Skip to the text

Enarratio in evangelium

LOCUTUS EST JESUS PRINCIPIBUS SACERDOTUM ET PHARISÆIS, ETC. Matth. XXII, 1-14.

SALVATOR noster, unigenitus Filius Dei, sequenti die post festum Palmarum, multas parabolas proposuit principibus sacerdotum, Pharisæis ac Scribis seu doctoribus Judæorum : in quibus parabolis insinuavit ingratitudinem ac derelictionem Judaicæ plebis vocationemque gentium. Et inter parabolas illas una, hæc fuit quæ in evangelio scripta est hodierno. Ait ergo evangelista Matthæus :

Locutus est Jesus principibus sacerdotum, qui tunc fuerunt Annas et Caiphas (non quod simul fuerint principes sacerdotum sive pontifices, sed quia unus alteri in pontificio sæpe successit : erat enim pontificium Judæorum venale, et anno evoluto pontifex mutabatur), et Pharisæis, quorum quidam fuerunt Scribæ, in parabolis, dicens : Simile factum est regnum cœlorum, id est negotium seu processus militantis Ecclesiæ, cujus conversatio est in cœlis, et in qua Deus regnat per fidem et caritatem, homini regi, id est facto seu operi hominis regis, qui fecit nuptias filio suo.1 Per hunc hominem regem intelligitur Deus Pater, qui unigenito Filio suo nuptias fecit, dum ei in utero sacratissimæ Virginis naturam conjunxit humanam. Deinde eidem Filio suo desponsavit Ecclesiam, præsertim dum cœpit publice prædicare, et multos convertere, atque ex ipsis fabricare Ecclesiam, id est per fidem et caritatem eos spiritualiter adunare. Hinc a Zacharia de Christo prædictum est : Ecce vir, Oriens nomen ejus ;2 et ædificabit templum Domino, et erit sacerdos super solio suo.

Et misit Deus Pater servos suos, id est priores Prophetas ac patres, videlicet Moysen, Aaron, Samuelem, etc., vocare invitatos, id est populum Israel, quem Deus per legem ac varia beneficia invitavit ad credendum in Christum, ad præstolandum gratiam et salutem seu redemptionem per eum. Unde in Actibus princeps Apostolorum ait : Omnes Prophetæ a Samuele et deinceps, annuntiaverunt dies istos, videlicet tempus incarnationis, passionis ac gratiæ Christi.3 Ad nuptias, id est ad fidelem ac caritativam unionem suæ mentis cum

Christo, ut sic crederent in mittendum, sicut nos credimus in eum qui venit ac missus est. Et nolebant venire, id est per fidem formatam credere, et servorum illorum documenta servando, laudabiliter conversari. Judæi namque communiter pro majori parte fuerunt increduli et rebelles. Propter quod Stephanus dixit:4 Dura cervice, et incircumcisi corde et auribus, vos semper restitistis Spiritui Sancto, sicut et patres vestri. Moyses quoque in Deuteronomio loquitur populo Judæorum: Ne dicas in corde tuo, Propter justitiam meam introduxit me Dominus in terram hanc, quum durissimæ cervicis sis populus.5 Et rursus loquitur ei: Ego scio contentionem tuam et cervicem tuam durissimam; adhuc vivente me et ingrediente vobiscum, semper contentiose egistis contra Dominum: quanto magis quum mortuus fuero?6

Iterum, id est postea, misit Deus Pater alios servos, id est posteriores Prophetas, sive Apostolos, aliosque Christi discipulos, dicens: Dicite invitatis, puta Judæis, quibus specialiter Prophetæ sunt missi, et Christi est prænuntiatus adventus: Ecce prandium meum paravi, id est, mysterium Incarnationis perfeci, sacramentum Eucharistiæ per Christum institui, diversa sacræ Scripturæ alimenta proposui, gratiarum charismata dedi. Tauri mei et altilia occisa sunt. Per tauros atque altilia, designantur spiritualia fercula, utpote solidus cibus perfectorum, potusque lacteus parvulorum: hoc est alta contemplatio Dei et mysteriorum Christi (unde dixit Apostolus, Sapientiam loquimur inter perfectos);7 facilis quoque scientia præceptorum ac operum Salvatoris: unde rursus Paulus imperfectis scripsit, Non judicavi me aliquid scire inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum.8 Per tauros etiam possunt intelligi firma Dei præcepta; per altilia vero, evangelicæ legis consilia, per quorum observantiam mens spiritualiter impinguatur dulciterque reficitur. Et omnia parata sunt, id est, quidquid ad salutem requiritur, per passionem et meritum

