Sermo 5
QUO PACTO PER NAVICULAM, NEDUM MONASTICA, SED TOTA RELIGIO CHRISTIANA DESIGNETUR; ET DE VERA ET FALSA POENITENTIA.
ASCENDENS Jesus in naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam. Matth. ix, 1.
Quemadmodum per naviculam monastica designetur religio, superius dictum recordor. Nec solum monachalis, sed et christiana religio, ad quam universi tenentur fideles, potest per naviculam significari.1 Primo, quoniam sicut in navi est tenuis victus, sic et christiana religio cunctos suos cultores ad sobriam semper vitam, et certis diebus ad abstinentias atque junia obligat, quoniam cunctis fidelibus ait Salvator:2 Videte ne graventur corda vestra crapula vel ebrietate;3 itemque, Væ vobis qui saturati estis. Secundo, quoniam sicut exsistentes in navi, propter imminentia pericula sunt in continua custodia et timore, sic christiana religio omnibus suis professoribus jubet cum timore et tremore propriam operari salutem, et cum metu ac reverentia Deo servire, eumque super omnia formidare qui habet potestatem corpus et animam perdere in gehennam.4 Tertio, quoniam sicut navis aquarum inundatione hinc inde concutitur, sic omnes qui volunt pie vivere in Christo secundum christianam religionem, persecutionem patiuntur, et per multas tribulationes oportet intrare in regnum Dei. Nam et Domino protestante, Regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud, utpote hi qui efficaciter præliantur contra proprias concupiscentias, passiones et inclinationes malignas. Quarto, quia quemadmodum exsistentes in navibus, frequenter a piratis ac aliis impugnantur, sic in christiana religione Domino ministrantes, a mundo atque dæmonibus sæpissime invaduntur, dicente Apostolo: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus.5
Quinto, quoniam sicut navis a suo frequenter impeditur progressu ex contrariis ventis aut etiam nimia tranquillitate maris; sic veraciter christiani a profectu virtutum quem christiana docet religio, frequenter ex diversis causis præpediuntur, videlicet ex curis et necessitatibus corporis, ex fragilitate et instabilitate propriæ mentis, ex diversis occupationibus, suggestionibus, tentationibus occurrentibus. Nam corpus hoc fragile quod gestamus, nunc cibo et potu, nunc somno, nunc aliis plurimis indigens, a spiritualibus exercitiis sæpe nos impedit, quemadmodum scriptum est: Corpus quod corrumpitur, aggravat animam.6 Propter quod dixit Apostolus: Quis me liberabit de corpore mortis hujus?7 Et alter: Educ (inquit) de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo.8 Denique de hoc in Phædone sic loquitur Plato: Quamdiu habuerimus corpus, et conglutinata fuerit anima huic malo, nunquam plene adipiscemur quod cupimus. Decies enim millena vacationum impedimenta nobis inde proveniunt, propter corporis necessitatem et alimoniam. Amplius, si quid morbi acciderit, impediet animam nostram, quæ et diversis amoribus, et timoribus, et concupiscentiis, ac idolis omnifariis, a contemplationibus impeditur. Et iterum notabiliter ait: Si quæ nobis aliquando fiat vacatio a corpore, et convertamur ad considerandum quod verum est, iterum undique illabens, tumultum præstat et turbationem, ac stupefacit, ut non possimus sub eo conspicere veritatem.
Sexto, quoniam sicut navis partim immergitur aquis, et partim supereminet eis: sic christiana religio partim circa corporalia quædam versatur, et quasi terrestris est; partim vero, imo et principaliter divinis spiritualibusque intendit, atque cœlestis est. Septimo, quia sicut in navi unus gubernator est, sic christiana religio docet unum summum Christi vicarium universis præesse fidelibus. Octavo, quoniam sicut navis transvehit navigantes ad locum cupitum, sic christiana religio suos professores ac viatores ad portum deducit salutis æternæ. Nono, quoniam sicut navis contra aquarum pericula compaginatur, clavis connectitur; sic christiana religio contra suæ fidei adversarios veteris ac novi Testamenti consolidatur scripturis, atque innumerabilibus roboratur divinis miraculis soli omnipotenti Deo possibilibus, ac variis argumentis, diversis quoque gratiarum charismatibus, donis, virtutibus, fructibus Spiritus Sancti ornatur, ac suos confortat cultores.
