Skip to the text

Sermo 4

Ad religiosos

DE DISCRETIONE ET VIGILANTIA MENTIS SEMPER HABENDA.

VIDETE quomodo caute ambuletis. Ephes. v, 15.

Cautio ad prudentiam pertinet, et est cautio prospectio ac diligentia mentis ad vitandum pericula. Quum ergo in medio laqueorum versemur, atque innumerabilium invisibilium hostium, omni calliditate, crudelitate, experientia, grandi etiam fortitudine abundantium, multitudine circumvallemur, qui nos circumdant ut apes, et contra nos exardescunt sicut ignis in spinis, certum est quod incessabili cautione indigeamus:1 præsertim quum pericula nobis imminentia, sint de irremediabilibus, incomparabilibus et interminabilibus malis, utpote de amissione beatitudinis summæ ac sempiternæ, et de incursione damnationis perpetuæ et extremæ. O utinam hæc saperent nobis taliter ut oportet: puto quod nunquam dissoluti, intimorati, otiosi essemus.

Porro hoc loco, per cautionem discretio potest intelligi, quæ omni proficere cupienti potissimum necessaria exstat, non solum ut mala vitentur bonaque fiant, sed item ut horum utrumque fiat compendiose, et ut celeriter multum proficiamus, et ad perfectionem pertingamus velocius: ut scilicet in omni actu virtutis, modum, tempus, locum, rectam intentionem, jugem custodiam observemus, totaque diligentia id adimplere conemur propter quod religionem sumus ingressi. Hinc ait Bernardus: In cunctis nobis semper præesse debet discretio, et suo moderamine singulas discernere voluntates, ne verisimilis fallat opinio, ne decipiat sermo versutus, ne quod bonum est, malum esse credatur, aut econverso. Discretio quippe omni virtuti ordinem tradit, modum præfigit, firmitatem pulchritudinemque largitur; nec solum est virtus, sed et moderatrix virtutum, ordinatrix affectuum, doctrix morum: qua sublata, virtus vertitur in peccatum. Etenim si adsit timor et desit discretio, vertitur in desperationem; si dolor, transit in amaritudinem; si amor, in desolationem; si spes, in præsumptionem; si lætitia, in dissolutionem; si ira, in furorem. Frequenter quoque contingit quod dum actui virtuoso immoderate insistitur, fit vitiosus ac perditur; si autem discrete interrumpatur, salubrius conservatur. Imo, ut ait Isidorus: Quidquid boni sine discretione feceris, vitium est; quidquid cum discretione, virtus.

Verumtamen in his multi religiosi sunt valde defectuosi, qui sæpe alicui operi exteriori tanto insistunt fervore, ut hora divini Officii imminente aut etiam designata vix queant avelli, tamque immoderato affectu prosequuntur opus inceptum, ut a spirituali exercitio ac profectu non mediocriter impediantur: quemadmodum recitat Cassianus de Fratre qui saxum quoddam volebat forsan dividere aut aliter sibi aptare, atque tam acriter laboravit, quod sudor ejus erupit. Et quum paululum respirasset, mox cœpit rursus percutere. Superveniens autem quidam Patrum, vidit diabolum in specie quadam humana ex opposito Fratris stantem, et eum ad opus illud importune concitantem. Dixitque Pater ille ad Fratrem: Quid agis, frater? Respondit: Laboramus contra saxum istud durissimum. Et senex: Bene (inquit) dixisti, Laboramus, quia non solus laboras, sed adstat alius quem non vides, et te provocat. Itaque a spiritualibus studiis nunquam longe recedamus, et ante orationem, psalmodiam, celebrationem, confessionem, persolutionem Horarum, mentem recolligamus, devote incipiamus, reverentialiter prosequamur, fervide finiamus. Virtus namque principii in sequentibus manet, et a fine denominatio sumitur.

