Skip to the text

Sermo 2

DE FEBRE SPIRITUALI, DEQUE TIMORE LAUDABILI TRANQUILLITATEQUE ANIMI SERVANDA.

ALLEVAT Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos. Ps. CXLIV, 14.

Quidquid Christus corporaliter gessit, spiritualem significationem ac intelligentiam habet. Denique per hunc juvenem reguli filium febricitantem, intelligi potest omnis homo in mortali peccato existens. In febricitantibus namque duo considerantur. Primum est frigus, ex quo tremor corporis nascitur: et frigus istud causatur ex hoc quod sanguis recedit de membris. Secundum est calor, quo corpus excessive accenditur dum sanguis ad priora loca revertitur. Omnia ista in omni mortaliter reo spiritualiter inveniuntur. Primo enim in eo est frigus, id est torpor acediæ, quo ad opera virtuosa tam tardus est, quasi per modum glaciei esset constrictus seu animo congelatus. Acedia quippe caritati contrariatur. Unde quemadmodum caritas efficit hominem promptum et agilem ad actus virtutum et ad omnia quæ Deo sunt placita, ita acedia facit miserum hominem ad opera divini honoris ac propriæ salutis tardum et quasi immobilem, secundum quod Salomon loquitur: Propter frigus piger arare noluit.1

Spiritualis equidem hominis ager est cor ipsius, in quo semina virtutum, videlicet bonæ cogitationes et salubres affectiones verbaque Dei, sunt seminanda, ex quibus virtutes crescunt ac perficiuntur. Hic ager aratur dum interiora animæ revolvuntur ac discutiuntur, ita quod homo diligenter examinat semetipsum qualiter vivit, an divina observet præcepta, et tempus suum fructuose expendat, proximis quoque exemplaris consistat. Sed homo piger seu acediosus, propter frigus suæ acediæ quo congelatus est, taliter agrum proprii cordis non vult arare, sed manet in suis pigritiis, negligentiis et peccatis; atque ut rursus Salomon protestatur, Sicut ostium vertitur in cardine suo, sic piger in lectulo suo.2 Quis est lectulus pigri, nisi sua prava consuetudo et carnalis repausatio, qua labores refugit virtuosos? In hoc lectulo vertitur, quia de una negligentia, carnalitate ac vanitate ruit in aliam, et addit quotidie peccata peccatis, similis porcis qui versantur in cœno, et in suis turpitudinibus delectantur. Hinc in libro Proverbiorum Spiritus Sanctus per Salomonem effatur: Per agrum hominis pigri transivi, et ecce totum operuerunt urticæ et spinæ.3 Siquidem Deus omnipotens, invariabilis et immensus, qui nec locum mutat neque movetur, transire per res creatas et mentes humanas asseritur, eas considerando, judicando ac remunerando, aut influendo eisdem. Dum ergo Deus sic transit per agrum hominis pigri, hoc est, dum cor ejus considerat, invenit illud urticis ac spinis totaliter coopertum, hoc est variis vitiis passionibusque repletum, ira, impatientia, indignatione, amaritudine, elatione, crudelitate, ac aliis vitiis, tanquam pessimis herbis corruptum.

Præterea, sicut frigus in febricitantibus causatur ex recessu sanguinis a corporis membris, sic præfatum frigus acediæ et omne peccatum mortale generatur in corde dum fervor divinæ dilectionis recedit a voluntate ac ceteris viribus animæ. Ad hanc frigefactionem pestiferam perducitur homo bonus paulatim, dum opera bona agit quotidie magis ac magis remisse, ex quadam arida consuetudine, absque consideratione et reverentia divinæ præsentiæ, ita quod cordis sui distractionibus tempore orationum ac cultus divini non satis resistit, nec venialia peccata cum diligentia vitat condigna. Nempe quum venialia peccata disponant ad mortalia, dum homo quotidie levis et pronus est in verbis inutilibus, in risu et jocis, in cogitationibus vanis, in incustodia sensuum, in sumptione ciborum ac potuum, certum est quod cito in mortalia labatur peccata. Propter quod in Ecclesiastico scriptum est: Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua.4 Quum enim invisibilibus atrocissimis hostibus undique simus obsessi, eorumque laqueis circumvallati, quomodo poterimus eorum evadere jacula, insidias atque letalia vulnera, nisi in continua fuerimus cordis custodia contra eos? Videmus quod homines qui letales inimicitias cum hominibus habent, ubique pergunt armati; similiter negotiatores dum per loca latronibus raptoribusque infamia gradiuntur, in magna incedunt formidine, custodia ac præparatione ad resistendum: quanto magis quum contra invisibiles hostes et infernales latrones atque raptores incessabile ac periculosum prælium habeamus, et locus iste quo degimus, illis latronibus ac raptoribus plenus sit, debemus indesinenter esse virtutibus contra illos armati, et animo custoditi, timorati atque solliciti, ne vincamur, spoliemur et morte æterna trucidemur ab illis?5 Hinc Salomon loquitur: Beatus homo qui semper est pavidus. Et alibi dicitur: Sapiens in omnibus metuit.6 Itaque jugiter caveamus ne fervor divini amoris tepescat in nobis, sed in eo quotidie amplius inflammemur, infinitam Dei bonitatem, amabilitatem, dulcedinem, ejusque beneficia ac promissa considerando.

