistis. Congregamini et videte quæ ad ædificationem ostensa sunt animæ meæ. Audiamus, custodiamus et faciamus secundum hæc, quicumque peccavimus. Attendite, fratres, verba mea, inclinate aurem vestram, quicumque vobis reconciliare Deum appetitis. Ecce totum istud, imo et alia quæ brevitati studens omitto, invitatorium est et admonitorium ad ea quæ recitat et recitanda nunc sunt. Ex quo constat quam magna sint ea.
Deinde narrationem prosequitur in hac forma: Audiens, inquit, ego infirmus, esse quamdam magnam et insolitam humilitatem ac institutionem quorumdam degentium in semota mansione, carcere dicta, oravi Patrem cœnobii, qui fuit luminare luminarium, justus et magnus, ut me permitteret illuc accedere; et consensit pius ille, qui nunquam voluit animam contristare. Quum ergo accessissem in pœnitentium mansionem, et vere in regionem lugentium, verissime vidi quæ nec oculus hominis negligentis adspexit, nec auris pusillanimis audivit, nec in cor hominis otiosi ascenderunt, videlicet res et verba Deum violentare valentia, adinventiones et modos pietatem Dei celeriter flectentes.
Alios illorum incarceratorum vidi totis noctibus vigilantes usque mane, sub æthere stantes, pedes habentes immobiles, et a tali vi naturæ miserabiliter somno confractos, qui se ipsos dejicientes, ignominiis se et improperiis increpabant, nullam sibi requiem dantes. Alios vidi in cœlum sursum miserabiliter adspicientes, et inde auxilium cum fletibus, lamentis ac vocibus invocantes. Alios vidi in orationibus stantes, et more damnatorum retro suas manus ligatas tenentes, qui in terram vultum suum obscurum ac mœrentem inclinantes, se ipsos judicabant indignos in cœlum adspicere, et a cogitationibus suis ac confusione conscientiæ suæ aporiati, nec quid ad Deum dicerent habentes, nec unde aut quomodo supplicationem formarent invenientes, solam sine voce mentem et animam Domino exhibebant. Alios vidi in pavimento sedentes in sacco et cinere, qui faciem genibus operientes, frontem in terram percutiebant. Alios vidi pectus suum semper tundentes, et suam vitam ad memoriam revocabant: quorum aliqui in suis lacrimis pavimentum balneabant. Aliqui vero lacrimari non valentes, se ipsos disciplinis cædebant. Aliqui super animas suas quasi super mortuos ululabant, formidinem et angustiam turbationis sui cordis ferre non valentes. Quidam vero corde frendebant, se continere ulterius non potentes.
Vidi ibi quosdam more et mœrore et meditatione quasi se ipsos excedentes et exaggerantes, stupentes et multa mœstitia quasi mutos effectos, atque ad omnia hujus vitæ quasi insensibiles constitutos, mentem de cetero jam in abyssum humilitatis profundantes. Alios vidi repletos mœstitia, sedentes et terram intuentes, suaque capita indesinenter moventes, et instar leonum e cordis medio emittentes rugitum, dentibusque frendentes. Quidam illorum bona spe remissionem culparum quærebant et obtinebant. Alii se ipsos remissione indignos ex humilitate indicibili judicabant, et non posse se satisfacere nec Deo rationem reddere clamitabant. Alii deprecabantur Deum hic ad tempus cruciari et in futuro misericordiam invenire. Alii quum essent sub onere conscientiæ conterriti, sincere dicebant: Neque damnemur, Domine Pater, si possibile est, neque salvemur, et sufficit nobis.
Vidi ibi animas humiles et contritas, lapideum cor suis vocibus ad Deum exclamatis potentes compungere. Ita namque ad terram adspicientes dicebant: Scimus ergo, scimus quod omni pœna digni sumus et juste. Neque enim de cetero sufficientes sumus, etiamsi pro nobis universum convocaverimus mundum flentem, ad satisfactionem et rationem reddendam debitorum nostrorum. Illud vero solum petimus, Domine, ne in furore tuo arguas nos, neque in ira tua corripias nos, nec justo judicio tuo nos crucies;1 sed parce, et sufficit nobis, atque a multis minis tuis et a tormentis dissimilibus, innominatis et occultis, nos libera. Nam in finem ad plenum remissionem petere non audemus, sicut qui promissionem nostram non custodivimus, sed ipsam post priorem benignitatem et remissionem violavimus. Isti habebant ossa adhærentia carni, erantque ut fœnum arefacti. Nil apud eos erat audire nisi ista et similia verba: Ah, ah; væ, væ; juste, juste; parce, Domine; miserere, miserere; indulge, indulge, si possibile est. In illis erat videre linguas adustas et instar canum ex ore projectas. Quidam eorum se in caumate puniebant, quidam se in frigore cruciabant. Quidam vero modicum aquæ gustantes, requiescebant, et refrigerium capiebant tantum ne siti morerentur. Quidam vero modicum panis sumentes, hunc longe a se projiciebant, se ipsos cibo humano reputantes indignos, eo quod irrationabilia opera commisissent. Ubi in illis risus, ubi otiosum verbum, ubi furor aut ira, qui neque si ira in hominibus esset sciebant, luctu plenarie exstinguente furorem? Ubi in illis contradictio, ubi præsumptio, aut corporis cura, aut vestigium gloriæ vanæ, ubi deliciarum spes, aut meditatio vini aut degustatio fructus, ubi coctio aut ulla delectatio gustus? Nempe omnium horum spes erat apud illos exstincta. Ubi in illis aliquem judicare?
