Skip to the text

Enarratio in epistolam

VIDETE QUOMODO CAUTE AMBULETIS. Ephes. v, 15-21.

DOCET nos sanctus Apostolus in præsenti epistola, verbis parva, sed sensu plenissima, ut in omnibus prudenter agamus, tempus fructuose expendamus, vinolentiam quoque vitemus, et in charismatibus Spiritus Sancti conemur proficere, Deo cantare, psallere ac gratias agere, sed et mutuo humiliter timorateque conversari. Hæc est summa sententiæ hujus epistolæ.

Itaque ait : Videte, id est, per rationem attendite, quomodo caute ambuletis, id est, prudenter ac custodite vivatis, occasiones peccati vitando, atque in via virtutum cum omni circumspectione pergendo ac proficiendo, juxta illud Proverbiorum :1 Omni custodia custodi cor tuum ; non quasi insipientes, id est sola temporalia atque carnalia attendentes nec divinorum internum saporem habentes, sed ut sapientes, id est ea quæ Dei sunt cum gustu mentali scientes. Sapientia namque quasi sapiens scientia dicitur. Redimentes tempus, id est tempus vitæ vobis concessum ad bene vivendum, ab infructuosis occupationibus ac malis operibus præservantes ; vel, « redimentes tempus », id est tempora infructuose expensa recuperantes, quatenus præterita mala jam recompensetis per conversationem virtuosam ac fervidam, et tanto nunc diligentiores sitis in Dei obsequio, quanto negligentiores fuistis. Quoniam dies mali sunt, id est adversitatibus, periculis ac vitiis pleni. Non quod dies in se mali sint, sed quia hæc insunt hominibus in diebus vitæ præsentis. Scriptura enim frequenter adscribit tempori ea quæ fiunt in tempore, quemadmodum primo Machabæorum inducitur : Videns Jonathas quia tempus eum juvat. Christus quoque :23 Crastinus (inquit) dies sollicitus erit sibi ; et, Sufficit diei malitia sua.

Propterea nolite fieri imprudentes, vera discretione carendo :4 quemadmodum enim prudentia est auriga seu directrix virtutum in earum operibus, ita quod facit moderamen in omnibus observari ; sic imprudentia, mater, fotrix et origo plurimorum est vitiorum ; sed intelligentes quæ sit voluntas Dei, id est, hoc diligentissime inquiratis atque pensetis, quid Deo complaceat, et quid requirat a vobis, ut illud adimpleatis, bona agendo et mala vitando.

Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria causaliter, quia luxuriæ materiam incentivumque præbet. Propter quod ait Hieronymus : Venter vino æstuans, cito spumat in libidinem. Et Salomon protestatur : Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas ;5 quicumque his delectatur, non erit sapiens. Sed implemini Spiritu Sancto, id est, in gratia et donis Spiritus Sancti proficere ac repleri conemini : Deus enim unicuique influit secundum quod se disponit et capax efficitur. Loquentes vobismetipsis, id est vos ipsos mutuo exhortando, in psalmis ad bene operandum hortantibus, et hymnis Dei laudem continentibus, et canticis spiritualibus quæ de futuræ beatitudinis gaudiis tractant. Verumtamen horum trium unum frequenter pro alio sumitur. Cantantes et psallentes in cordibus vestris, id est silenter in mente; vel, « in cordibus vestris », id est cum cordiali intentione et ex mentali affectu; Domino Deo altissimo uni ac trino. Gratias agentes semper, id est omni tempore opportuno, pro omnibus beneficiis Dei, vel « pro omnibus » hominibus beneficia suscipientibus, omnium congratulando gratiæ ac saluti, in nomine nominato Domini nostri Jesu Christi, id est in Christo Jesu, puta per eum, et secundum voluntatem ac doctrinam ipsius, seu virtute ac merito Christi, Deo et Patri, id est Patri æterno, qui est pater omnium per creationem, naturalisque pater Christi per generationem æternam, et pater noster per gratiam adoptantem.

Subjecti invicem ex debito obedientiæ, vel ex condecentia humilitatis ac caritatis, in timore Christi casto ac filiali. Superiores enim per caritatem et humilitatem subdunt se inferioribus, salva justitiæ disciplina; inferiores autem superioribus ex debito obedientiæ subjiciuntur. Ceteri se invicem honorare præferreque debent, juxta illud Pauli: Honore invicem prævenientes.6 Ideo ait Salvator: Qui major est vestrum, sit vester minister.7 Et in Ecclesiastico scriptum est: Quanto major es, humilia te in omnibus.8

Footnotes

  1. Prov. iv, 23. ↩

  2. I Mach. xii, 1. ↩

  3. Matth. ↩

  4. Matth. vi, 34. ↩

  5. Prov. xx, 1. ↩

  6. Rom. xii, 10. ↩

  7. Matth. xx, 26; xxiii, 11. ↩

  8. Eccl. iii, 20. ↩

Chapter 195 of 243