Skip to the text

Sermo 6

QUOMODO RECTORES ET PRÆLATI DEBENT LUCERE AC PRODESSE SUBJECTIS, IMBECILLITATESQUE INFIRMORUM PORTARE.

DOMINE, descende priusquam moriatur filius meus. Joann. IV, 49.

Quemadmodum regulus iste cujus in evangelio hodierno est mentio, fuit pro corporali filii sui letaliter ægrotantis curatione sollicitus, Christum accessit et exoravit; sic quilibet bonus prælatus, si quem subditorum suorum conspexerit aliquo vitio inquinari, pro illius curatione debet permaxime sollicitari, eumque corripiendo, hortando, instruendo, comminando, corrigendo, pro posse sanare; quod si viderit non posse se ita proficere, ad Deum se convertat omnino, atque pro periclitante filio affectuose deprecetur. Sed et quilibet pro proximo suo defectuoso tanto ardentius atque frequentius oret, quanto illum defectuosiorem exsistere arbitratur.

Hæc est sapientia vera, caritas sancta, perfectio magna, propriam fragilitatem semper attendere, exemplarem se exhibere, omniumque salutem totis præcordiis affectare. Porro, qui ita proximorum cupit salutem, non dubium quin illa ipsis impendat quæ sapientia dictat, et caritas esse impendenda requirit: quæ sunt fidelis oratio, fraterna correptio, admonitio pia, informatio bona, ædificatio salutaris, subventio omnis possibilis et salubris.1 Unicuique etenim mandavit Deus de proximo suo, ut scilicet faciat ei prout sibi vult fieri. Hinc innotescit, quam utiles et salubres sint in omni congregatione personæ vere sapientes, caritativæ atque devotæ, quoniam tales instar lucernæ lucentis et ardentis alios illuminare, ædificare et inflammare non cessant, implentes quod princeps ait Apostolorum:2 Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes; et quod Salomon exhortatur, Deriventur fontes tui foras.3 Quod cum omni humilitate agendum est, omni complacentia vana et gloriatione iniqua exclusis, sicut Apostolus protestatur:4 Debemus nos firmiores, imbecillitates infirmorum portare, et non nobis placere. Siquidem ferventioribus et irreprehensibilioribus, exemplarioribus reputatioribusque personis solent quandoque complacentia stulta et gloria vana insidiari; sed vir vere virtuosus ac sapiens, hujusmodi stolidissimorum motuum ventos faciliter celeriterque exsufflat.

Sit ergo in omni religioso vera justitia compassionem habens adjunctam, et zelus rectitudinis discretione ornatus, non amaritudine qualificatus. Et qui se sapientem esse confidit, per verba salubria et exemplaria opera, sapientiam suam ad Dei gloriam et proximorum ædificationem ostendat, ut verificetur in eo quod scriptum est: Fili, si sapiens fueris, tibi et proximis tuis eris.5 Nam, ut asserit B. Leo Papa, nullius sapientia sibi soli est proficua. Et hæc verarum est virtutum natura, ut prosint ac luceant multis. Propter quod sacratissimus ait apostolus Jacobus: Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ.6 Quum enim omnis culpa sit quædam stultitia (Salomone testante, Stultorum, id est peccatorum, infinitus est numerus), certum est unumquemque tanto esse sapientiorem, quanto virtuosiorem et exemplariorem, tantoque insipientiorem, quanto negligentiorem et inexemplariorem;7 etiam si ingenio sit acutus et scientia acquisita abundans, nihilo minus tanto reprehensibilior stolidiorque probatur, quanto plus Dei donis abutitur, et irregulariter conversatur. Hinc sanctus Job dixit: Ecce timor Domini (vel, ut alia habet translatio, Ecce cultus Dei), ipsa est sapientia;8 et recedere a malo, intelligentia. O quam longe sunt a sapientia salutari hi inter quos vigent zelus et contentio, aspernatio, detractio et ambitio, quorum unus alio sapientior cupit videri, discretior reputari, amplius honorari!910 Non est sapientia ista a Deo, sed terrena, animalis et diabolica.