A Christi vobis offertur, videlicet purgatio a peccatis in sacramentis Baptismi ac Pœnitentiæ, infusio gratiæ ac virtutum, ut de plenitudine ejus omnes accipiatis.9 Venite ad nuptias Christi præfatas, adhærendo ei ut capiti, ut influxum gratiæ accipiatis ab eo, atque per caritatem unus cum eo efficiamini spiritus.

Illi autem neglexerunt venire, occupati rebus carnalibus ac terrenis, et beneficia Dei parvi pendentes. Pauci etenim Judæorum, comparative loquendo, crediderunt in Christum. Ad quod insinuandum Deus per Jeremiam prophetam dixit ad eos: Assumam vos, unum de civitate, et duos de cognatione.10 Et abierunt, alius in villam suam, id est, in terrenis divitiis et temporali dominio occupavit se, alius vero ad negotiationem suam, hoc est ad lucra sectanda. Sicque, per euntes « in villam », signantur ambitiosi et qui rebus jam habitis inordinate insistunt; per euntes vero « ad negotiationem », avari, qui pro temporalibus adipiscendis immoderate laborant. Reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt. In Actibus enim leguntur Apostoli a Judæis capti, incarcerati ac flagellati:11 qui etiam a Judæorum concilio recesserunt cum gaudio, quoniam digni habiti sunt contumeliam pati pro Christo.12 Stephanum autem lapidaverunt, et Jacobum decollavit Herodes.1314

Rex autem, scilicet Deus Pater, quum audisset vocem sanguinis occisorum.15 Auris enim zeli audit omnia, ut dicit Sapiens. Et Psalmista:16 Qui plantavit (inquit) aurem, non audiet? Interfectio quoque innocentium est unum de quatuor peccatis quæ clamitant ante Deum. Porro auditio Dei non est aliud quam cognitio seu consideratio ejus. Loquitur tamen Deus more humano, quasi recenter corporaliterque audiret, ut ea quæ Dei sunt melius intelligamus. Unde per Isaiam loquitur regi Assyriorum: Quum fureres in conspectu meo, superbia tua ascendit in aures meas.17 Vel dicitur audire ab angelis sanctis annuntiantibus sibi quæ fiunt in sæculo isto, non quasi ignoranti, sed ut dominatori ac judici, a quo petunt effectum pietatis aut æquitatis. Hinc enim eleemosynæ Cornelii dicuntur commemoratæ in conspectu Dei. Iratus est, non iræ passionem habendo, sed justam infligendo vindictam.18 Et missis exercitibus suis, id est armatis turbis Romanorum qui cum Vespasiano ac Tito contra Judæam venerunt. Et dicuntur gentiles illi exercitus Dei, quia divina ordinatione venerunt adversus Judæos, et quia divinæ justitiæ exsecutores fuerunt contra eosdem. Juxta quem modum Deus in Ezechiele et Jeremia regem Babylonis frequenter nominat servum suum.19 Perdit homicidas illos.20 Romani enim innumerabiles Judæos interfecerunt, vendiderunt ac disperserunt, ut Josephus scribit. Sicque Romani nescientes deservierunt divinæ justitiæ in punitione hominum impiorum, sicut subjungitur. Et civitatem illorum succendit, puta Jerusalem, quam simul cum templo combusserunt Romani. Et quamvis Romani alia ratione venerunt contra Judæam, quam ad ulciscendum Christi discipulorumque ejus occisionem, Deus tamen movit Romanos contra Judæos incredulos, in quantum hoc opus fuit justitiæ.

