Skip to the text

Sermo 2

DE SPIRITUALI COMPARATIONE NAVIS ET ECCLESIÆ, MARIS ET MUNDI, TRANSFRETATIONIS VITÆQUE PRÆSENTIS.

IMPII quasi mare fervens quod quiescere non potest. Is. LVII, 20.

Qualiter per navem possit intelligi crux Christi ac pœnitentia, monastica quoque religio, itemque Ecclesia, crebro prætactum est; nunc tamen plenius est tangendum quomodo per navem designetur Ecclesia. Itaque navis est vehiculum ligneum quo homines deferuntur per aquas; ita Ecclesia est vehiculum per quod fideles transferuntur per sæculum istud nequam, ad portum salutis æternæ patriamque cœlestem. Nec aliquis potest evadere pericula sæculi, neque salvari, nisi in Ecclesia existendo: quod significatum est per arcam Noe, quæ apertissima fuit figura Ecclesiæ, extra quam nullus hominum temporis illius evasit demersionem in aqua.1 Nec sufficit in Ecclesia permanere per fidem dumtaxat, quoniam fides sine operibus mortua est;2 sed oportet quoque per caritatem et divinorum observantiam præceptorum in Ecclesia perseverare, sicut ait Salvator: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata.3

Nec mirum quod Ecclesia navis vocetur, quum quilibet vir perfectus possit communis populi navis dici. Legitur enim quarto Regum, quod dum Deus omnipotens tolleret ac transferret beatissimum Eliam prophetam in paradisum in igneo curru, Eliseus clamavit ad ipsum Eliam:4 Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga ejus. Quod non est intelligendum quasi per currum Israel intellexerit Eliseus igneum currum in quo transferebatur Elias; sed per currum Israel intellexit Eliam, quem etiam per aurigam Israel intellexit.5 Unde et postea, ægrotante Eliseo ad mortem, venit ad eum rex Israel, flevitque coram eo, dicens: Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga ejus. Itaque tam Elias quam Eliseus appellatus est currus Israel, hoc est Israeliticæ plebis, quoniam per modum currus portavit unusquisque eorum populum illum, defectus plebis illius supportando, pro ea rogando, eamque ad finem salubrem pro posse vehendo; et sicut auriga dirigit equos, sic ipsi sua discretione direxerunt populum illum ad meliora. Nec dubium quin hoc modo Moyes, Josue, David, ac alii quidam, fuerunt currus Israel et ejus auriga. Porro in novo Testamento, potissimum Christus, deinde summus ac plenus et universalis ejus vicarius gloriosissimus Petrus, et aliquo modo ceteri sancti Apostoli, fuerunt currus populi christiani et ejus auriga; eademque ratione possunt vocari navis populi hujus et gubernator ipsius.

Præterea, vehiculum istud sive navigium recte ligneum nuncupatur, quoniam ex fidelibus constat hominibus, quorum unusquisque lignum seu arbor vocatur, quemadmodum apud Matthæum ait Joannes Baptista: Jam securis ad radicem arboris posita est:6 omnis ergo arbor quæ non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. Unde homo virtuosus comparatur arbori pulchræ ac fructuosæ, juxta illud in Psalmo: Erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo;7 et rursus, Justus ut palma florebit.8 Propter quod sanctus David, non præsumptuosa, sed grata ac humili mente de se ipso disseruit: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei in æternum.9 Imo et Christus se ipsum dixit viride lignum, quando bajulans sibi crucem exivit, et mulieribus ipsum plangentibus ait: Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros; quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet?10

Secundo, Ecclesia dicitur navis, quoniam sicut navis continue est in aqua, et partim tingitur ea, ita Ecclesia militans, seu populus christianus fide et caritate ornatus, indesinenter est in tribulationibus, persecutionibus tentationibusque nonnullis, quum dicat Apostolus:11 Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum cœlorum. Et denuo: Omnes (inquit) qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur.12 Deus quoque electos suos in sæculo isto adversis exercet, ut per ea purgentur a vitiis, atque ad gratiarum charismata disponantur. Propter quod loquitur:13 Ego quos amo, arguo et castigo. Præterea, homo volens veraciter juxta evangelicam vivere legem, continuam habet pugnam contra aciem vitiorum ac dæmonum, contra proprium corpus et mundum. Propter quod apud Job scriptum est: Militia est vita hominis super terram.14

Tertio, Ecclesia navis vocatur, quoniam sicut navigium supereminet aquis, ita quod eis non totaliter operitur, ita quantumcumque Ecclesia in hoc mundo tribulationibus adversitatibusque prematur, nunquam tamen in toto demergitur, nec succumbit, quia a Spiritu Sancto omnipotente juvatur et conservatur, ne prorsus deficiat. Hinc Christus prædixit discipulis suis: In mundo pressuram habebitis;15 sed confidite, ego vici mundum.