Præterea, per febrientem istum a Christo curatum, intelligitur omnis iniquus, præsertim omnis negligens, piger et acediosus. Sicut enim in febricitante sunt frigus intensum ex recessu sanguinis a membris proveniens, et corporis tremor ex frigore oriens, difficultas quoque ad calefactionem, deinde calefactio immoderata sanguine ad loca pristina redeunte, atque infectio gustus ex amaris et salsis humoribus, et ultra hæc, totius corporis lassitudo, torpor et quædam afflictio; sic universa hæc in quolibet vitioso, præsertim in acedioso, reperiuntur. Est quippe in eis frigus intensum, quia in eis refriguit caritas, et tardi ad opera bona consistunt, atque ut glacies restringuntur in membris suis ac viribus, ne ea ad opera meritoria laxent. Quemadmodum autem caritas, quæ est vivacitas mentis, efficit hominem ad opera religiosa alacrem et jucundum; ita acedia, negligentia et omnis iniquitas, horrorem, tarditatem et omissionem sanctarum acti-

Prov. xxvi, 14. onum inducit. Unde, teste Scriptura, sicut ostium vertitur in cardine suo, sic piger in lectulo suo, hoc est in sua consuetudine prava et repausatione carnali. Quum enim in spiritualibus non delectetur, in carnalibus consolationem exquirit, et agrum proprii cordis non colit virtutibus, non ornat sanctis meditationibus, non fecundat actibus virtuosis, sed urticis negligentiarum, spinis passionum, vepribus vitiorum permittit impleri, relinquit corrumpi, non dolet neque advertit undique demoliri. Propterea de ipso conqueritur Spiritus Sanctus :11 Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti; et ecce totum repleverunt urticæ.

Insuper in talibus tremor est, utpote timor multiplex inordinatus, carnalis, sæcularis, et puerilis atque humanus, quemadmodum scriptum est: Illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor;1213 et iterum, Fugit impius, nemine persequente. Ita sunt multi religiosi, magis hominum quam Dei omnipotentis verentes adspectum, verecundantes coram hominibus negligentius agere ac fatue loqui, nec tamen in divinæ majestatis præsentia, iniqua ac turpia cogitare seque negligenter habere erubescentes. Quibus contingit quod scriptum est : Qui timet hominem, cito corruet.14 Sunt etiam quidam tam frigefacti et duri, quod instar febricitantium non calefiunt igne divini amoris, nec sanctæ devotionis fervent alacritate, quidquid eis salubriter prædicetur. Quibus illud Josue est dicendum : Usquequo marcetis ignavia, et non intratis ad possidendam terram quam Dominus vobis promisit (de qua ait Propheta :15 Credo videre bona Domini in terra viventium) ?16 et quod ait Ambrosius, Nemo cum desidia quærit Christum. Qui enim sic quærit, non veraciter quærit nec invenit eum, quum et Moyses fateatur : Quum quæsieris Dominum Deum tuum, invenies eum, si tamen toto corde quæsieris eum et tota tribulatione animæ tuæ.17 Sed quoniam homo diu esse non potest sine amore, in quibus divinus exstinctus est amor, carnalis affectus accenditur, avaritiæ æstus flammescit, ira, impatientia, superbia inflammatur, et amor invalescit privatus, ita quod corporis commoda, temporalem honorem et propriæ voluntatis desideria avidissime quærunt, fervide amplectuntur, infatigabiliter exsequuntur : sicque in eis interioris gustus palatum inficitur, et pessime judicant, quia carnalia plus quam spiritualia sapiunt eis, et suos defendunt errores, culpas suas excusant. Quibus in Isaia asseritur : Væ qui dicitis bonum malum, et malum bonum.18

Sed resipiscamus et caveamus ab universis his vitiis, ab omni sensuum et linguæ ac cordis incustodia detestanda. Et sicut in febrientibus, sanguine ad membra revertente, fit calor intensus; sic, Deo miserante, divino quotidie invalescamus amore, Dei et proximorum succendamur dilectione, atque in omni proficiamus virtute; agiles et jucundi in divino simus obsequio, et ea quæ Ordinis sunt assidue prosequamur etiam cum majori devotione ac puritate. Ad laudem et gloriam Omnipotentis.

Footnotes

  1. Eccl. xvii, 12. ↩

  2. I Petr. iv, 10. ↩

  3. Prov. v, 16. ↩

  4. Rom. xv, 1. ↩

  5. Prov. ix, 12; cf. tom. VII, p. 63D. ↩

  6. Jacob. iii, 13. ↩

  7. Eccle. i, 15. ↩

  8. Job xxviii, 28. ↩

  9. Jacob. iii, 15. ↩

  10. I Cor. iii, 3. ↩

  11. I Cor. xxiv, 30, 31. ↩

  12. Prov. xxviii, 1. ↩

  13. Ps. xiii, 5. ↩

  14. Prov. xxix, 25. ↩

  15. Josue xviii, 3. ↩

  16. Ps. xxvi, 13. ↩

  17. Deut. iv, 29. ↩

  18. Is. v, 20. ↩

Chapter 210 of 243