Tunc rex ait servis suis, id est Christi discipulis: Nuptiæ quidem paratæ sunt, hoc est, Christi mysteria sunt completa, videlicet ejus incarnatio, passio, resurrectio ejus, et conjunctio Christi cum Ecclesia primitiva incepta est, spiritualis quoque refectio sacramentorum ac gratiarum offertur hominibus virtute ac merito Salvatoris; sed qui invitati erant, id est Judæi primo vocati, non fuerunt digni ad nuptias istas gratia adspirante perduci, propter suam rebellionem, ingratitudinem atque perfidiam. Unde Paulus loquitur Judæis: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repulistis illud, et indignos vos judicastis vitæ æternæ, ecce convertimur ad gentes.21

Ite ergo ad exitus viarum. Ad litteram, misit Deus Apostolos ad exitus viarum, id est ad loca ultra Judæam, dicendo:22 Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ. Sed ante passionem præceperat:23 In viam gentium ne abieritis, id est, fines Judææ non exeatis ad prædicandum. Spiritualiter autem, viæ sunt virtutes et actus earum, per quas itur ad regnum cœleste; exitus vero viarum sunt recessus a medio virtutis ac veritatis, videlicet vitia et errores. Jussit ergo Deus Apostolos ire « ad exitus viarum », hoc est ad corrigendos errores atque excessus gentilium, qui non fuerunt in via, sed devio, in tenebris umbraque mortis.24 — At vero de reprobatione ac derelictione Judæorum ait Christus apud Isaiam: Hæc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum, et Israel non congregabitur. In qua auctoritate Jacob et Israel accipiuntur pro populo Judæorum nato ex Jacob, qui alio nomine dictus est Israel.25 De gentilium vero conversione adjecit: Et glorificatus sum in oculis Domini, et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob et fæces Israel convertendas; dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad ultimum terræ.26 Hoc est quod subditur: et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias, id est, conjunctis gentibus Evangelium Christi prædicate, atque ad ejus gratiosam refectionem eas pro posse adducite, sicut in Psalmo prædictum est:27 Benedicentur in ipso omnes tribus terræ;28 itemque, Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ.

Et egressi servi ejus in vias, id est ad gentium dispersiones ac lata itinera perditionis, congregaverunt, hoc est, ad Christum converterunt, atque in ejus fide, caritate et ecclesiastica unitate spiritualiter collegerunt, omnes quos invenerunt, bonos et malos: non simpliciter omnes, quoniam teste Apostolo, non omnes obediunt Evangelio, nec omnium est fides;2930 sed omnes, id est quosdam de omni genere hominum, ut sit distributio pro generibus singulorum, non pro singulis generum. Sed qualiter inter gentiles inveniri poterant aliqui boni? nisi quod (teste Apostolo) gentes quæ legem non habent, et tamen ea quæ legis sunt faciunt, ipsi sibi sunt lex: multi quoque gentilium virtutibus acquisitis et indole bona fulgebant, qui comparatione aliorum boni vocantur. Unde et Paulus dixit gentili: Non insanio, optime Feste. Vel ideo dicuntur congregasse bonos et malos, quoniam in Ecclesia boni sunt malis admixti.

Et impletæ sunt nuptiæ discumbentium, id est, multitudo vocatorum, atque in nuptiis Christi spiritualiter recumbentium, numero ac merito est completa: quod tamen non erit perfecte, nisi in fine mundi, quum gentium intraverit plenitudo, omnisque Israel juxta Apostolum fuerit salvus, hoc est universi electi ex paganismo ac Judaismo. Nunc autem aliqualiter sunt nuptiæ istæ impletæ, quia in omnem terram exivit sonus prædicationis Apostolorum, ita quod toto terrarum orbe diffunditur ipsa Ecclesia.