Quarto, quoniam sicut navis contra aquarum pericula fortiter compaginatur et clavis connectitur; atque ne aquæ ab imo eam subintrent, sollicite custoditur: ita Ecclesia, contra invisibilium hostium impugnationes, contra vitiorum læsiones et contra omnes adversitates, per gratiam, virtutes ac dona Spiritus Sancti firmiter ædificatur ac adunatur, præsertim per caritatem, et velut clavis configitur per Dei timorem; et ne per occultas dæmonum artes vincatur, diligentissime custoditur et circummunitur, tam per Dominum salvatorem, imo totam superbeatissimam Trinitatem, quam per angelos sanctos, quam etiam per prælatos. Hinc Ecclesia designatur per templum ac civitatem quæ Ezechieli in visione monstrata sunt. Videbatur quippe templum triplici muro circumdatum, ad insinuandum quod Ecclesia militans triplici spirituali muro cir-

Cf. in Ezech. XL, p. 612 C, 617 D'. cumdatur, firmatur ac custoditur. Primus est Dominus Deus, seu ejus adsistentia gratiosa, protectio pia, quia ut ait Propheta, Dominus in circuitu populi sui; et iterum, Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilant qui custodiunt eam.1617 Hinc in Isaia legitur de Ecclesia: Urbs fortitudinis nostræ Sion, Salvator ponetur in ea murus et antemurale.18 Secundus murus est angelorum custodia: unde uno modo exponitur quod in Isaia Dominus loquitur, Super muros tuos, Jerusalem, Ibid. LXII, 6. C constitui custodes. Tertius murus est prælatorum ac prædicatorum directio seu præsidentia. Istud quoque est figuratum per hoc quod Jerusalem tempore Salomonis, triplici muro erat circumdata.

Cf. in III Reg. III, 1, p. 598 B.

Quinto, per navem signatur Ecclesia, quoniam sicut in navi unus est gubernator, cujus directioni obtemperant ceteri, ita in tota Ecclesia est unus pontifex summus universalisque rector, videlicet dominus Papa, cui omnes ac singuli obedire tenentur, cui etiam quilibet Christianus magis tenetur obedire quam cuicumque inferiori prælato. Quælibet demum particularis Ecclesia proprium habet prælatum, nec in eodem genere prælationis una Ecclesia habere debet nisi unum prælatum. Quemadmodum ergo omnes exsistentes in navi, quantumcumque sint magni, acquiescunt gubernatori, atque ad pedes ejus se ponunt; sic quilibet Christianus, quantumcumque sit litteratus, potens, dives aut nobilis, nihilo minus suo proprio debet humiliter obedire prælato in his quæ ad illius spectant officium: alioqui non solum prælato, sed et Christo esset rebellis. Siquidem Christus suis ait vicariis, puta prælatis: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit.19 Quod quantum displiceat Deo, hinc innotescit, quod Dathan et Abiron, Core et Hon, Moysi rebelles, terra vivos absorbuit. Quilibet ergo Christianus diligenter observare debet præcepta Ecclesiæ, jejunando, festivando, decimas persolvendo, ac alia bona agendo, vitandoque mala, prout jubet Ecclesia.

Num. xvi, 1 et seq.

Sexto, quia sicut in navibus super magna maria transeuntibus sunt homines in magno timore atque custodia propter diversa maris pericula, sic in Ecclesia debent universi fideles esse timorati, custoditi atque solliciti coram Deo, ne eum offendant, ne æternaliter pereant. Si etenim navigantes in magno exstant timore ac custodia pro temporali vita et exteriori substantia conservanda, quanto magis Christiani in hoc sæculo peregrinantes, debent summe esse timorati ac custoditi, ne spiritualem mortem animarum suarum incurrant, ne virtutes et dona Spiritus Sancti amittant, ne æterna felicitate priventur, ne in perpetua inferorum tormenta projiciantur? Ideo Salomon ait: In timore Domini esto tota die, et habebis spem in novissimo.20 Apostolus quoque: Cum metu (inquit) et timore ac tremore vestram operamini salutem.21

Septimo, quoniam sicut in navi non quæritur cibus et potus delicatus atque superfluus, nec mansio spatiosa, ita in Ecclesia volens integer esse et computari, nequaquam debet delectabilia ac mollia carni appetere, nec divitiarum abundantiam quærere, sed pœnitentialem ducere vitam, et mediocri victu ac decenti vestitu esse contentus, sicque juxta doctrinam Apostoli, castigare proprium corpus et in servitutem redigere.22 Propter quod jubet Salvator: Videte ne graventur corda vestra crapula vel ebrietate, ac curis hujus sæculi.23 Quemadmodum enim navis si nimium oneretur, demergitur, sic qui volunt ditari, deliciari ac honorari, in æternæ damnationis profunda labuntur, Christo testante qui loquitur: Væ vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram, væ vobis qui ridetis;24 et iterum, Quomodo potestis credere (scilicet fide formata), qui gloriam ab invicem accipitis?

