Skip to the text

Sermo 1

QUOMODO VIVENDUM HIS QUI SPIRITU SANCTO IMPLERI PEROPTANT.

IMPLEMINI Spiritu Sancto. Ephes. v, 18.

Tam infinita est bonitas, pietas, dilectio et munificentia Spiritus Sancti, ut omni menti eum desideranti seque ad ejus susceptionem paranti, paratissimus sit se infundere ac donare. Sed quid est se ad Spiritus Sancti susceptionem parare, nisi cordis habitaculum a vitiis emundare, vel saltem ad emundationem veram, quæ sine Spiritus Sancti infusione ac gratia non fit, se pro posse disponere, id quod in se est faciendo? Displiceant ergo nobis peccata nostra, doleamus quod unquam offendimus Deum, proponamus a pristinis abstinere peccatis, et occasiones peccandi vitemus, et ultra hoc, Dei adjutorium invocemus stabiliter: sicque Spiritus Sanctus indubitanter succurret, veram dabit contritionem, gratiam et virtutes infundet, eas quoque quotidie in nobis perficiet. Sed quæro qualiter impleri possimus Spiritu Sancto: Apostolus enim tam absolute ait, «Implemini Spiritu Sancto», quasi nobis ad manum sit Spiritu Sancto impleri. Et respondendum, quod Spiritu Sancto repleri poterimus, imo et indubitanter replebimur, si ea quæ in præsenti epistola docet ac jubet Apostolus, observemus.

Itaque in primis docet ut attendamus qualiter caute ambulemus.1 Oportet ergo ut circumspecti simus in omnibus, considerando proprios actus an vere sint virtuosi, an aliquid contra rectam rationem agamus, an opera bona cum debitis virtutum circumstantiis faciamus, videlicet apto loco, congruo tempore, recta intentione et rationabili moderamine, ne quid superfluum aut diminutum in eis sit, et ne incidamus laqueos inimici, ne a dæmonibus aut pravis hominibus seducamur, ne vitia quæ speciem quamdam habent virtutum, pro veris acceptemus virtutibus. O quam magnum atque difficile est coram Deo in omnibus caute ambulare, ita ut nec cogitando, nec appetendo, neque loquendo, nec operando, sed nec debita omittendo, peccemus! Verumtamen ad istud pro posse nitamur, et propriam insufficientiam, defectuositatem ac calamitatem jugiter ac humiliter confitentes, Spiritus Sancti auxilium, illustrationem, directionem fiducialiter ac incessabiliter imploremus: et tunc utique ipse superbenignissimus Spiritus Sanctus infirmitatem nostram gratiose copioseque valde juvabit. Itaque caute ambulemus, et quibus modis, viis seu mediis citius ac abundantius proficere in omni gratia ac virtute valeamus, solerter pensemus, utpote in primis nos ipsos in omnibus humiliando, in cibo, potu, vestitu, somno, locutione modum servando, exteriores interioresque sensus custodiendo, Christi passionem in mente semper habendo, orationibus quoque insistendo viriliter, atque de mortis acerbitate, de divini judicii horrendo rigore, de infernali supplicio, de gaudiis futuræ beatitudinis sempiternis cogitando frequenter, sed et beneficia Dei pensando, ejusque bonitatem, majestatem, justitiam, omnipotentiam ac sapientiam contemplando. Hæc agere, est caute ambulare.