Insuper, sicut in febricitantibus ex frigore sequitur corporis tremor, ita in homine vitioso a divini amoris calore frigefacto est tremor, id est timor multiplex inordinatus, sicut de impiis ait Propheta: Deum non invocaverunt;7 illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor, id est, ubi rationabiliter non fuit timendum. Homines enim injusti, carnales, obtenebrati, pro eo quod Deum et ejus offensam atque æternam damnationem merito super omnia formidarent, timent temporalia damna, corporis afflictiones, privationem temporalis honoris, quum tamen hæc omnia sæpe expediant animarum saluti. Imo per ista Deus suos electos in præsenti vita exercet, purgat, atque purgatos virtute et gratia implet multiplici, ac deinde gloria æternali, ut patet in sanctis Job et Tobia.

B In novo quoque Testamento potissime ac evidentissime patuit hoc in parentibus S. Clementis eorumque filiis, deinde in S. Eustachio ejusque contorali ac filiis eorumdem.89 Ideo ista non sunt immoderate timenda, nec absolute refugienda, sed divinæ dispositioni ac pietati debemus committere, an ista nobis eveniant. Verum hoc omnino a Deo petendum est, ut si ista nobis evenerint, ipse in eis patientiam nobis præstare, et ad nostram salutem ea ordinare dignetur. Unde quum sanctus David a proprio filio pulsus esset ex regno, non inordinate contristabatur, sed dixit:10 Si dixerit Deus, Mihi non places (id est, mihi non placet ut amplius sis rex), præsto sum; quod bonum est in oculis suis, faciat. Sic quoque beatissimus Christi confessor, præsul ac consanguineus, gloriosus sanctissimusque Servatius, quum a perversissimis et ingratissimis Tungrensibus expelleretur tam irreverenter ut canis, mente tranquilla ac placido vultu exivit, nec de sua inhonoratione atque injuria, sed de illorum dolebat transgressione gravissima. Hinc itaque in adversis patientes et imperturbati esse debemus.

Præterea, secundum quod cernitur, in febricitantibus est calor immoderatus; sic quoque in peccatoribus, dum a divinæ dilectionis frigescunt calore, accenditur amor carnalis ac mundialis, quo se ipsos ac alios carnaliter amant, propria commoda et oblectamenta quærendo et amplectendo, divitias et honores ferventissime cupiendo, et breviter, temporalia atque carnalia magis quam spiritualia ac æterna amando et exquirendo. Quis religiosorum ac devotorum tam instanter ac fervide pro incremento gratiæ ac virtutum laborat, ut multi sæculares pro temporali opulentia et honore? Ideo dixit Salvator, quod filii hujus sæculi prudentiores sunt filiis lucis in sua generatione.11 Sed redeamus ad cor, et cogitemus quam breve et momentaneum sit tempus quo in vita hac erimus, comparatione durationis perpetuæ in qua paulo post consistemus: sicque pro animarum nostrarum saluberrima ac perpetua provisione sollicitiores laboriosioresque simus, quam pro corporum horum mortalium protinus putrefiendorum provisione caduca. Imo quidquid Christianus in exterioribus et pro corpori suo necessariis operatur, ad Dei honorem et spiritualem suum profectum debet ordinare, quatenus alimenta et quibus tegatur habendo, vivat ac serviat Domino Deo.12

Refert S. Gregorius, quod in cœnobio suo in Roma fuit quidam monachus valde devotus ac Fratribus universis carissimus. Quem frater suus carnalis, non ex devotione, sed paupertatis necessitate, secutus est; et vixit in cœnobio in habitu sæculari vane et intimorate, nec recipiebat sed aspernabatur Fratrum exhortationes; verum amore devotissimi fratris sui, ab omnibus æquanimiter portabatur. Tandem pestilentia percussus, ad extrema devenit, et Fratribus lecto ejus adstantibus atque pro ipso orantibus, subito exclamavit: Recedite, recedite, ecce draconi ad devorandum datus sum, sed propter vestram præsentiam me devorare non potest; date locum ut faciat quod facturus est, ne me diutius torqueat. Quare propter vos patior moras? Jam enim me stringit ac opprimit. Cui Fratres responderunt: Quid est hoc quod loqueris, frater? Signum tibi sanctæ crucis imprime. Respondit: Volo me signare, sed nequeo, quoniam a dracone premor. Tunc Fratres in terram prostrati, cœperunt cum lacrimis pro illo ardentius exorare. Tunc paulo post ille melioratus clamavit: Deo gratias, ecce draco cui ad devorandum traditus fui, virtute orationum vestrarum fugatus est; jam pro meis peccatis orate, quia converti toto corde paratus sum. Atque ex illo die vir ille se totaliter emendavit, et continuis infirmitatibus purgabatur, quousque feliciter de sæculo isto migravit.

Footnotes

  1. Prov. xx, 4. ↩

  2. Prov. xxvi, 14. ↩

  3. Prov. xxiv, 30, 31. ↩

  4. Eccli. xxvii, 4. ↩

  5. Prov. xxviii, 14. ↩

  6. Eccli. xviii, 27. ↩

  7. Ps. lli, 6. ↩

  8. Job i, ii; ↩

  9. Tob. i, ii; ii, 12. ↩

  10. II Reg. xv, 26. ↩

  11. Luc. xvi, 8. ↩

  12. I Tim. vi, 8. ↩

Chapter 206 of 243