Enarratio in evangelium
ASCENDENS JESUS IN NAVICULAM, TRANSFRETAVIT. Matth. IX, 1-8.
MATTHÆUS evangelista sanctissimus, in evangelio hodierno describit qualiter Christus paralyticum quemdam curavit, qui pene omnium perdiderat usum ac motum membrorum, et ait : Ascendens Jesus in naviculam, transfretavit per mare Galilææ, et venit in civitatem suam, puta Capharnaum : quæ dicitur civitas Christi, non quia in ea conceptus aut natus sit, sed quia in ea frequenter fuit, habitavit, prædicavit ac multa peregit miracula.1 Denique, ante jam Christus in navicula transfretavit ultra mare Galilææ, et venit in terram Gerasenorum; quumque ibidem docuisset, et duos curasset obsessos, reversus est inde in navicula, sicut nunc scribitur. Venerunt quoque Apostoli in navicula ista cum Christo. Denique in hoc Christi patet humilitas, quod non grandem et cortinatam, sed vilem elegit naviculam. Paupertatem namque et humilitatem, ab utero matris usque ad patibulum crucis, in omnibus præelegit ac docuit.
Et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto, id est, habitatores aliqui urbis Capharnaum, cognito reditu Christi, statim portaverunt ad eum in lecto paralyticum unum, ut eum curaret. Et ut Marcus habet, portabatur a quatuor viris.2 Atque ut Lucas testatur, quum domum in qua Jesus prædicavit, præ multitudine audientium ingredi non valerent, ascenderunt tectum, et facto in eo magno foramine, per tegulas submiserunt paralyticum istum in lecto ante Jesum, per funes, ut creditur.34 Et videns Jesus oculo interiori, fidem illorum qui adduxerunt hunc ægrum : quorum magna fides in exterioribus eorum actibus relucebat, sed Christus cordium est inspector; dixit paralytico : Confide, fili, id est, spera te adepturum corporis sanitatem : imo majora recipies. Nam subditur : remittuntur tibi peccata tua, propter quæ forsan sustinuit paralyticus hic ægritudinem istam. Sciendum vero, quod antequam Christus dixit paralytico verba hæc, infudit ei displicentiam seu contritionem quamdam culparum suarum : non enim dimittuntur adultis sua peccata, nisi pœniteant, seu absque prævia contritione eorum.
Et ecce quidam de Scribis, id est legisperitis seu doctoribus Judæorum, quorum Scribarum multi tunc aderant, ut legitur apud Lucam :5 qui magis venerunt ex curiositate et animo insidiandi ac calumniandi, quam desiderio proficiendi; dixerunt intra se, id est cogitaverunt (cogitatio namque est interior locutio) : Hic blasphemat, id est, Deo contumeliam facit, usurpando sibi quod Dei est, videlicet dimittere culpas. Dixerunt enim in cordibus suis, secundum Lucam :6 Quis potest peccata dimittere, nisi solus Deus ? Quoniam ergo putabant Jesum esse hominem purum, imposuerunt ipsi crimen blasphemiæ, eo quod dixit, « remittuntur tibi peccata tua », quum tamen non dixerit, Dimitto tibi peccata tua, sed, « remittuntur » : quod etiam unus alius posset dicere peccatori, si Deo revelante sciret illum veraciter pœnitere. Verum Scribæ isti ex invidia traxerunt verba Christi ad partem reprehensibiliorem, non ad pium intellectum : ut moris est perversorum, qui proniores sunt reprehendere quam emendare. Nihilo minus Christus verus Deus, per verba hæc insinuavit se divina auctoritate huic infirmo peccata sua dimittere. Præterea advertendum, quod tribus modis blasphemia in Deum committitur : primo, quando ab eo negatur quod ei convenit; secundo, dum ei attribuitur quod sibi non competit; tertio, quando id quod Dei est aliquis sibi usurpat : sicque Scribæ imposuerunt Christo crimen blasphemiæ.
Et quum vidisset Jesus, id est, mente intuitus esset, cogitationes illorum, dixit eis : Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris, imputando mihi blasphemiam, qui indesinenter honorifico Patrem meum æternum?7 Sic Salvator divinitatem suam monstravit, cordium reserando arcana. Subinde probat eamdem per grande miraculum. Quid est facilius dicere, id est dicendo efficere, istud videlicet quod remittuntur tibi peccata tua, an dicere cum effectu, Surge, o paralytice, et ambula omnino sanatus? Ut autem sciatis quoniam, id est quod, Filius hominis (noverant turbæ quod per Filium hominis intellexit se ipsum, quia communiter ita expressit se) habet potestatem in terra, id est in hominibus qui demorantur in terra vel in loco peregrinationis præsentis, dimittendi peccata, secundum quod Deus est, per auctoritatem primam ac principalem, ita quod operari possit in anima, maculam culpæ per nitorem infusæ gratiæ auferendo. Loquitur quippe nunc Christus de potestate sua divina, increata, immensa : aliter argumentum istud non videretur concludere. Tunc ait paralytico. Hoc verbum interponit Evangelista. Christus enim adjecit : Tibi dico, paralytice, surge sanus de lecto quo jaces, tolle lectum tuum, in signum quod plene curatus es, et vade in domum tuam.
Sed quæritur, quomodo ista argumentatio valeat, quum utique majus sit animam a peccato curare, quam corpus infirmum sanare. Dicendum, quod Christus intendit probare utrumque soli omnipotenti Deo posse competere. Nam quamvis paralysis naturaliter possit curari, et item miraculose per virtutem infusam seu homini præstitam, tamen tam imperialiter, instantanee ac auctoritative eam curare, non competit nisi divinæ potentiæ. Ideo Christus ostendendo se taliter posse curare paralysim, ostendit se etiam posse dimittere culpam et esse Deum.
Et surrexit paralyticus jam sanatus, et abiit in domum suam cum gaudio vehementi. Videntes autem turbæ tantum miraculum, timuerunt. Cur non potius exsultaverunt, quum valde delectabile sit nova, præsertim facta miraculosa, videre, propter quæ videnda multi remote discurrunt? Objectum quoque timoris est malum : istis autem non malum, sed bonum objiciebatur videndum. Et respondendum, quod ex isto prodigio perpenderunt Christi sanctitatem ac dignitatem, quem licet nondum credebant Deum, tamen tenebant eum esse virum sanctissimum, divina virtute agentem : sicque Christi sanctitate pensata, propriam quoque defectuositatem et culpam consideraverunt, quia opposita juxta se posita clarius innotescunt; sicque ultionem divinæ formidabant justitiæ, et se ipsos abhorruerunt, Christi quoque præsentia se reputabant indignos, et eum offendere verebantur. Et glorificaverunt, id est, gloriosum, pium ac omnipotentem esse professi sunt, Deum, qui dedit potestatem talem hominibus, scilicet faciendi miracula. Cur non dixerunt singulariter, Qui dedit potestatem talem homini huic? Dicendum, quod forsan intendebant ponere plurale pro singulari; vel nondum putabant majorem potestatem datam Christo, quam Moysi et Prophetis.
Footnotes
Chapter 189 of 243