Sermo 5
QUEMADMODUM VIRTUTES COMPARENTUR AD ANIMAM, ET QUALITER SIT TENTATIONIBUS RESISTENDUM, DEQUE INSTANTIA INIMICORUM NOSTRORUM.
ACCIPITE armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. Ephes. vi, 13.
Virtutes et dona Spiritus Sancti, atque eorum actus, comparantur ad animam variis modis: Primo, tanquam spiritualia alimenta ipsius. Nisi etenim actus virtuosi essent refectio hominis, non dixisset Salvator: Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei.1 Secundo, tanquam vestes ipsius, quum scriptum sit: Induit me Dominus vestimento salutis, et indumento justitiæ circumdedit me.2 Hinc caritas vestis nuptialis vocatur.3 Et in Apocalypsi Dominus protestatur: Qui non inquinaverunt vestimenta sua, ambulabunt mecum in albis.4 Unde anima virtutibus carens dicitur nuda. Tertio, sicut ornamenta ipsius, quibus coram Deo fulget ac venustatur. Propter quod in Apocalypsi iterum loquitur Dominus: Suadeo tibi emere aurum ignitum probatum (hoc est caritatem ardentem, quæ a Deo precibus comparatur), ut non appareat confusio nuditatis tuæ.56 In Canticis quoque ait sponsus animæ virtuosæ: Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra es!7 Quarto, sicut divitiæ ejus, sine quibus ipsa est pauper. Unde ad Corinthios scribit Apostolus: In omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia;89 itemque, Altissima pauperitas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum. Quinto, sicut arma ipsius, ut in hodierna epistola innotescit. Nam et alibi scribit Apostolus:10 Arma militiæ nostræ, non carnalia, sed potentia Deo. Sexto, sicut lux. Septimo, sicut vita ipsius, quia sine virtutibus tenebrosa ac mortua dicitur anima.
Ex his constat quam multa bona faciant virtutes animæ rationali. Virtutes quippe et actus earum, in quantum sunt spiritualia alimenta, eruunt animam a spirituali inedia, ab infirmitate interna ac defectu multiplici, eamque confortant, exhilarant et sustentant. Porro virtutes et actus earum, in quantum sunt animæ vestes, eam defendunt ab æstu vitiorum, a concupiscentiæ igne, a frigore peccatorum, a passionum vento urente, ne lædatur ab istis. In quantum vero sunt ornamenta animæ, protegunt eam ab omni culparum deformitate. In quantum autem sunt divitiæ animæ, a spirituali inopia sublevant eam, ne illud Apocalypsis ei dicatur: Quomodo dicis quia dives sum, et nescis quia tu es miserabilis, pauper, etc.11?12 Sed in quantum sunt animæ arma ac fortitudo, sic contra tentationes muniunt eam. Quemadmodum enim homo visibiles adversarios suos tanto facilius dejicit, quanto in corporali fortitudine atque prudentia magis abundat, sicut Samson qui cum mandibula asini mille viros occidit (nam ad bene utendum fortitudine corporali maxime confert prudentia:13 propter quod in Ecclesiaste asseritur, Melior est sapientia fortitudine; et denuo, Melior est sapientia quam arma bellica;14 et in libro Sapientiæ, Melior est sapientia quam vires, et vir prudens quam fortis);15 sic quanto quis in virtutibus exstat perfectior et donis Spiritus Sancti repletior, tanto in omni tentatione facilius sortitur triumphum, atque in omni adversitate manet constantior, in tribulatione et persecutione securior, et in omni eventu stabilior, si tamen virtutibus adsit vigilantia, discretio et sapientia vera, ne scilicet occasione suæ perfectionis homo ad gloriam moveatur inanem, aut periculosa securitate torpescat, aut incustoditus reddatur. His etenim modis et causis cedri Libani corruisse leguntur. Propterea sancta dixit Syncletica, quod nos religiosi quasi in tranquillo et tuto navigamus, sæculares vero in procelloso: et tamen sæpissime contingit ut in tranquillo navigantes, per negligentiam pereant; in procelloso autem navigantes, per diligentiam suam evadant.
