Sermo 1
DE FORTITUDINE ET HIS QUÆ HOMINEM IN DEO CONFORTANT, ET QUALITER SIT TENTATIONIBUS RESISTENDUM.
CONFORTARE, et esto robustus valde; noli timere, quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quæcumque perrexeris. Josue I, 7, 9.
Ista ad litteram sunt verba Dei omnipotentis atque piissimi ad Josue ducem ac principem Israeliticæ plebis. Spiritualiter vero loquitur Deus verba ista ad quemlibet Christianum, cui præcipit ut virtutibus confortetur, ita ut Deo obediat, dæmonibus reluctetur, vitiisque prævaleat, et dominetur animo suo, sensualitatem quoque edomet ac gubernet.
Denique confortatione ista vehementissime indigemus. Primo, ex parte nostri, quoniam defectuosi, infirmi et fragiles sumus, in tantum ut Christus dicat: Sine me nihil potestis facere. Atque Apostolus: Non sumus (inquit) sufficientes cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis. Hinc orat Psalmista: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; et rursus: Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina. Itaque fatuus est qui de viribus suis præsumit. — Secundo, ex parte adversariorum nostrorum. Nam contra invisibiles hostes continuum bellum habemus, videlicet dæmones, a quibus videmur et quos non videmus. Qui quum incorporales exsistant, non fatigantur nos impugnando, suntque nobis nimium fortiores, callidiores et ineffabiliter magis experti. Hinc Christus in Evangelio per fortem armatum designat diabolum. In Job quoque de ipso asseritur: Non est potestas super terram quæ comparetur ei. — Tertio, ex parte periculi. Tanta equidem est multitudo ac magnitudo periculorum nobis certissime imminentium, nisi confor-
Joann. xv, 5.
II Cor. III, 5.
Ps. VI, 3.
Ps. LXIX, 2.
Luc. XI, 21.
Job XLI, 24. tati prævaleamus contra hostes nostræ salutis, quod ea exprimere non valemus, imo nec comprehendere possumus. Si enim a dæmonibus superamur, animæ nostræ mox letaliter vulnerantur, donis gratiæ ac virtutum privamur, æternam beatitudinem perdimus, infernalem calamitatem incurrimus, dæmonum servi, membra filiique efficimur: sicque a summo et incommutabili, ab infinito et incomparabili bono Domino Deo nostro avertimur, separamur, relinquimur. Ecce quanta pericula. —
Quarto, ex parte propriæ infectionis seu fomitis, quia non solum impotentes sumus ad bona, sed et proni valde ad mala. Imo fortes atque multiplices habemus intra nos inclinationes, motiones ac inflammationes ad vitia. Siquidem concupiscentiæ carnis acriter movent, voluntas quoque ad propria commoda vult reflecti et libertate ingenita uti; et breviter, quatuor vulneribus ex originali peccato secutis taliter læsi sumus, videlicet malitia in voluntate, ignorantia in intellectu, infirmitate in vi irascibili, concupiscentia in concupiscibili, quod ab intra vehementer movemur ad mala, et grandi robore adjutorioque egemus, alioqui vincimur ac perimus. — Quinto, ex parte finis ad quem ordinatur ac tendit tota vita et pugna nostra prætacta. Hic etenim finis est supernaturalis felicitas, utpote clara per speciem visio Deitatis: ad quam non nisi per supernaturalia media ac adjutoria, ut per virtutes infusas et dona Spiritus Sancti, valemus pertingere. Quum itaque tot, tales ac tantæ sint causæ propter quas confortari indigemus in Domino, debemus cum omni diligentia et fervore pro ista confortatione orare ac laborare.