Secundo docet ut tempus redimamus, illud fructuose expendendo, atque tam virtuose in eo vivendo, ut dierum inutiliter aut etiam criminaliter expensorum negligentias recuperemus, cunctaque vitia emendemus.2 Itaque quanto quis plura mala commisit, quanto plura bona omisit, tanto post confessionem seu conversionem suam virtuosius atque ferventius vivere debet, ut dignos pœnitentiæ faciat fructus.3 Nonne erubescibile est ut facta confessione aut conversione incepta, segniores frigidioresque simus in cultu Dei quam ante eramus in servitute diaboli? Diabolo etenim servit qui peccatis subjectus est. Sed, heu! quot miserabiles homines ista non pensant, sed post confessionem recidivant tam cito, tempus quoque pro nihilo ducunt, et qualiter illud in vanitatibus suis expendant, excogitare nituntur, quum tamen dicat Bernardus: Nil pretiosius tempore, et heu! nil hodie vilius reputatur; transeunt dies salutis, et nemo recogitat, nemo sibi perire diem et nunquam rediturum causatur. En quanta est carnalium excæcatio hominum: si quis mercator obdormiret hora in qua centum florenos posset lucrari, aut certe negligeret nundinas in quibus mille florenos lucrari valeret, vituperaretur ab omnibus tanquam stultus, ignavus ac negligens; sed quod homines quotidie multas horas consumunt in quibus nec semel meditantur de Deo, nec aliquid meritorium operantur, imo econtrario sine mensura et numero peccant, nemo vituperat, nullus deplangit, imo laudatur peccator in desideriis animæ suæ, quum tamen non tantum omni hora, sed et in omni momento æternam possimus beatitudinem promereri.45 Siquidem omnis actio ex caritate procedens, meritoria est vitæ æternæ, quæ incomparabiliter omnibus mundi prævalet bonis.

Hinc iterum illuminatissimus ait Bernardus: Nemo nostrum parvi æstimet tempus quod in verbis consumitur otiosis. Volat verbum irrevocabile, volat tempus irremeabile, nec advertit insipiens quid amittat. Fabulemur, inquiunt, donec hora pertranseat. O donec pertranseat hora quam tibi ad agendam pœnitentiam, ad obtinendam gratiam, ad acquirendam gloriam, misericordia Creatoris indulsit; donec transeat tempus quo divinam repropitiare debueras pietatem, properare ad angelicam societatem, suspirare ad amissam hereditatem, adspirare ad promissam felicitatem, excitare remissam voluntatem, flere commissam iniquitatem! Itaque quid coram divino dicturi sunt tribunali, qui in confabulationibus, comessationibus, potationibus et choreis, ac similibus vitiis, tempus suum non solum tam infructuose, sed demum tam vitiose expendunt? Nonne sicut de omni verbo inutili, ita de omni momento temporis ratio exigetur?6

Tertio docet Apostolus ne imprudentes simus aut insipientes, sed discreti ac sapientes, intelligendo quæ sit Dei voluntas, quid requirat a nobis.7 Studeat igitur unusquisque cognoscere ad quæ obliget eum vocatio sua. Quemadmodum enim religiosi scire tenentur ad quæ ex sua regula adstringuntur, ut impleant ea; sic sæculares discere debent ac scire ad quæ ratione sui status sint obligati, ut conjugati sciant ad quæ obligantur in quantum sunt conjugati, item ad quæ, in quantum parentes, sicque de aliis: juris namque ignorantia non excusat.

Quarto docet ne vino inebriemur, nec aliquo potu, quum et aquam superflue bibere sit peccatum.8 Ebrietas namque ex suo genere est mortale peccatum, quamvis aliquando a tanto excusetur piaculo, quando videlicet ipse bibens non advertit aut nescit quod potus quem accipit sit inebriativus. Si autem advertat potum esse immoderatum ac inebriativum, et nihilo minus malit inebriari quam a potu cessare, si tunc inebrietur, ebrietas illa est culpa mortalis, quoniam usu se privat rationis, et peccandi periculis se committit. Summe ergo ebrietas est vitanda, quia in se tam vitiosa est, et multa generat vitia, quum etiam ex ea frequenter nascatur luxuria. Consuetudo vero se inebriandi gravissimum vilissimumque peccatum est.

Denique vitia ista carnalia, scilicet gula, luxuria, dicuntur vitia maxime exprobrabilia, quia sunt maxime inhonesta ac turpia, quia parificant hominem brutis, et nihil de lumine rationis invenitur in eis. Hinc ait Hieronymus: Ensis diaboli, luxuria est. Heu, quot illa interfecit rhomphæa! Non est aliud peccatum quo toties diabolus victor exsistat. Fugite luxuriam: nam sicut virginitas hominem æquat angelis, sic luxuria brutis, imo brutis facit pejorem. Pro nullo alio peccato legitur Deus dixisse, Pœnitet me fecisse hominem;9 nec pro alio aliquo peccato tam manifestam exercuit ultionem, quoniam propter hoc vitium induxit mundo diluvium, Pentapolimque combussit.10