Denique ex his constat, quomodo viri sancti in gravissimis tribulationibus et tentationibus tam insuperabiles et victoriosi immobilesque fuerunt, prout de beatissimis patribus Antonio, Hilarione, Francisco ac aliis legitur. Nos autem tam cito dejicimur, tam facile perturbamur, tam frequenter tentationibus superamur, et protinus ad iram, impatientiam, tristitiam, dissolutionem, ceterasque passiones et culpas movemur, videlicet quia in virtutibus radicati et roborati non sumus, sed pusilli et imbecilles manemus, nec de tanta nostra imperfectione, calamitate et puerilitate verecundamur: imo si illatam injuriam ad votum ulti fuerimus, si per verba dura fratri aut etiam superiori silentium imposuisse videmur, gloriamur, quasi bene egerimus facta nostra. Hinc, heu, heu! quotidie lædimur, quotidie vincimur, quotidie a nostris atrocissimis hostibus irridemur, qui videntes nos esse tam imperfectos ac impotentes, derisioni et aspernationi nos habent. A qua irrisione et aspernatione præservari optavit qui exoravit: Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte, nequando dicat inimicus meus, Prævalui adversus eum;16 itemque, Deus meus, in te confido, non erubescam, neque irrideant me inimici mei.17
Quum igitur contra crudelissimos, callidissimos, robustissimos adversarios, invisibiles malitiosissimosque spiritus incessabilis pugna sit nobis, qui non temporale damnum, corporalem ac momentaneam mortem, sed æternæ beatitudinis spoliationem atque perpetuæ damnationis miseriam cupiunt nobis infligere; hinc permaxime indigemus spiritualiter nos armare, et arma nostra consolidare, in omni virtute et gratia proficiendo, quatenus quotidie humiliores, patientiores, mitiores, discretiores, magisque sobrii, magis timorati ac fervidi simus, et per hoc omnem elationem, præsumptionem et gloriam vanam, omnem impatientiæ et iracundiæ motum, omnem indiscretionem, immoderantiam cibi et potus, dissolutionem, vanitatem, acediam, omni die facilius superemus, et Deo inavertibilius adhæreamus, ita ut fari possimus: Quis nos separabit a caritate Dei?18 Etenim hostes nostri nunquam dormiunt aut quiescunt: idcirco et nos quantum fieri potest, vigiliis et sanctis exercitiis insistamus, orationibus et lacrimis contra illos pugnemus. Nos ipsos in omnibus vere et profunde humiliando, accusando, despiciendo, atque in Deo filialiter ac sincerissime confidendo ac eum laudando, prosternimus illos, prout scriptum est: Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.19 Jacobus quoque apostolus: Resistite (inquit) diabolo, et fugiet a vobis.20 Insuper omnem otiositatem vitando, et semper boni aliquid exercendo, aditum præcludimus hosti antiquo. Sed et Christi passionem, et omnem ipsius in sæculo isto humilitatem, mansuetudinem, patientiam, paupertatem, caritatem sagaciter reminiscendo, non mediocriter dæmones molestamus. Sed et quatuor novissima præmeditando, omnium diabolicarum tentationum sagittas, omnium passionum impulsus rejicimus. Virginem quoque gloriosam, et angelos sanctos animarum nostrarum custodes, ac alios Sanctos, eos præsertim ad quos majorem habemus affectum, devotionem, fiduciam, instanter in nostrum auxilium invocando, contra nostræ salutis æmulos confortamur.
Præterea, de iis spiritualibus armis ac resistentiis scribit in præsenti epistola felix Apostolus, primo exhortans ut succincti sint lumbi nostri cingulo castitatis, atque induti simus loricam21 justitiæ, quatenus sicut lorica corpus ambit, tegit ac munit, sic anima nostra undique decoretur justitiæ, unicuique reddens quod ei debetur, Deo puram conscientiam et honorem, proximis bonam famam, consilium et auxilium, ac fraternam in omnibus caritatem, superiori obedientiam, sibi ipsi cordis sui custodiam. Sicque in cunctis sincerum et discretum habeamus justitiæ zelum, omnem inordinatam affectionem, simulationem, adulationem, fraudem versutiamque vitantes, quatenus coram Deo simus veraciter recti corde, neque in tota conversatione et incolatu nostro in sæculo isto aliud intendamus, quæramus, optemus, nisi Dei adorandi et benedicti gloriam et honorem, animarum nostrarum salutem, commune bonum Ecclesiæ, universorumque hominum conversionem, reformationem ac felicitatem, ut propriam.
Postremo, in cunctis sumamus scutum fidei, id est, catholicam fidem et ejus considerationem pro spirituali habeamus scuto, ita ut suggestionibus dæmonum opponamus memoriam metuendi judicii Dei, pœnarum inferni gaudiorumque cœli, dominicæ passionis, divini adspectus omnia intuentis, quæ omnia cadunt sub fide :22 per quæ Deo auxiliante possumus omnia tela nequissimi ignea exstinguere, hoc est diabolicorum tentamentorum jacula acuta ac vehementia superare, sive de vitiis gulæ atque carnalitatis, sive de ambitione aut acedia nos impugnent, quæ omnia facile contemnuntur, si illa prætacta rite pensentur. Unde et galeam salutis, id est spem futuræ felicitatis, specialiter exprimit assumique præcipit sanctus Apostolus, quia si inæstimabilem futuræ beatitudinis magnitudinem intueamur, omnis labor vitæ præsentis videtur permodicus, et omnis excutitur pigritiæ torpor.23 Sed et gladium spiritus, quod est verbum Dei, debemus assumere, sacram Scripturam imprimendo memoriæ, ut juxta illius doctrinam in omnibus nos regamus, vitia fugiamus, quæ bona sunt exsequamur, tentationibus reluctemur. Hinc magnus et sanctus Antonius, interrogatus a Fratre, Quid faciens Deo placebo? respondit: Quocumque vadis, Deum semper habe præ oculis; et in iis quæ agis, adhibe testificationem Scripturarum sanctarum; et in quocumque loco sederis, non cito movearis. Hinc quoque dixit Psalmista: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.24 Sic ergo agamus et nos, ad laudem et gloriam Creatoris.
Footnotes
-
Joann. iv, 34. ↩
-
Is. lxi, 10. ↩
-
Matth. xxii, 11. ↩
-
Apoc. iii, 4. ↩
-
Ibid. 18. ↩
-
Ibid. 18. ↩
-
Cant. iv, 1. ↩
-
I Cor. i, 5. ↩
-
II Cor. viii, 2. ↩
-
II Cor. x, 4. ↩
-
Apoc. iii, 17. ↩
-
Apoc. iii, 17. ↩
-
Judic. xv, 15. ↩
-
Eccle. ix, 16. ↩
-
Sap. vi, 1. ↩
-
Ps. xii, 4, 5. ↩
-
Ps. xxiv, 2, 3. ↩
-
Rom. viii, 35. ↩
-
Ps. xvii, 4. ↩
-
Jacob. iv, 7. ↩
-
Ephes. vi, 14. ↩
-
Ephes. vi, 16. ↩
-
Ephes. vi, 17. ↩
-
Ps. cxviii, 11. ↩
Chapter 209 of 243