Jam quoque tangendæ sunt considerationes quæ hominem in Deo magis confortant. Prima est consideratio infinitæ bonitatis Dei altissimi. Quum enim bonum sit communicativum sui, certum est quod Deus naturaliter ac incircumscriptibiliter bonus, vere paratissimus sit succurrere invocantibus eum. Ideo in Threnis scriptum est : Bonus est Dominus sperantibus in se, animæ quærenti illum.1
Secunda est consideratio infinitæ misericordiæ Dei, quam qui rite perpendit, spem concipit et confortatur in Domino, certus quod Deus invocantibus se non desit, dummodo cordialiter et instanter oretur. Hinc in Ecclesiastico habetur : Respicite, filii, et scitote quia nullus speravit in Domino, et confusus est.2 Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est? aut quis invocavit illum, et despexit eum? Unde Propheta loquitur Deo : Sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine.3
Tertia est consideratio caritatis Dei ad nos, quam nec satis mirari, nec plene concipere, nec digne laudare valemus. Nonne, sicut in Joanne legitur, sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam æternam?4 Nonne, Paulo testante, proprio Filio non pepercit, sed pro omnibus nobis tradidit illum?5 Hinc in prima sua Canonica ait Joannes : Videte qualem caritatem dedit nobis Deus Pater, ut filii Dei nominemur et simus.6 Denique unigenitus Filius Patris æterni, nonne ex caritate sua ad nos nostram assumpsit naturam, et Deus noster factus est frater noster, in mundo visus et cum hominibus conversatus, et sanguinem suum fudit pro nobis?7 Sed et Spiritus Sanctus nonne se ipsum infudit ac dedit hominibus? Ecce quantum tota superbeatissima Trinitas nos dilexit. Quis ergo possit ambigere, ista perpendens, quin pronissima sit subvenire invocantibus ejus auxilium?
Quarta est consideratio veritatis divinæ, quoniam Deus toties in Scripturis promisit adjutorium suum sperantibus in se et invocantibus eum, imo toties exhortatus est ut speremus in eo invocemusque eum, quod nihil tam fatuum ac perversum quam dubitare aut desperare de adjutorio Dei et gratia ac misericordia ejus, dummodo fiducialiter invocetur. Ipse etenim per Prophetam locutus est : Invoca me in die tribulationis, eruam te, et honorificabis me;8 item per Isaiam, Ego Dominus, super quo non confundentur omnes qui exspectant illum.9
Quinta est consideratio summæ sapientiæ Dei. Ipse etenim omnia intuetur, et infirmitatem ac indigentiam nostram agnoscit, crudelitatemque, calliditatem atque ferociam hostium nostræ salutis, quibus nil minus sufficit de nobis quam æternalis damnatio nostra. Quum itaque Deus, cujus sapientiæ non est finis aut numerus, omnia ista clarissime intueatur, dubitari non potest quin benignissime velit succurrere, si eum deprecati fuerimus, nec ejus misericordia fecerimus nos indignos per desperationem, diffidentiam, hæsitationem, præsumptionem vitiosamque vitam.10 Hinc fertur in Psalmo : Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se, quoniam ipse cognovit figmentum nostrum; recordatus est quoniam pulvis sumus : homo sicut fœnum dies ejus, tanquam flos agri sic efflorebit.11 In Ecclesiastico quoque legitur : Oculi Domini multo plus lucidiores super solem, circumspicientes omnes vias hominum.12
Sexta est consideratio omnipotentiæ Dei, qui uno imperio omnes nostræ inimicos salutis potest dejicere. — Aliæ multæ considerationes ex parte Dei ad idem possent induci, videlicet : consideratio suæ fidelitatis ad suos ministros; et item, quoniam ipse est creator ac dominus noster, ergo nos diligit tanquam opera sua et res suas; item, quoniam tanta beneficia nobis etiam non rogantibus, sed indignis aut etiam pessime agentibus est largitus. Et ad hoc possent innumerabilia ex Scripturis commemorari exempla, videlicet quantam misericordiam fecit cum David, imo et cum Salomone, secundum Hieronymum atque Ambrosium asserentes eum veraciter pœnituisse, et cum rege Manasse, deinde cum Maria Magdalene, Zachæo, latrone, ac aliis.
II Reg. xii, 13.
II Par. xxxiii, 13. Luc. vii, 48; xix, 9; xxiii, 43.
