Sermo 3
DE IMPEDIMENTIS PERTINGENDI AD SPIRITUALES NUPTIAS CHRISTI.
LIGATIS manibus et pedibus ejus, projicite eum in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium. Matth. XXII, 13.
In hodierno evangelio edocemur quam incomprehensibiliter magna sit caritas, misericordia ac munificentia Dei ad homines, et item quam ineffabiliter magna sit hominum negligentia, perversitas, ingratitudo. Ecce enim Deus omnipotens et æternus, non solum ad suam imaginem ac similitudinem nos creavit, sed etiam ad supernaturalem beatitudinem, quæ est sui ipsius clara, immediata ac fruitiva cognitio, condidit.1 Quam quum primi parentes sibi ipsis et nobis omnibus demeruissent, misertus est Deus hominibus, et Filium suum pro mundi redemptione ac salute incarnandum prædixit ac moriturum.2 Deinde per homines electos et sanctos, videlicet Prophetas ac Patriarchas, invitavit homines ad salutem, ad nuptias spirituales, ad emendationem et conversionem constantem, ad fidem caritatemque Christi : quod ab initio mundi facere cœpit per Adam post suam emendationem, et Seth, Enoch, Noe et alios multos. Specialiter autem in veteri Testamento, per Moysen, Aaron, Josue, Samuelem, David, Isaiam aliosque Prophetas, et sanctos aliquos reges, ut Josaphat, Ezechiam, Josiam, invitavit populum Judæorum valde frequenter ad fidem, caritatem, spiritualesque nuptias ac salutem. In quo caritas, pietas et munificentia Dei monstrantur; præsertim quod ingratissimos, rebelles, perversos, toties tamque dignantissime invitavit.
Insuper hominum ingratitudo, negligentia atque perversitas ostenduntur in hoc, quod tam dignanter tamque sæpissime invitati divinitus, noluerunt venire, carnalia spiritualibus, temporalia, vana ac vilia spiritualibus et æternis, imo creaturam Creatori insipientissime ac injustissime præferentes. De quibus in Zacharia scriptum est : Noluerunt attendere, et averterunt scapulas recedentes, et aures suas aggravaverunt ne audirent legem.3
Præterea in evangelio hodierno tanguntur quædam specialia impedimenta perveniendi ad spirituales nuptias ac salutem. Primo etenim dicitur, quod nolebant venire; secundo, quod neglexerunt venire; tertio, quod abierunt in villam suam; quarto, quod abierunt in negotiationem suam; quinto, quod quidam eorum tenuerunt ministros regis, et contumeliis affectos interfecerunt.
Primum ergo impedimentum gratiæ ac salutis, est nolle converti, nolle acquiescere, nolle subdi ac obedire. Per istos qui venire noluerunt, designantur universi intimorati, qui de sua salute non curant, nec aliud habent impedimentum bene vivendi, nisi quia non volunt; sed quidquid prædicetur eis de Dei timore, de divini judicii rigore, de pœnis æternis ceterisque ad salutem spectantibus, cordialiter non advertunt, imo magis convertunt illud in risum, et in suis vanitatibus fœditatibusque persistunt. Qui similes sunt induratis Judæis, de quibus ad Ezechielem prophetam locutus est Deus : Fili hominis, ecce mitto te ad gentem exasperatricem, filios Israel qui audiunt sermones meos ex te, et non faciunt eos, sed in canticum oris sui vertunt eos;4 et factus es eis quasi carmen musicum quod suavi dulcique sono canitur. Nam et isti intimorati etiam eos a quibus audiunt verbum Dei frequenter derident. Hinc remotissimi sunt a salute: nam bona voluntas seu bonum propositum est bonæ conversationis exordium. Unde quam grave sit nolle hujusmodi, primo Regum edocetur, quo dicitur:5 Quasi scelus idololatriæ, nolle acquiescere.
