Sermo 6
DE VARIIS NUPTIIS, ET IMPEDIMENTIS PERTINGENDI AD NUPTIAS SPIRITUALES PERFECTIONEMQUE MONASTICAM.
SIMILE est regnum cœlorum homini regi qui fecit nuptias filio suo. Matth. XXII, 2.
Sunt nuptiæ carnales, sunt et spirituales. Et nuptiæ spirituales sunt multæ, videlicet: personales, quæ sunt unio Verbi æterni cum natura humana in Christo; item sacramentales, quæ sunt conjunctio
D Christi atque Ecclesiæ. Sunt et nuptiæ internales et gratiæ, utpote unio Christi cum anima fideli per fidem, caritatem et gratiam. Sunt etiam nuptiæ supercœlestes et gloriæ, quæ sunt beatifica unio mentis creatæ cum Deo: ad quas præfatæ nuptiæ ordinantur.
Nuptias personales fecit Deus Pater Unigenito suo in utero Virginis, conjungendo ei naturam humanam in unitate personæ. Ad has nuptias sumus vocati, ut eas factas esse vere credamus et confiteamur, atque pro tam incomprehensibili caritate, dignatione ac munificentia totius supergloriosissimæ Trinitatis, et potissimum Verbi æterni circa nostram naturam, superaltissimæ Trinitati totis viribus regratiemur. In iis nuptiis, unigenitus Filius, tanquam amorosissimus sponsus, naturam humanam quam assumpsit, intime ac propinquissime sibi conjunxit, adstrinxit, amplexus est, omnique dono gratiæ ac lumine gloriæ, omni Spiritus Sancti charismate incomparabiliter adornavit, fecundavit, implevit, quia non decuit Unigenitum Dei humanam naturam nisi omni dono supernaturali præfato venustissime decoratam et pulchrificatam assumere, non quod adornatio illa gratiosa ac gloriosa hypostaticam unionem aut assumptionem præcesserit tempore, imo eodem instanti utraque facta est.
Præterea, nuptiæ sacramentales et nuptiæ internales se habent ut totum et pars: ideo ad utrasque sumus vocati, ut simus per fidem et caritatem membra Ecclesiæ, et per eamdem fidem et caritatem sint animæ nostræ Christi sponsæ. Sed sicut in Evangelio tangitur, diversi diversis peccatis impediuntur ab accessu ad nuptias istas, et per consequens ab adeptione supercœlestium nuptiarum, ad quas non nisi per nuptias Ecclesiæ militantis pertingitur. Vitia autem ab his nuptiis impedientia, sunt, ut Evangelium tangit, duritia, obstinatio, indocilitas cordis, immansio proprii sensus, aspernatio obediendi: et his vitiis involuti, designantur per eos qui noluerunt venire. Tales sunt qui correpti et castigati non emendantur, sed murmurando, indignando seque excusando, aut aliis modis, fiunt pejores, similes obstinatissimis filiis Israel, de quibus ad Ezechielem loquitur Deus: Filii indomabili corde sunt, et attrita fronte;12 et rursus, Fili hominis, mitto te ad gentem exasperatricem, filios Israel, qui audiunt sermones meos ex te, et non faciunt eos.
Deinde in evangelio hodierno, de aliquibus dicitur quod neglexerunt venire. Per quos significantur negligentes et pigri religiosi, qui opus Dei faciunt irreverenter, indevote, insipide, adspirantes ad finem, mente vagi, oculis incustoditi, graves et somnolenti. Qui multiplex damnum incurrunt, quia et in præsenti tædiosum est eis spiritualibus exercitiis immorari, sicque plurimum laborantes, parum aut nihil apud Deum merentur; imo potius damnationem sibi accumulant, quum scriptum sit: Maledictus qui facit opus Dei fraudulenter;3 itemque, Quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo.4 Qui autem custoditi sunt cordis, spirituque ferventes, opus Dei delectabiliter agunt, et omne tempus quod in divinis expendunt, eis breve videtur, imo vix moras percipiunt. Etiamsi matutinale officium per quatuor aut quinque horas protrahatur, apparet eis quasi momentum; psalmodia eis dulcissime sapit; diuturnitate orationum ac meditationum non affliguntur, sed reficiuntur, et mira in sanctis actibus, qui indevotis laboriosi videntur, suavitate pascuntur, cum Psalmista fatentes: Exsultabunt labia mea quum cantavero tibi, et anima mea quam redemisti.5 Hi itaque aliis multo minus laborantes, multo plus de essentiali præmio consequuntur, quoniam promptiori et ferventiori affectu Deo servire noscuntur. Assuescamus ergo nos ipsos compescere, pravas consuetudines exstirpare, dissolutiones vitare, consolatiunculas viles contemnere, exteriores reprimere sensus; in cibo, potu, somno et omni re exteriori nequaquam quærere voluptates, nos ipsos quotidie examinare diligentissime, disciplinare discrete, componere mores, et mentem assidue ad Deum erigere.