Præterea, interdum debet homo bonus se ipsum confortare in Domino ex consideratione operum bonorum quæ fecit, et tribulationum quas pro Deo aut propter Deum pie sustinuit, non inaniter gloriando de his, aut suis ea viribus adscribendo, sed omnia Deo. Sic enim Ezechias rex virtuosus, quum a rege crudelissimo impugnaretur, confortavit se ipsum in Deo, dicendo: Memento, Domine, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto. Unde in Vitaspatrum de quodam sancto Fratre narratur, quod quando dæmones eum tentaverunt de præsumptione et gloria vana, reduxit ad mentem suam peccata, et dixit: Ubi sunt omnia tua peccata? Porro quum tentaretur de desperatione, dicentibus ad eum dæmonibus, Quia post omnes istos tuos labores venies in infernum; reduxit ad memoriam opera bona quæ fecit, et ait: Modicum obsequium exhibeo Deo, et spero quod propter hoc faciet misericordiam mecum. Tandem dæmones victi et veritate compulsi, dixerunt: Quid faciemus tibi? quia si nos te extollimus, tu te humilias; si nos te humiliamus, tu te extollis. Sicque confusi, fugerunt ab eo.
IV Reg. xx, 3.
Postremo confortari debemus in Domino ex consideratione multiplicis adjutorii nobis ab eo exhibiti: præsertim quod benignissima Genitrix Christi facta est nostra mediatrix, mater et advocata; quod item angeli sunt nostri custodes, adjutores ac protectores, deinde Sancti et Sanctæ, imo tota triumphans Ecclesia.
Deinceps tangendum est qualiter resistere tentationibus debeamus. Primus ergo et convenientissimus modus resistendi tentanti diabolo, est caput ejus conterere. Caput autem diaboli vocatur superbia.
Quum itaque simus tam fragiles et infirmi, ac tantis periculis expositi laqueisque circumdati, debemus nos in primis profundissime humiliare, et omnem defectuositatem ac insufficientiam nostram advertere ac fateri, sicque ad Deum adspicere, et ejus auxilium jugiter invocare: sicque insuperabiles erimus.13 Nam sicut superbis Deus resistit, ita humilibus adsistit.14 Secundus modus resistendi, est stare in continuo Dei timore, non in aliqua vana securitate, quia in medio laqueorum versamur, et pericula nostra sunt infinita, atque omnino incerti consistimus quid finaliter fiet de nobis. Hinc in Ecclesiastico dicitur: In tentatione Deus timentem se servabit, et liberabit a malis.15 Præterea, qualiter resistendum sit tentationibus, Deum invocando, dominicam passionem inspiciendo, in Deo plene sperando, novissima præmeditando, multisque aliis modis, dictum est in sermonibus circa evangelium in dominica Quadragesimæ prima. Ideo brevitati studens, ad illum mitto locum lectorem.
Studeamus ergo quotidie magis ac magis confortari in Domino, in caritate et gratia omnique virtute proficere, spiritualibus armis undique esse armati, et Deum semper habere præ oculis, atque in omnibus custoditi, timorati, solliciti esse coram Altissimo: sicut in Vitaspatrum de abbate fertur Helladio, quod viginti annis habitavit in cella sua, et nusquam adspexit ad superiora ipsius, tam custoditus fuit in mente, tam introversus, tamque elevatus ad Deum; quemadmodum etiam de beatissimo Bernardo abbate describitur, quod tota die equitavit circa fluvium magnum, et tamen nequaquam advertit: unde de vespere, aliis qui secum juxta flumen equitaverant, de fluvio illo loquentibus, ignoravit de quo flumine loquerentur, et mirabatur quod dixerunt se circa fluvium equitasse. Sic quoque legitur de abbatisa Sara, quod multis annis super flumen quoddam habitans, nunquam inclinavit se ut flumen illud adspiceret. Ecce Sancti isti quam custoditi fuerunt suis in cordibus coram Deo. Quid ergo fiet de nobis, qui per cogitationes vanas ac frivolas undique mentibus evagamur, et absque resistentia talibus immoramur ?
Footnotes
Chapter 204 of 243