Secundum impedimentum gratiæ ac salutis, est negligentia. Et ista est duplex: una, qua opera bona quis omnino omittit, non jejunando, aut non festivando ac confitendo juxta præceptum Ecclesiæ; secunda, qua quis opera bona exercet, sed absque debita reverentia Dei et sine condigna diligentia animi, videlicet cum tepore, fastidio et distractione irrefrenata. De qua Jeremias asserit: Maledictus qui facit opus Dei negligenter. Unde et in Apocalypsi Dominus loquitur: Quia tepidus es, incipiam te evomere de ore meo.6 Ubi sapienter pensandum est, quod si maledictionem meretur et condemnationem æternam, qui opus Dei facit negligenter, quanta erit eorum maledictio atque damnatio qui illud omnino omittunt? Oportet ergo cum diligentia et reverentia Deo servire. Propter quod apud Marcum ait Salvator:7 Videte, vigilate et orate.8 Ad Hebræos quoque scribitur: Serviamus Deo cum metu et reverentia. Hinc in Deuteronomio Moyses exhortatur: Custodi temetipsum et animam tuam sollicite; ne obliviscaris verborum Domini, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ. Consideret igitur9 homo infinitam majestatem Dei, atque incomparabilem excellentiam ejus in omni dignitate, sapientia, justitia et perfectione: sicque omnem negligentiam in ipsius devitet obsequio. Pensemus quam reverenter ac sollicite serviatur regibus, principibus et prælatis sæculi hujus ab eorum ministris, et hoc exemplo discamus Deo reverenter ac fervide ministrare. Præsertim autem in ecclesia, tempore divini obsequii, et maxime hora celebrationis, reverenter et fervide habere se debent Christiani coram rege sæculorum immortali, invisibili10, Deo vero, non pigre sedendo, sed decenter, genibus flexis orando, aut stando, seu inclinando, nisi infirmitas eos excuset. Sed quidam ita sunt duræ, intimoratæ ac tumidæ mentis, ut nec tempore elevationis genua flectant, et Creatori suo tam irreverenter adsistere non vereantur. Quocontra Psalmista loquitur Deo: In toto corde meo exquisivi te.11
Tertium impedimentum salutis et gratiæ, est superbia, ambitio, seu vana gloria: quod significatur per eum qui transivit in villam suam, hoc est ad locum dominationis ac præsidentiæ suæ. Qui enim mundi hujus quærunt honores, et aliis appetunt dominari, malentes præesse quam subesse, Christi humilitatem discere ac assequi aspernantur; nec quam periculosa sit præsidentia contemplantur, neque divini restrictionem judicii expavescunt, sed neque adspiciunt quid peccando meruerint, quantam confusionem, dejectionem ac pœnam.12 Consideret ergo unusquisque se ipsum et proprium imperfectum, propriam defectuositatem et culpam, quam insufficiens sit regere semetipsum: sicque cessabit ad aliorum regimen adspirare. Nec quisquam se ingerat impudenter, sed qui vocatur a Deo, ut Aaron, præsertim quum dicat Gregorius:1314 Numerari culpæ non possunt quæ ex ambitione procedunt. Et rursus: Unusquisque prælatus seu præsidens toties ad apostasiæ crimen delabitur, quoties præesse hominibus delectatur. Ejus enim vestigia sequitur qui similis fieri Altissimo concupivit, et angelis juxta propriæ voluntatis placitum præesse optavit. Advertant ergo superbi et honoris ac gloriæ cupidi in præsenti, quod apud Matthæum Christus Dominus contestatur: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cœlorum.15 Humilitatem ergo in omnibus amplectamur, sine qua nemo potest Deo placere, nec gratiam ac virtutes in corde suo colligere.16
Quartum impedimentum, est avaritia: quæ significatur per eum qui ad suam abiit negotiationem. Per quem omnes exprimuntur avari, qui quanto plus terrena appetunt atque accumulant, tanto plus a profectu virtutum, ab adeptione salutis æternæ impediunt semetipsos. Avaritia quippe, tanquam gravissimum pondus, deprimit animam ad terrena, ita quod in illis spiritualiter suffocatur, nec ad contemplanda divina levatur. Verum ut ait Gregorius, si consideremus quæ et quanta nobis promittuntur in cœlis, vilescunt animo omnia quæ habentur in terris. Dilige te, o Christiane, spirituali et vero amore, dona gratiæ ac virtutum optando, servando, augendo, atque ad gloriam æternæ beatitudinis cordialiter adspirando: sicque carnalem et falsum tui ipsius amorem abjicias, ea nequaquam desiderando quæ impediunt a salute, quæ offensiva sunt Dei, et spirituali dilectioni exstant contraria, ut sunt voluptates carnales, terrenæ et superfluæ possessiones, etc.
