Sermo 2
DE MULTIPLICIBUS NUPTIIS DE QUIBUS SACRA LOQUITUR SCRIPTURA.
VENERUNT nuptiæ Agni, et uxor ejus præparavit se. Apoc. XIX, 7.
Quoniam homo ex corpore et anima exstat compositus, naturale est ei ex cognitione corporalium rerum ad spiritualium rerum perduci notitiam. Unde et Aristoteles docuit, quod intellectualis nostra cognitio, ex sensitiva cognitione sumit originem. Hoc Christus, increata sapientia Dei Patris, certissime sciens, in Evangelio sæpissime per materialium rerum similitudines instruit nos de intellectualibus, spiritualibus ac divinis, sicut et in evangelio hodierno, in quo Christus per similitudinem nuptiarum carnalium docet nos de spiritualibus nuptiis quæ in militanti fiunt Ecclesia.
Deinceps Scriptura loquitur de nuptiis quinquepartitis, seu de matrimonio quintuplici. Primæ sunt nuptiæ corporales, seu carnale connubium, quod est legitima conjunctio maris et feminæ, individuam vitæ consuetudinem communionemve servans. De his nuptiis fertur in Joanne :1 Nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ. Quid autem taliter conjugati sibi invicem teneantur, et qualiter vivere debeant, dictum est in sermone tertio evangelii in dominica secunda post octavas Nativitatis Christi.2
Secundæ sunt nuptiæ personales, quæ sunt unio Verbi æterni seu unigeniti Filii Dei cum natura humana, quæ unio est hypostatica seu suppositalis conjunctio qua natura humana conjuncta est Verbo æterno in Christo. In hac nuptiali conjunctione, persona Verbi æterni se habet per modum sponsi, et natura humana assumpta per modum sponsæ. Sponsus namque amplectitur sponsam, et eam fecundat; ita in hac unione, Unigenitus Dei naturam humanam intime sibi conjunxit, apprehendit, amplexus est, omnique lumine gratiæ ac gloriæ, omni virtute et dono Spiritus Sancti ac beatifica fruitione implevit ac fecundavit eamdem. Iterum, sicut in carnali matrimonio consummato, sponsus et sponsa, seu maritus et conjux, una fieri caro dicuntur, et unam prolem eis communem producunt;3 ita in nuptiis personalibus ac spiritualibus jam præfatis, ex conjunctione Verbi æterni seu Filii Dei cum natura humana constat una persona, quæ est Christus. Christus namque est una persona in duplici subsistens natura, divina videlicet et humana. Operatio autem hujus personæ, quæ velut proles quædam ab ea progreditur, toti personæ huic communis est. Præterea de his nuptiis debemus unigenito Filio Dei, imo toti superbeatissimæ Trinitati jugiter et affectuosissime regratiari, quod scilicet nostram naturam naturæ divinæ tam immediate ac hypostatice unire dignatus est, ita quod unigenitus Filius Dei, Deus, creator ac Dominus noster, factus est frater noster, conservus noster, redemptor noster. Harum nuptiarum thalamus fuit castissimus gloriosissimæ Virginis uterus. De quibus prædixit Psalmista : In sole posuit tabernaculum suum, et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo.4 De his nuptiis dicit Gregorius : Tunc Deus Pater Filio suo nuptias fecit, dum ei naturam humanam in Virginis utero copulavit.
Tertiæ sunt nuptiæ sacramentales, videlicet conjunctio Christi cum Ecclesia. Et nuptiæ istæ tunc potissime celebrari cœperunt, dum homines credere inceperunt in Christum jam incarnatum, et converti ad eum, quanquam dici possit quod inceperunt ex tunc quo homines desuper illustrati, credere inceperunt Dei Unigenitum esse incarnandum. In his nuptiis sponsus est Christus, et sponsa est ipsa Ecclesia, quæ Christo jam valde gratiose et caritative unitur, atque ab ipso spiritualiter ac valde liberaliter fecundatur.
Quartæ sunt nuptiæ spirituales et quotidianæ, videlicet unio Christi gratiosa cum fideli devotaque anima. Has nuptias, si efficaciter volumus, Christus quotidie cum nostris celebrat animabus, eas caritative, suaviter ac intime sibi conjungens, fecundans, amplectens, quemadmodum per Osee affirmat dicendo:5 Sponsabo te mihi in judicio, et justitia, et misericordia; et sponsabo te mihi in fide. Ad hanc desponsationem animæ cum Christo, requiritur primo immunitas seu purgatio animæ ab omni peccato mortali. Imo quæcumque anima mortali subjacet culpæ, adultera exstat diaboli, cui per mentis consensum miscetur, et voluntatis affectu communicat, operibusque obedit. Ecce quanta est insania impiorum. Nonne insensatissimus reputaretur qui draconem aut basiliscum amplectaretur et eorum potaret venena, nec sanis acquiesceret exhortationibus persuadentium ut se ab illis averteret? Quanto magis insensati ac stolidi sunt omnes qui peccant mortaliter aut in mortali permanent culpa? Quoniam infernalibus draconibus miscentur ac basiliscis, atque illorum se implent venenis, id est vitiosis affectibus qui mortem inferunt sempiternam, neque obtemperant admonitionibus piis quatenus se emendent, sed animo pertinaci in vitiis perseverant. Talibus clamat
B. Joannes Baptista: Progenies viperarum, hoc est generatio ac filii infernalium colubrorum, quis ostendit vobis fugere a futura ira? Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ.6 A tanta igitur vilitate, insania, turpitudine avertat se omnis transgressor legis divinæ, ne anima ejus a dæmonibus amplius constupretur, sed Christi sponsa efficiatur. Ad quod per Osee Spiritus Sanctus hortatur quemlibet peccatorem, dicendo : Convertere ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua.7 Et verissime ait, Corruisti in iniquitate tua.
