Sermo 4
Ad religiosos
SINE GRATIA DEI NIL MERITORIE AGI POSSE; DE CONFORTATIONE SPIRITUALI MENTIS IN DEO, DEQUE JUGI PUGNA VITÆ PRÆSENTIS.
CONFORTAMINI in Domino et in potentia virtutis ejus. Ephes. vi, 10.
Sciens Apostolus infirmitatem mentis humanæ in se, hortatur in præsenti epistola ut confortemur in Domino. Fuerunt autem hæretici Pelagium hæresiarcham sequentes, qui asserebant hominem propriis ac naturalibus viribus posse peccata vitare, præcepta implere, virtutes acquirere, Deo placere et meritorie operari; et reputabant se virtuosos ac multum devotos, quum essent vitiosi, præsumptuosi atque hæretici. Porro, ut sæpe recitat Cassianus, sanctissimi Patres in eremo, non solum Scripturarum auctoritatibus, sed propriis quoque experientiis eruditi, dixerunt oppositum, affirmantes hominem sine speciali et supernaturali auxilio gratiæ
Dei non posse aliquid meritorie cogitare, appetere, loqui aut operari, nec tentationibus prævalere, nec diu posse mortalia vitare peccata, neque proficere. Et istud esse verissimum non solum credit populus christianus vere catholicus, sed et omnes spiritualiter conversantes, proficere cupientes, internis ac virtuosis exercitiis vere intenti, et contra vitia præliantes, per experientiam norunt. Merito ergo monet Apostolus ut confortemur in Domino.
Sed quid est confortari in Domino? Hoc est propriam defectuositatem, infirmitatem atque in omne vitium pronitatem recognoscere ac fateri, et auxilio Dei inniti, non sibi ipsi confidere, non de suis viribus meritisque præsumere, sed se coram Deo dejicere et humiliare se ipsum, ejusque adjutorium implorare, robur gratiæ, lumen sapientiæ, vigorem constantiamque virtutum postulare ab ipso. Hoc clarissime contemplabatur et expertus fuit qui dixit: Diligam te, Domine, fortitudo mea; Dominus firmamentum meum et refugium meum, et liberator meus; Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum; protector meus, et cornu salutis meæ.1 Unde et sanctus David, horum prolator verborum, qui tam admirabilis fuit et præclarus in omni sapientia et virtute, in caritatis fervore, in summa devotione, in omni interna et secretissima exercitatione, ex gratia Dei, quando paulisper dispensatione divina relinquebatur a gratia, horribiliter corruit. Cujus exemplo omnes edoceri debemus ut jugiter timorati, custoditi ac humiles simus, nec unquam inaniter gloriemur, neque nostris laboribus, industriis, viribus adscribamus, si quid gratiæ et virtutum habemus, sed ad fontem charismatum refluant gratiæ dona, ut rursus exuberantius refluant. Grato enim datur ut abundet.
Deinceps adjutorio Dei gratioso, supernaturali, incessabili indigemus: Primo, quia ad supernaturalem beatitudinem conditi sumus, ad quam non nisi per supernaturalia media, gratiarum charismata, pervenire valemus. Secundo, quia ex naturalibus nostris sumus vehementer defectuosi, et debiles in superioribus animæ viribus, eo quod anima rationalis in ordine intellectualium substantiarum se habeat sicut materia prima in ordine entium: propter quod in umbra intelligentiæ fertur creata, et intellectus humanus in principio sui est tanquam tabula rasa. Tertio, quia contra callidissimos, expertissimos, fortissimos et innumerabiles hostes continua habemus certamina, quibus nequaquam propriis possumus viribus reluctari: et hanc rationem tangit in epistola hodierna Apostolus. Quarto, propter infectionem fomitis, ad mala jugiter ac valide inclinantis, sed et propter incomparabilem magnitudinem periculorum imminentium nobis. Sint igitur oculi nostri semper ad Dominum, et indesinenter clamemus in cœlum;2 innitamur, inhæreamus, infigamur semper et inavertibiliter Deo nostro, tam filialiter et perfecte sperantes in ipso, ut cum sancto Job fateamur:3 Etiam si occiderit me, in ipso sperabo. Ab hac innitentia atque fiducia nullus avertat nos unquam, ut cum Psalmista ex corde dicamus: In Deo salutare meum et gloria mea;4 Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.