Omnes sedebant, in oculis mortem semper habentes, et dicebant: Putas appropinquaverunt nobis custodes nostri angeli sancti, an longe a nobis sunt? Illis enim non appropinquantibus nobis, omnis labor noster infructuosus est. Quidam quoque ex eis dicebant: Forte exaudivit nos Deus, forte miserebitur nostri, forte adspiciet nos. Alii autem respondebant ad ista: Quis novit, sicut dixerunt fratres nostri Ninivitæ, si quo modo convertatur Dominus, et saltem a supernimio nos redimat cruciatu?2 Nos nihilo minus quod nostrum est faciamus: et si quidem aperuerit nobis, bene quidem; alioqui, benedictus Dominus Deus nos juste excludens. Quocirca resuscitabant se ipsos, dicentes: Curramus, fratres, curramus; cursus enim nobis necessarius est, et cursus nimius, quoniam bonam nostram societatem reliquimus.
Vidi in illis ex multitudine genuflexionum genua arefacta, oculos extra factos, et in parte concavos ad profundum, capillis privatos, genas a fervore calidarum lacrimarum exustas, facies tabidas et pallidas, nil in apparatu a mortuis differentes, pectora plagis dolentia, sanguinisque livores ex frequentibus in pectore tunsionibus aggregatos. Ubi erat in illis lectuli statio, aut vestimentorum integritas atque munditia? Omnia dirupta et sordida, pediculis aut pulicibus cooperta. Quid ad illorum comparationem, a dæmonibus vexatorum afflictio? Et certe multi illorum precabantur abbatem circumponi sibi in collo et manibus ferramenta, et pedes suos compediri in ligno usque ad mortem; nec sepeliri, sed tanquam sepultura indignos, in campo bestiis tradi, aut submergi.
Porro pavendum et miserabile erat spectaculum, quando aliquis eorum erat moriturus, quia tunc omnes convenerunt ad eum miserabili nimium more ac luctu, sua capita ex compassione moventes, et tristi sermone dicentes: Quid est, frater? Quomodo et quid dicis? Quid speras? Quid suspicaris? Sentis illuminationem et consolidationem in corde?
Hæc et alia multa vere miranda, et saxea corda mollificare valentia, Climacus scribit de istis, et addit: Ego hæc videns et audiens, paulo minus desperavi me ipsum, comparans vitam et pœnitentiam meam ad vitam pœnitentiamque illorum. Nempe qualis erat statio et habitatio loci? Tota fœtens, tenebrosa, sordida, merito carcer vocata: ita quod ipse loci adspectus universæ pœnitentiæ et luctus fuit magister. Ego vero per triginta dies fui cum eis. Hæc Climacus.
Ecce ex ista narratione, si eam bene attendimus, possumus utique multum proficere, in primis humiliando et despiciendo nos ipsos in infinitum, omnemque vitam et pœnitentiam nostram pro nihilo reputantes, imo quasi ludum et veræ pœnitentiæ irrisionem existimantes; deinde horum vestigia saltem aliqualiter sequi conantes, ut discamus de cetero omnes dissolutiones, cachinnationes, abusiones, incustodias et negligentias pristinas abhorrere ac fugere, professionem nostram incessanter attendere, præsentis vitæ brevitatem, divini judicii districtionem, futurorum suppliciorum acerbitatem, et discrimen atque amaritudinem mortis nobis incessabiliter ac celerrime propinquantis ubertim ac profunde pensare, sicque juxta exigentiam nostræ vocationis ac professionis, vitam Deo placentem, pœnitentiam efficacem, finem salubrem ei offerre. Cui honor et gloria per sæcula sempiterna.
Footnotes
Chapter 194 of 243