Præterea advertamus quantum et qualiter corruit quicumque mortaliter peccat. Si aliqua nobilis puella, regis filio desponsata, sponsum illum dimitteret, seque alicui garcioni, pultroni aut lenoni subderet constuprandam, nonne gravissime ruere atque vilissima fieri censeretur?8 Sed ecce ineffabiliter gravius labitur ac vilius operatur anima christiana, quæ summi regis Filio, veri et æterni Patris vero ac unico nato, desponsata est in Baptismo seu Pœnitentiæ sacramento, seu quando caritatem sortita est, et tamen ab illo per inobedientiam se avertit, nec fidelitatem servat eidem, sed (sicut prætactum est) cum dæmonibus adulteratur, illis subjicitur, ab eis fœdatur ac pessime fecundatur, ita quod opera efficit tenebrarum, imo potius instar meretricum efficitur sterilis, quoniam mala agere sterilitas potius quam fecunditas perhibetur. Denique si uxor alicujus omni anno generaret non hominem, sed serpentem, lupum aut ranam, non fecunda sed abominabilis atque miserrima diceretur. Consimiliter peccatores qui opera bestialia ac diabolica operantur, qui gulæ ac luxuriæ turpitudinibus inquinantur, qui superbia, indignatione, crudelitate, pertinacia, instar dæmonum adimplentur, non fecundi aut fructuosi, sed steriles abominabilesque omnino, et prorsus miserrimi sunt censendi. Unde et magis merentur bruta ac dæmones quam homines nuncupari.
Quintæ sunt nuptiæ supercœlestes, quæ sunt nuptiæ triumphantis Ecclesiæ, utpote beatifica unio mentis creatæ cum Deo, seu felix et consummata summi ac superdulcissimi boni fruitio, quæ est plena, æterna inæstimabiliterque deliciosa refectio omnium Beatorum in Domino. De quibus nuptiis in Apocalypsi legitur:9 Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt. Unde, secundum Hieronymum, nihil felicius Christiano, cui regnum cœlorum promitti tur, cui nuptiarum cœlestium beatitudo offertur. Et sicut id verum est, ita veraciter dici potest: Nihil infelicius Christiano qui tanta beatitudine se reddit indignum, qui tantis beneficiis ac promissis se facit ingratum. Et tamen quam multi sunt tales! Etenim tales sunt omnes superbi, luxuriosi, avari, acediosi ac invidi, et qui potationibus, comessationibus, loquacitatibus ac vanitatibus vacant. O quanta est cæcitas et insipientia nostra, quod propter hujus brevissimæ vitæ delicias, divitias et honores, æterna illa beatitudine nos privamus, et propter fœdissimæ carnis voluptates, illa supercœlesti, æternali, incomparabili atque purissima voluptate spoliamus nos ipsos!
Postremo videmus quod inter sponsum et sponsam specialiter quæritur similitudo, quoniam nobilis nobili, dives diviti, sapiens sapienti, juvenis juveni communiter vult conjungi. Quum ergo Sponsus cœlestis, Dominus noster Jesus Christus, sit vere humillimus, mitissimus, purissimus, omni caritate et sanctitate plenissimus, oportet ut anima quæ illius sponsa esse ac permanere desiderat, in cunctis humiliet semetipsam, mansueta, munda et spirituali amore plena esse conetur, nec sponsi sui offendat adspectum, sed fidelitatem ei inviolabilem servet, sicque adulterinos dæmonum vitet amplexus, id est vitiosos affectus, præsertim superbiæ, iræ, concupiscentiæ, avaritiæ motus.
Simus itaque jugiter coram Altissimo custoditi, sinceri ac fervidi, nec dæmonibus præbeamus assensum. Imo quotidie profectui insistamus virtutum, quemadmodum de B. Euphrasia virgine legitur, quæ fuit de prosapia devotissimi Theodosii imperatoris. Cujus Euphrasiæ parentes valde virtuosi fuerunt, ita quod ea nata, de cetero continenter omnino vixerunt. Porro Euphrasia quum adhuc esset quasi infantula, claustrum introiit monialium devotarum, inter quas vixit humillime, ita quod quanto illustrior, tanto fuit humilior. Nam et abjectiora cœnobii fecit obsequia, fuitque omnibus obsequiosa; et vixit tam abstinenter quod interdum in tota hebdomada non nisi semel se refecit. Hinc diabolus contra eam insaniens, semel projecit eam de alto solario, et præcipitavit eam in terram; sed ipsa divinitus præservata, non lædebatur. Obiit autem quum adhuc esset juvencula. Abbatissa quoque cœnobii illius fuit mulier eximiæ sanctitatis, cui Deus revelavit instare mortem felicem S. Euphrasiæ. Siquidem abbatissa illa in spiritu rapta, vidit Sanctos coram Dei tribunali stantes, et de humilitate ac virtutibus B. Euphrasiæ admirantes, eamque cœlesti corona dignam pronuntiantes. Verumtamen in cœnobio illo fuit soror una valde perversa, quæ sanctitati et famæ Euphrasiæ semper invidit atque detraxit, ad quam Euphrasia humillime, amorose ac benevolentissime indesinenter se habuit. Nam in cœnobio eodem fuit soror quædam a pessimo obsessa dæmonio, ad quam nulla audebat appropinquare sororum, præter Euphrasiam, quæ illam accessit intrepida, deditque manducare eidem. Cujus privilegio invidens soror illa perversa, asseruit se quoque posse obsessam illam accedere. Quod quum facere præsumpsisset, mox eam invasit, percussit et vulneravit illa obsessa, quousque superveniens S. Euphrasia, de manibus illius obsessæ eripuit eam.
Footnotes
Chapter 198 of 243