Insuper per naviculam pœnitentia designatur, quæ vere per hoc mare magnum, per sæculum nequam, de peregrinatione præsenti ad patriam regni cœlestis perducit. In qua utique pœnitentia prætactæ proprietates inveniuntur. Primo videlicet, tenuitas victus. Propter quod asserit Climacus: Pœnitentia est fortis tribulatio ventris; quia ad eam pertinet etiam de necessariis corpori subtrahere aliquid pœnitenti, ut fiat recompensatio pro peccato, ut asserit Thomas. Secundo, in pœnitentia vera est continuus timor, ne recidivare contingat, et grandis custodia cordis, ut de cetero peccata confessa vitentur. Unde ait Gregorius: Inanis est pœnitentia quam sequens coinquinat culpa. Et iterum: Pœnitentia, inquit, est præterita peccata deflere, et deflenda non rursus committere. Ideo loquitur Augustinus: Nil prodest lamentatio, si replicantur peccata; nihil valet de malis veniam poscere, et mala denuo iterare. Quum ergo religiosos oporteat venialia quasi mortalia abhorrere, deflere ac fugere, quum ad spiritualem teneantur profectum caritatisque incrementum, a quibus certum est venialia hominem impedire: qualis est pœnitentia nostra, quando post confessionem et celebrationem, mox ad consuetas ac pristinas dissolutiones, distractiones, loquacitates, verbositates, cachinnos redimus? Ab omni etenim vana consolatione atque illicita delectatione pœnitentem abstinere necesse est. Ideo ait Bernardus: Equum indomitum domant flagella, et pœnitentem contritio spiritus ac assiduitas lacrimarum. Climacus quoque: Pœnitentia, inquit, est indesinens desperatio corporalis consolationis, atque afflictio animæ in sensu vehementi. Hoc est quod ait Bernardus: Verus pœnitens semper in dolore est et labore: nam sicut de præteritis dolet, ita pro futuris cavendis laborat; sic plangit commissa, ne committat plangenda. Irrisor namque et non pœnitens est, qui adhuc agit quod pœniteat.
Præterea, quia ad pœnitentem pertinet peccata quibus Deum offendit vehementer detestari, et ad recompensationem esse paratum, ut pro peccatis quibus Creatorem suum inhonoravit, libenter patiatur aspera et adversa ad ipsius honorem, imo ab omni creatura despici et affligi arbitretur se dignum; idcirco ad pœnitentem pertinet injurias, adversitates, derisiones, persecutiones æquanimiter sustinere, imo cum gaudio eas amplecti, nec pro expiandis vitiis suis eas reputare condignas. Idcirco ait Ambrosius: Qui pœnitentiam agit, paratus esse debet ad sustinenda opprobria, ad subeundas injurias, nec moveri si quis ei peccati sui crimen objiciat. Et Climacus contestatur: Pœnitentia est voluntaria omnium tribulantium et affligentium patientia. Sed quia nos miseri et obtenebrati, nos negligentes et quotidie recidivantes, peccati gravitatem non intelligimus nec pensamus, nec Deum sincere diligimus, nec nocumenta quæ ex nostris incurrimus culpis, advertimus; propterea pro parva re ad impatientiam concitamur, et ad emendandum quotidiana peccata parum aut nihil conamur, superficialiter pertransimus, et in fæcibus nostris manemus: imo vix caritativam ac justam correptionem et correctionem a præsidente æquanimiter toleramus. Hinc ad perfectionem nequaquam pertingimus; et utinam non contra nostræ professionis debitum ab ea longius discedamus, ac periclitemur. Faciamus ergo quod admonet Augustinus: Ad tribunal tuæ mentis conscende contra te, et reum te constitue ante te.
Itaque consideret unusquisque suos quotidianos defectus atque excessus, omissionisque culpas, et quam grave sit quod opus Dei facit tam negligenter, quod in divinis, in celebratione, in psalmodia tam distractus est, quod coram Altissimo tam irreverenter se habet, quod negligit et omittit tot bona: sicque puniat et castiget se ipsum, et a spirituali patre corripi optet ac corrigi. Porro, si quis adhuc tam pusillus consistit ut præsidentis correptiones non satis gratanter accipiat, iste, juxta Climaci documentum, formet sibi in animo judicium Christi, et coram illo cogitet se judicandum adstare: et nequaquam indignabitur præsidenti, sed super se ipsum verebitur. Hinc idem Climacus asserit: Beatus monachus qui omni ignominia et despectu se dignum singulis reputat horis. Beatus qui sibi ipsi vim facit, propter Deum quotidie maledictus, contemptus et exprobratus: nam iste cum martyribus tripudiabit, et cum angelis fiducialiter aget. Beatus qui propriam voluntatem usque in finem mortificat, et superiori suo tradit curam sui. Si quis autem redargutionem sive justam sive injustam a se projecit, iste suam negavit salutem. Simus ergo in omni eventu tranquilli ac Deo intenti, quoniam Climaco teste, cœnobium est cœlum terrenum. Propter quod sicut afficiuntur in cœlo angeli Domino ministrantes, ita afficiamus cor nostrum in cœnobio servientes. Ad laudem et gloriam Omnipotentis.
Footnotes
Chapter 193 of 243