Insuper, sic confortemur in Domino, ut studeamus quotidie in omni gratia et virtute, in omni dono et fructu Spiritus Sancti, in omni sancta devotione et caritatis ardore proficere, in Deo constabiliri, in recto rationis judicio immobilitari, ut nec prosperis elevemur, nec adversis dejiciamur, nec adulatione aut laude delectemur humana, nec vituperatione frangamur, neque diffamia. Nulla passio suo impetu mentem obscuret, nulla voluptas voluntatem subvertat, nullus eventus mentem a sua in Deo stabilitate præcipitet. Regio semper itinere gradiamur ad Deum, et hæc nobis sit summa atque indesinens sollicitudo, intentio, affectio, ne Deum in aliquo offendamus, nec aliquam gratiæ læsionem aut virtutum minorationem incurrat cor nostrum, sed juxta prætacta crescat ac roboretur in eis.5 Quod fiet si omni cordis custodia ac animi vigilantia, orationibus, meditationibus et ceteris virtuosis insistamus operibus. Præterea, in Deo poterimus confortari, in spe firmari, in caritate accendi, nec unquam de Deo diffidere, si consideremus quam infinita sit bonitas et misericordia, quanta dilectio ejus ad genus humanum, quanta beneficia ejus in nobis, quæ, quanta et qualia Unigenitus Dei pro nostra salute assumpsit, fecit ac passus est, et quod ipse fidelis et verus Deus, vere omnipotens et omnia intuens, toties nobis opem et gratiam suam promisit, tot bona promisit ac præparavit, dummodo ei humiliter confidamus eumque invocemus, et quod in nobis est faciamus. Porro, si dæmones aliquem sæpe vellent ad desperationem aut nimiam pusillanimitatem inducere, posset se ipsum confortare in Domino, attendendo humiliter bona quæ egit, et dura quæ Dei intuitu pertulit, ac dona gratiæ sibi divinitus piissime et frequenter concessa, sicque se ipsum consolari in Deo, dicendo: Confido quod Deus qui ista et ista mihi benignissime dare dignatus est, horum occasione miserebitur mei, neque relinquet me.
Præterea docet Apostolus ut induamus nos armaturam Dei, quatenus stare possimus adversus insidias diaboli, quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates.6 Sed quomodo verum est hoc, quum alibi protestetur idem Apostolus, Caro concupiscit adversus spiritum?7 Et princeps Apostolorum: Abstinete (inquit) a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam.8 Nonne trium hostium animæ, caro ponitur unus? Nonne corpus corruptibile aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem?9 Et respondendum, quod utique omnia ista sunt vera. Apostolus vero vult dicere, quod colluctatio quam contra invisibiles hostes habemus, sit adeo gravis, principalis atque assidua, quod ejus comparatione aliæ parvæ aut nullæ censentur, præsertim quum et hoc ipsum quod caro et mundus impugnant nos, ex diaboli operatione frequenter contingat. Itaque quanto acrior, periculosior et incessabilior pugna est nobis contra spiritus malignos, tanto fortior armatura, vigilantior mentis custodia, virilior resistentia nobis sunt necessariæ.
B Quæ ergo sunt arma nostra, nisi virtutes et dona Spiritus Sancti, imo potius strenua exercitia et infatigabiles actus illorum? Quemadmodum enim corporale bellum gerentibus non sufficit undique fulgidis ac solidissimis armis esse indutos, munitos, contectos, nisi armis suis utantur; sic nec in spirituali prælio constitutis sufficiunt habitus ipsi virtutum atque donorum, sed eorum actus et exercitia requiruntur: alioqui habitus ipsi perduntur. Postremo, sicut corporale bellum acturis necessarium est singula quæque membra competenter ac proportionate armare, ita fidelibus contra dæmones incessanter pugnantibus opportunum est singulas quasque animæ vires virtutibus communire, ut in quibus anima tentari potest, lædi ac vinci, sit virtutibus congruis roborata, armata, provisa: ut scilicet intellectus armetur fide, sapientia, prudentia, consilio, scientia; voluntas spe, caritate, justitia; appetitus sensitivus virtutibus moralibus ad ipsum spectantibus. Et sicut in bello exteriori, personæ unius exercitus se invicem juvant, confortant et protegunt, ita in bello spirituali una virtus roborat aliam, et omnes se mutuo juvant: ut si quis de incontinentia impugnetur, non solum castitas seu temperantia, sed et fides, caritas, discretio, spes, oratio reluctantur, prout de isto in sequenti sermone plenius est tangendum. Sic igitur confortemur in Domino, spiritualiterque armemur, ut nulla tentatione, nulla passione, nullo vitio superemur, sed in omnibus Dei virtute prævaleamus, et omnia cooperentur nobis in bonum.10
Footnotes
Chapter 208 of 243