Quinto docet ut impleamur Spiritu Sancto.11 Siquidem Spiritu Sancto impleri, non est aliud quam gratia ejus ac virtutibus perfici; et quanto quis affectuosius cupit Deo placere eumque in omnibus honorare, tanto capacior fit repletionis Spiritus Sancti. Qui ergo vult Spiritu Sancto impleri, satagat ab omni macula culpæ purgari, seque ab omni Dei inhonoratione servare immunem, et fervens sit ad proficiendum in omni virtute. Docet ergo Apostolus ut impleamur Spiritu Sancto, id est, ejus repletione exhibeamus nos modo nobis possibili dignos, sicque mutuo nos hortemur ad bene agendum, ad Deum laudandum, ad desiderandum futuræ beatitudinis gaudium, et Deum mente laudemus etiam in occupationibus exterioribus, atque eidem pro universis beneficiis ejus, tam nobis quam aliis impertitis, referamus jugiter gratias cordiales. Ait namque Bernardus: Peremptoria res est ingratitudo, gratiæ hostis, inimica salutis, exinanitio meritorum, virtutum dispersio, beneficiorum perditio, fontem pietatis sibi desiccans. Nihil sic displicet Deo, præsertim in filiis gratiæ, sicut ingratitudo: nam vias obstruit gratiæ. Quidquid igitur boni, quidquid virtutis ac devotionis aut spiritualis consolationis in te est, refunde in eum qui contulit; non tuam quæras gloriam, sed ipsius.

Postremo docet Apostolus ut invicem simus subjecti in timore Altissimi, quatenus nullus per animositatem se præferat alteri, sed ex humilitate inferiorem se arbitretur aliquo modo:12 quia etsi quis videatur multum iniquus, qualis tamen in divina prædestinatione consistat nos latet, et de nobis ipsis sumus ambigui an simus electi, imo an simus in caritate incerti. Si ergo ad evangelicæ legis pertinet puritatem ut omnes simus subjecti invicem in timore Dei, longe prorsus a Deo et ab evangelicæ legis tenore remoti sunt qui superioribus suis obedire non curant, vel, quod gravius est, aspernantur.

Itaque qui hujus epistolæ cupit documenta implere, sibi ipsi non potest in sanctis laboribus parcere, quemadmodum de S. Pacomio legitur, quod quum esset viginti annorum aut circiter, dives ac delicate nutritus, cuidam viro religioso ac sancto, Palæmon nomine, se ad habitandum conjunxit. Cum quo abstinentissime vixit in pane, sale et aqua, orationibus et vigiliis manuumque laboribus strenue nimis insistens. Quumque nocturnis temporibus S. Palæmon videret B. Pacomium somno gravari, eduxit eum de cella, præcepitque ei arenam portare de loco ad locum, ut sic disceret vincere somnum. Legitur quoque de abbate Arsenio, qui erat primus in palatio imperatoris et senator præcipuus, quod quum factus esset eremita et monachus, quotidie laboravit manibus suis, et de suis vixit laboribus, totisque noctibus vigilavit, orationi et contemplationi insistens. Quumque circa diluculum natura ejus fatigaretur et somnum exigeret, dixit ad somnum : Veni, serve male. Sicque sedendo dormivit una dumtaxat hora. Legitur item de S. Bernardo, quod nullum tempus tantum se perdere conquerebatur, sicut quod dormiendo expendit : et tamen valde parum dormivit.

Footnotes

  1. Ephes. v, 15. ↩

  2. Ephes. v, 16. ↩

  3. Luc. III, 8. ↩

  4. Ps. x, 3, sec. ↩

  5. Hebr. ↩

  6. Matth. xii, 36. ↩

  7. Ephes. v, 17. ↩

  8. Ephes. v, 18. ↩

  9. Gen. vi, 7. ↩

  10. Gen. vii, 1 et seq.; xix, 24-28. ↩

  11. Ephes. v, 18. ↩

  12. Ibid. 21. ↩

Chapter 196 of 243