Intravit autem rex, scilicet Deus Pater, non motu locali, sed per effectum sui judicii, in nuptias sive Ecclesiam, ut videret discumbentes, ut singulorum merita pensaret ac judicaret: quod facit in morte singulorum, judicio particulari; et in fine sæculi aget hoc judicio universali. Et vidit ibi hominem non vestitum, id est intus non decoratum, veste nuptiali, id est gratia gratum faciente, seu caritate, vel meritorio actu. Et merito caritas dicitur vestis nuptialis, quoniam Christum inclinavit ut humanam naturam assumere et Ecclesiam sibi desponsare dignaretur. Et ait illi: Amice, per naturalem bonitatem et fidem informem, non per gratiam, caritatem ac meritorium actum. Omnia enim diligit Deus quantum ad id quod sunt per naturam, quod ab ipso per creationem sortita sunt, juxta illud Sapientiæ: Diligis omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti. Quomodo huc intrasti, id est, qua præsumptione in Ecclesia exstitisti, et inter fideles apparuisti, sacramentis quoque communicasti, non habens vestem nuptialem, videlicet caritatem, quæ inter electos reprobosque in fine discernit? At ille obmutuit: quia injusti Deo reddere nequeunt rationem.

Tunc dixit rex ministris: non illis de quibus prædictum est, puta Apostolis; sed angelis sanctis, qui in die judicii erunt exsecutores sententiæ Judicis, quemadmodum asserit Christus: In consummatione sæculi exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis.31 Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores, id est infernales ac corporales, quas incidere meruit cadendo in tenebras interiores, videlicet mentis iniquitates seu vitia et errores, quæ sunt animarum caligines. Præterea, constat quod reprobi in die judicii retrudentur in tartarum nudi. Idcirco per manuum ac pedum ligationem, nil aliud designatur, nisi inevitabilitas divini judicii, cui resistere et a quo fugere nemo valebit, secundum quod Dominus per prophetam Amos protestatur: Ecce ego stridebo super vos, sicut stridet plaustrum onustum fœno; et peribit fuga a veloce, et fortis non salvabit animam suam.32 Ibi erit fletus, non quantum ad lacrimarum resolutionem ac emanationem, sed quoad cerebri perturbationem, animique dolorem, et stridor dentium, propter frigus vehementissimum. Ibunt enim a calore nimio ad aquas nivium. Multi enim sunt vocati ad nuptias Ecclesiæ militantis, pauci vero electi ad nuptias Ecclesiæ triumphantis. Quamvis enim in se multi atque innumerabiles sint, comparatione tamen reproborum sunt pauci.33 Unde alibi ait Salvator: Arcta est via quæ ducit ad vitam, et pauci inveniunt eam; lata vero et spatiosa quæ ducit ad perditionem, et multi vadunt per eam.34

Footnotes

  1. Philipp. III, 20. ↩

  2. Zach. vi, 12, 13. ↩

  3. Act. III, 24. ↩

  4. Act. VII, 51. ↩

  5. Deut. IX, 4, 6. ↩

  6. Deut. XXXI, 27. ↩

  7. 1 Cor. II, 6. ↩

  8. Ibid. 2. ↩

  9. Joann. I, 16. ↩

  10. Jer. III, 14. ↩

  11. Act. IV, 3; V, 18, 26, 40. ↩

  12. Ibid. 41. ↩

  13. Act. XII, 2. ↩

  14. Act. VII, 58. ↩

  15. Sap. I, 10. ↩

  16. Ps. XCIII, 9. ↩

  17. Is. XXXVII, 29. ↩

  18. Act. x, 4. ↩

  19. Ezech. xxix, 18; ↩

  20. Jer. xxv, 9; xxvii, 6; XLIII, 10. ↩

  21. Act. xiii, 46. ↩

  22. Marc. XVI, 15. ↩

  23. Matth. x, 5. ↩

  24. Luc. 1, 79. ↩

  25. Gen. XXXII, 28. ↩

  26. Is. XLIX, 5, 6. ↩

  27. Ps. LXXI, 17. ↩

  28. Ps. XXI, 28. ↩

  29. II Thess. III, 2. ↩

  30. Rom. x, 16. ↩

  31. Matth. xiii, 49, 50. ↩

  32. Amos ii, 13, 14. ↩

  33. Job xxiv, 19. ↩

  34. Matth. vii, 13, 14. ↩

Chapter 197 of 243