Quintum, est manifesta malitia: quæ signatur per eos qui servos regis cœlestis contumelia affectos injustissime occiderunt. Per quos intelliguntur omnes obstinati ac pessimi, qui eos a quibus audiunt verbum Dei et justas increpationes, seu caritativas ac pias exhortationes, odiunt, persequuntur aut etiam perimunt, juxta illud Amos: Odio habuerunt corripientem, et loquentem perfecte abominati sunt.17 Isti advertant quod Salomon contestatur: Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus superveniet interitus.18 Isti sunt similes phreneticis et furibundis infirmis, qui violentas injiciunt manus in patres suos ac medicos eis succurrere cupientes: imo similes sunt Scribis ac Pharisæis, ceterisque Judæis, qui persecuti sunt Christum, eo quod contra eorum vitia prædicavit, et eos condigne corripuit. Itaque increpationes justas et caritativas, informationes salubres, cum omni gaudio et gratiarum actione suscipiamus, nec minus gratanter accipiamus curationem vulnerum animæ nostræ quam corporis nostri, quum in Proverbiis scriptum sit: Qui abjicit disciplinam, despicit animam suam;19 qui autem acquiescit increpationibus, possessor est cordis.
Insuper, quoniam caritas vestis est nuptialis, in vera ac fervida Dei ac proximorum caritate jugiter permanere atque proficere enitamur, omnem prorsus detestantes invidiam. Pensemus quoque districtionem divini judicii in isto qui veste caruit nuptiali, per quem designantur omnes qui in peccato exstant mortali. Qui manibus pedibusque ligatis, jussus est projici in tenebras infernales, ut qui hic membra sua contra Dei præcepta extendit, illic ea habeat vinculis æternæ damnationis constricta. Itaque tenebras illas nimis horribiles intolerabilesque inferni fœtores, dæmonum metuendos adspectus, gehennale frigus et ignem æternum, omnem demum desolationem, desperationem et perturbationem damnatorum sapientialiter modo quotidie inspiciamus, vereamur et effugere semper conemur, atque prædicta salutis ac gratiæ impedimenta vitemus.
Legitur in libro Jeremiæ prophetæ, quemadmodum ipse Jeremias in utero matris suæ sanctificatus, et a pueritia sua spiritu prophetiæ repletus, a perversissimis incredulisque Judæis multas et graves tribulationes perpessus est.20 Nam semel miserunt eum in nervum, et sæpe in carcere, imo semel in profundissimum lacum, in quo non fuit aqua, sed lutum;21 descenditque beatissimus ille Propheta usque ad renes suos in cœnum. Alia quoque vice diutissime sedit in carcere, sustentatus ibidem pane tribulationis et aqua angustiæ, atque omni humano privatus solatio. Et subsannabatur ab omnibus, ac arrepticius seu obsessus a pluribus dicebatur.22 Tandem quum jam sancta senectute grandævus, acriter increparet populum suum pravissimum, ab eodem ictibus lapidum est occisus. Et omnia ista pro justitia pertulit, et quoniam plebem illam vitiosissimam reprehendere non cessavit. Ecce præelecti amici ac filii Dei quanta in isto perpessi sunt sæculo. Ipsorum ergo exemplo, patientiam sanctam discamus ac jugiter observemus.
Ibid. xxxvii, 14 et seq.; III Reg. xxii, 27.
Cf. t. IX, 6 A, 263 A'.
Footnotes
-
Gen. i, 26, 27. ↩
-
Gen. iii, 6, 15. ↩
-
Zach. vii, 11, 12. ↩
-
Ezech. ii, 3; xxxiii, 31, 32. ↩
-
I Reg. xv, 23. ↩
-
Apoc. iii, 16. ↩
-
Jer. xlviii, 10. ↩
-
Marc. xiii, 33. ↩
-
Deut. iv, 9. ↩
-
I Tim. i, 17. ↩
-
Ps. cxviii, 10. ↩
-
Hebr. xii, 28. ↩
-
Hebr. v, 4. ↩
-
Is. xiv, 14. ↩
-
Matth. xviii, 3. ↩
-
I Reg. xv, 23. ↩
-
Amos v, 10. ↩
-
Prov. xxix, 1. ↩
-
Prov. xv, 32. ↩
-
Jer. 1, 5-10. ↩
-
Jer. xx, 2; xxxii, 3; xxxviii, 6. ↩
-
Jer. xviii, 18; xx, 7; xxix, 26. ↩
Chapter 199 of 243