Denique de laude discretionis, Cassianus in secunda collatione abbatis Moysis pulchra multa inducit, inter cetera referens quemadmodum beatissimus pater Antonius, congregatis apud se sanctis senioribus qui causa inquirendæ perfectionis convenerunt ad eum, a vespere usque ad lucem matutinam (per totam videlicet noctem) protraxit collationem, maxime quærens quæ virtus possit monachum a laqueis inimici semper servare illæsum, rectoque tramite ac gressu firmissimo ad perfectionis culmen perducere. Quumque unusquisque quod sibi apparuit responderet, uno dicente jejunia atque vigilias id compendiosius facere, alio solitudinem eremi, tertio opera pietatis, quarto abnegationem temporalium rerum, tandem sanctus respondit Antonius: Omnia quæ dixistis, utilia sunt ad profectum, sed nullum eorum ad perfectionem compendiosius provehit monachum. Sæpe etenim vigiliis et jejuniis acerrime incumbentes, atque mirifice in solitudine permanentes, omnia quoque relinquentes terrena, et pietatis exsequentes opera, repente dejecti sunt, maximumque fervorem et laudabilem vitam fine detestabili concluserunt. Quorum deceptionis exstitit causa, quod non satis a senioribus fuerant instituti, nec vera discretione ornati. Quæ utrumque vitiosum devitans extremum, via regia facit incedere monachum, ut nec fervoris excessu abstinentiæ modum transcendat, nec sub prætextu gubernandi corporis tepore lentescat. Hæc discretio, oculus et lucerna corporis in Evangelio nuncupatur, Christo dicente: Lucerna corporis tui est oculus tuus;2 si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit. Discretio enim cogitationes et facta hominis cuncta discernens, quæ agenda sunt prospicit, judicat et illustrat. Hæc est virtus quæ non solum lucerna corporis, sed et sol ab Apostolo nuncupatur dicente : Sol non occidat super iracundiam vestram.3 Ipsa etiam dicitur gubernatio vitæ nostræ, secundum illud: Quibus non est gubernatio, cadent ut folia.4 Ipsa quoque consilium nominatur, sine quo (secundum Scripturam) agere nil debemus, quum scriptum sit: Omnia fac cum consilio. Ipsa est et solidus cibus, de quo ait Apostolus: Perfectorum est solidus cibus.5 Sicque B. Antonii et universorum Patrum sententia definitum est, discretionem esse quæ fixo gradu intrepidum monachum perducat ad perfectionem, ceterasque virtutes conservet illæsas :6 cum qua ad consummationis fastigia minori fatigatione conscenditur, et sine qua multi, quamvis plus laborantes, perfectionis culmen nequiverunt ascendere. Omnium namque virtutum genitrix, moderatrix et custos exsistit discretio. Hæc Cassianus.

Hinc etiam abbas Pastor allegavit verba abbatis Ammonis dicentis: Est homo qui toto tempore vitæ suæ portat securim, et non potest dejicere arborem; est autem alter habens usum incidendi, et in paucis ictibus dejicit arborem. Securim autem dixit esse discretionem. Sic et nunc, heu! multi religiosi satis magnos exercent labores, et tamen in veris virtutibus minus proficiunt quam aliqui sæculares aut alii quicumque minus exterius laborantes, quoniam indiscrete se habent.

Deinceps, ut abbas Moyses docuit, ad veram discretionem maxime proficit homo per veram humilitatem, qua quis non solum sua facta, sed et cogitationes atque affectiones senioribus et sapientioribus, præsertim præsidentibus, reserat examinanda, nec suo credit judicio, sed illorum instructioni consentit: per quod etiam dæmonum vincit insidias, et illuminari ac confortari meretur a Spiritu Sancto. Acquiritur quoque discretio per indesinentem orationem a Deo, sed et per studium et lectionem in libris devotis, in quibus de hac re sanctorum et expertissimorum Patrum verba digesta sunt et exempla plurima recitata. Unde et aliqui qui in solitudine vitam duxerunt arctissimam, perisse leguntur, quoniam suo sensui pertinaciter inhærentes, Patrum judicio non acquieverunt.

Itaque, juxta doctrinam Apostoli, in omni conversatione nostra caute agamus ac procedamus, non quasi insipientes, indiscreti, præsumptuosi, intimorati, sed quasi veraciter sapientes, Dei auxilio jugiter inhærentes, et omne tempus fructuose atque strenue expendentes;7 atque præterita tempora negligenter exacta sic recuperemus, ac modis prætactis veram ac plenam discretionem adipisci ac possidere infatigabiliter laboremus, simusque custoditi corde, ore et opere, sensu, appetitu, ac ceteris omnibus. Dies enim nunc maxime mali sunt; et tempus nostrum est quasi umbra in terra, nec ulla est mora.8 Quæ autem restant, imminent et propinquant, æterna sunt. Idcirco non fatigemur, non negligamus; sed tanto in omnibus devotiores, agiliores ferventioresque simus, quanto termino vitæ amplius propinquamus.

Footnotes

  1. Ps. cxvii, 12. ↩

  2. Matth. vi, 22. ↩

  3. Ephes. iv, 26. ↩

  4. Prov. xi, 14, juxta LXX. ↩

  5. Eccli. xxxii, 24. ↩

  6. Hebr. v, 14. ↩

  7. Ephes. v, 15, 16. ↩

  8. I Par. xxix, 15. ↩

Chapter 200 of 243