Insuper nunc dicendum, cur mundus iste vocetur mare.25 Cujus multæ sunt causæ. Prima, quoniam sicut in mari multi periclitantur, ita quamplures, imo, proportionabiliter loquendo, valde plures, pereunt in hoc mundo, et in æternum damnari merentur. Nam multi vocati, pauci vero electi.26 Secunda, quoniam sicut mare diversis tempestatibus, inquietudinibus, inundationibus plenum est, sic sæculum istud, seu homines pravi, carnalibus desideriis tumultuantur, passionibus agitantur, nec in Deo, neque in ratione, neque in virtutum medio stabiliuntur, sed de uno peccato ruunt in aliud. Hinc apud Job dicitur: Si iniquitatem abstuleris a te, stabilis eris.27 Tertia, quoniam sicut aqua maris amara et salsa est, ita mundanorum hominum mentes, vitiorum amaritudinibus adimplentur, ira, indignatione, invidia, et curas habent superfluas angustiasque diversas. Unde et Christus divitias comparat spinis, quia et cum labore acquiruntur, cum timore possidentur, cum dolore amittuntur.28 Quarta, quoniam sicut mare insatiabile dicitur, juxta illud Ecclesiastæ, Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat;29 sic corda hominum iniquorum, nec divitiis, nec voluptatibus, nec honoribus satiantur, sed semper adspirant ad amplius. Ut ergo non simus similes mari, conemur in pacis tranquillitate firmari, in rectæ rationis judicio stabiliri, et contra passionum inquietudines virtutibus decorari ac roborari moralibus, contra vitiorum quoque amaritudines ac sæculi acerbitates spiritualibus recreari consolationibus, atque in bonis actibus delectari, in divinorum contemplatione lætari, quemadmodum ait Propheta: Memor fui Dei, et delectatus sum.30

Postremo, per transfretationem maris designatur conversatio virtuosa, qua omni hora electi tendunt ad patriam beatitudinis sempiternæ.

Studeamus ergo quotidie per arctam viam salutis ad regnum propinquare cœleste, omnia carnis ac spiritus inquinamenta vitando, in verbis servando decentiam, in cibo, potu, vestitu ac somno moderantiam fixam, atque ab omni superbia, invidia, incontinentia, avaritia, acedia, ceterisque mortalibus vitiis, multo plus quam a serpentibus ac draconibus fugiendo: quemadmodum secundo Machabæorum describitur de venerabili ac virtuoso illo Eleazaro, ætate sancta provecto. Qui quum esset nonaginta annorum, et a gentilibus urgeretur comedere carnem porcinam31 contra Moysis legem, nullatenus acquievit, sed amarissima maluit pati supplicia ac mortem durissimam, quam vesci cibo in lege Dei prohibito: unde gentiles illi, ministri Antiochi, acerbissimam ei mortem intulerunt in tam senili ætate. Sicque venerandus senior ille reliquit nobis præclarum exemplum, ut potius eligamus omnia mundi pati adversa ac mortem pœnosam, quam Dei prævaricari præceptum.

Footnotes

  1. Gen. VII, 23. ↩

  2. Jacob. II, 26. ↩

  3. Matth. XIX, 17. ↩

  4. IV Reg. II, 11, 12. ↩

  5. IV Reg. XIII, 14. ↩

  6. Matth. III, 10. ↩

  7. Ps. I, 3. ↩

  8. Ps. XCI, 13. ↩

  9. Ps. LI, 10. ↩

  10. Luc. xxiii, 28, 31. ↩

  11. Act. xiv, 21. ↩

  12. II Tim. iii, 12. ↩

  13. Apoc. iii, 19. ↩

  14. Job vii, 1. ↩

  15. Joann. XVI, 33. ↩

  16. Ps. CXXVI, 1. ↩

  17. Ps. CXXIV, 2. ↩

  18. Is. XXVI, 1. ↩

  19. Luc. x, 16. ↩

  20. Prov. xxiii, 17, 18. ↩

  21. Philipp. ii, 12. ↩

  22. 1 Cor. ix, 27. ↩

  23. Luc. xxi, 34. ↩

  24. Luc. vi, 24, 25. ↩

  25. Joann. v, 44. ↩

  26. Matth. xx, 16; xxii, 14. ↩

  27. Job xi, 14, 15. ↩

  28. Matth. xiii, 22. ↩

  29. Eccle. i, 7. ↩

  30. Ps. lxxxvi, 4. ↩

  31. II Mach. vi, 18 et seq. ↩

Chapter 190 of 243