Enarratio in evangelium
ERAT QUIDAM REGULUS, CUJUS FILIUS INFIRMABATUR, ETC. Joann. IV, 46-53.
HODIERNO in evangelio recitatur unum præclarum Christi miraculum, qualiter juvenem letaliter seu incurabiliter per naturam ægrotantem curavit. Ait ergo evangelista Joannes: Erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum. Capharnaum fuit metropolis, id est principalis urbs, Galilææ; in qua urbe habitavit regulus iste cum filio suo letaliter febricitante. Denique, secundum Bedam, vocatur regulus diminutive, quasi rex parvus. Chrysostomus vero dicit, quod non fuit rex parvus, sed vocetur regulus, quoniam regiæ stirpis fuit. Alii dicunt, quod ita vocatur, quia officiatus fuit Cæsaris, ad custodiam ac regimen urbis Capharnaum deputatus. Sed quidquid horum dicatur, constat quod regulus iste fuit excellens persona, unus de principalioribus terræ. officialis
Hic quum audisset quia Jesus adveniret a Judæa, per Samariam, in Galilæam:1 quia ut scriptum est alibi, quum Christus convertisset aquam in vinum in Cana Galilææ, paulo post ivit circa Pascha in Jerusalem, quæ fuit metropolis in Judæa. Quumque a Jerusalem et Judæa reverteretur, contigit quod hic dicitur, scilicet quod regulus iste abiit a Capharnaum ad eum, et rogabat eum ut descenderet, id est, ad Capharnaum veniret, quæ fuit bassius sita quam locus ubi regulus iste reperit Christum, et sanaret filium ejus.2 Jam enim fama Christi fuerat magna propter præcedentia ejus miracula, et propter testificationem Joannis Baptistæ de eo. Unde in Matthæo legitur, quod abiit fama ejus in totam Syriam, quæ fuerat regnum magnum.3 Sicque regulus iste credidit Jesum posse curare filium suum. Verumtamen imperfectam habuit fidem, quia non credidit Jesum corpore absentem, sanitatem posse impendere filio ægrotanti. Nondum enim cognovit Jesum esse verum Deum ubique præsentem, et quod angeli sancti essent ejus ministri, quorum etiam ministerio potuit ægros sanare.45 Quod cognovit venerabilis ille centurio qui dicebat: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.6 Incipiebat enim mori. Hoc interponit Evangelista: primo, ad insinuandum cur regulus festinavit tam maxime, tamque obnixe rogavit; secundo, ad ostendendum magnitudinem hujus miraculi, quia ejusdem potentiæ est mortuum suscitare, et letali infirmitate laborantem curare.
Dixit ergo Jesus ad eum: Nisi signa, id est miracula divinæ potentiæ ostensiva, et prodigia, id est miracula aliquid in longum et posterum indicantia, secundum Bedam; vel potius miracula signantia divinam omnipotentiam procul a sensu existentem non loco, sed incomprehensibilitate; videritis, non creditis me esse omnipotentem Filium Dei, qui corporaliter absens, secundum divinitatem omnia impleo, et cuncta ubique facere queo solo imperio.7 Gregorius quærit hic, cur verba hæc Christus dixerit regulo, quoniam regulus credidit, alias filio suo sanitatem a Christo non poposcisset. Et respondet, quod regulus aliquid credidit, scilicet Jesum posse curare ægrum illum; aliquid quoque non credidit, puta quod Jesus corporaliter absens posset hoc facere. Porro, secundum Theophilum, regulus iste interfuit nuptiis in quibus Christus aquam convertit in vinum, ideo credidit filium suum posse a Christo curari. Sed quum nuptiæ illæ fuerint pauperum (nam et vinum defuit ibi), regulus vero iste homo tam potens ac nobilis, non videtur quibusdam probabile quod ipse interfuit nuptiis illis.8 Nihilo minus miraculum ibi factum potuit percepisse.
Dicit ad eum regulus: Domine, descende priusquam moriatur filius meus. Imperfectio fidei reguli patet, non solum in hoc quod corporalem Christi præsentiam credidit necessariam, sed etiam quia non cogitavit vel credidit quod posset suscitare defunctum. Nempe sic orat, « Descende priusquam moriatur filius meus », quasi putet quod mortuum, etiam descendendo ad eum, suscitare non possit. Dicit ei Jesus: Vade, filius tuus vivit vita naturali et convenienti, imo et vita gratiæ, juxta dictum commune, quia quos Christus curavit in corpore, curavit et mente. Itaque eodem momento quo verba hæc protulit Christus, ipse sua divina virtute sanavit reguli filium. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat ad domum suam. Jam merito regulus appellatur homo, id est rationabiliter agens, dum credit Christo, et voci ejus obedit, eundo non solum gressibus corporis, sed et mentis profectu, ab imperfecta fide ad perfectam proficiens.
Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes, quia filius ejus viveret, id est, incolumis esset. Tribus de causis ministri isti suo domino occurrerunt: primo, ut bonum nuntium apportando, eum lætificarent quem tristissimum putaverunt, sicque placerent eidem; secundo, ut veritatem rei domino suo insinuantes, eum ab itineris relevarent labore; tertio, secundum Origenem, quoniam filio jam sanato, putabant præsentiam Christi superfluam, quem cum regulo æstimabant venturum. Interrogavit ergo regulus horam ab eis in qua melius habuerat filius suus. Hoc quæsivit, ut certior fieret de veritate miraculi, atque ut alios roboraret in fide quam jam ipse concepit. Et dixerunt ei: Quia heri hora septima reliquit eum febris, ita quod subito ac perfecte fuit sanatus, nullo signo pristinæ infirmitatis apparente aut remanente in eo:9 quemadmodum socrus Petri febricitans, a Christo curata, statim surrexit et ministravit ad mensam, ut apud Matthæum habetur: quod naturaliter fieri nequit, sed natura reformat paulatim.
Cognovit ergo pater, id est regulus iste, cujus proprium nomen non ponitur hic: nam regulus est nomen officii aut dignitatis, non personæ; quia illa hora, scilicet septima, erat in qua dixit ei Jesus: Filius tuus vivit. Et credidit ipse et domus ejus tota, id est, tam ipse quam omnes sui domestici crediderunt Jesum esse Christum filium Dei. Ex consideratione etenim horæ, noverunt quod Jesus, etiam corporaliter absens, posset supernaturaliter operari atque curare, non qualitercumque, sed excellentissimo modo, utpote solo verbo, nutu atque imperio: quod puræ non competit creaturæ.
Footnotes
Chapter 205 of 243