Insuper in evangelio fertur quod quidam abierunt in villam suam. Per quos exprimuntur ambitiosi, honoris et gloriæ cupidi, quos delectat præesse, præcipere, judicareque alios, quum non sufficiant regere semetipsos, in quibus sola superbia destruit omnia. De aliis quoque in evangelio isto asseritur quod abierunt ad negotiationem. Per quos notantur avari, quos sequuntur curiosi et lauti religiosi, necessariis non contenti, neque pensantes ad quantam victus ac vestitus tenuitatem sint obligati. De ceteris in evangelio legitur quod servos domini tenuerunt, et contumelia affectos interfecerunt. Per quos designantur ingrati et persecutores superiorum suorum. De quibus dicit Amos : Odio habuerunt corripientem, et loquentem perfecte abominati sunt.6 Tales sunt qui superioribus suis detrahere non verentur, qui eos a quibus corripiuntur et accusantur, gravius reaccusare nituntur. In quibus nulla est lux sapientiæ salutaris, sed tenebræ et caligo involvens.
Emendemus nos igitur, atque ab universis his vitiis funditus expurgemus, præsertim ab his ad quæ vel ex usu, aut ex ingenita dispositione proniores consistimus, sicut ex collatione abbatis Serapionis recitat Cassianus : Ita nobis adversus vitia arripienda sunt prælia, ut unusquisque vitium quo maxime infestatur explorans, adversus illud arripiat principale certamen : omnem curam mentis ac sollicitudinem circa illius observationem et impugnationem defigens, adversus illud quotidiana jejuniorum dirigens spicula, contra illud cunctis momentis suspiria cordis crebraque gemituum tela contorquens; adversus illud vigiliarum labores ac meditationes sui cordis impendens, indesinentes quoque orationum fletus ad Dominum dirigens, et vitii sui exstinctionem ab illo specialissime ac jugiter poscens, sciens se suis viribus prævalere non posse. Superato igitur vitio uno fortiori in se, rursus ad aliud quo post illud gravius impugnatur expugnandum, se simili modo et per eadem arma convertat : sicque fortioribus suis peccatis prius devictis, celeriorem contra alia obtinebit triumphum, quia et mens victoriarum suarum processu fit fortior. Nec putandum quod mens contra unum vitium sic specialiter dimicans, ab aliis vitiis inopinato ictu possit facilius sauciari. Impossibile namque est mentem contra unum vitium sollicite præliantem, et desiderio puritatis internæ intentionem suam contra illud armantem, adversus cetera quoque peccata generalem quemdam horrorem atque custodiam similem non habere, quia nec de una qualibet passione aut culpa potest quis emundari, si aliorum contagio vitiorum faciat se auxilio gratiæ Dei indignum. Hæc Cassianus.
Postremo, quia tam misericordissime, tam amorose atque dulcissime agit Deus majestatis immensæ nobiscum, ut animarum nostrarum sponsus esse dignetur, imo et jubeat nostras sibi animas desponsari, adspiremus ad gratiosum, purum et fervidum ipsius amplexum in vita præsenti, ut per amplexum hunc incompletum ad plenum et æternalem pertingamus ipsius amplexum fruitivum, gloriosum, securum. Hic autem amplexus in vita hac, est sanctæ caritatis affectus ad Deum, ardens desiderium ejus, unio amorosa. Nec nos ita cœlestem amplectimur Sponsum, nisi ipse gratiose præveniat nos, et nostras animas primitus amplexetur, eas ad se afficiendo, sibi alliciendo, in se inflammando, rapiendo aut absorbendo. Idcirco in caritate, quæ vestis est nuptialis, semper conemur proficere, ad laudem et gloriam bonitatis divinæ, infinitæ et adorandæ. Amen.
Footnotes
Chapter 202 of 243