Skip to the text

Sermo 3

DE VERA SAPIENTIA, EJUSQUE COMMUNICATIONE IN ALIOS.

MULTITUDO sapientium sanitas est orbis terrarum. Sap. vi, 26.

Juxta Aristotelis documenta, nullus est vere prudens nisi virtuosus, ita quod homines vitiosi non habent veram prudentiam, sed quamdam astutiam. Multo magis nullus reputandus est sapiens, nisi justus ac virtuosus. Propter quod iterum Sapiens ait: In malevolam animam non introibit sapientia.1 Quod de illa sapientia potissime verum est, quæ est unum de septem donis

Spiritus Sancti. Sapientia vero naturalis et acquisita atque scholastica, malis potest inesse hominibus. Itaque qui vere ac proprie sapiens est, utpote Deum et ea quæ Dei sunt cum interno sapore cognoscens, caritate Dei et proximorum aliisque virtutibus decoratur: idcirco sapientiam suam modo sibi possibili ac convenienti communicat aliis, ad divinorum notitiam et amorem eos hortando, a vitiis retrahendo, salubriter instruendo. Hinc in Eccle-

Eccl. xli, 17. siastico habetur :2 Sapientia abscondita et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque?

Prov. v, 16. Unde et Salomon exhortatur : Deriventur fontes tui foras. Rursusque scriptum est :

Ibid. ix, 12. Fili, si sapiens fueris, tibi et proximis

Sap. vi, 26. tuis eris. Veraciter ergo dictum est, « Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum » : hoc est, ubi sapientes viri abundant, ceteri quoque a vitiis suis curantur, et illustrantur; et si non omnes, aliqui tamen, præsertim quando qui præsunt, sunt sapientes, id est justi, illuminati ac spirituales. Idcirco in Proverbiis legitur :

Prov. xiii, 20. Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit. Nam etsi sapiens nullum verbum loquatur, sua tamen exemplari conversatione ac fervida oratione aliis prodest.

Denique quod hæc ita se habeant, ex evangelio ostenditur hodierno. Nam regulus iste cujus filius usque ad mortem languebat, pro ejus curatione Christum accessit atque ardenter precatus est. Per regulum intelligitur omnis sapiens homo, præsertim qui spiritualiter præsidet populo. Unusquisque ergo qui aliis præest, si viderit aliquem ex sibi commissis aliquo vitio infirmari in anima, puta superbia, impatientia, invidia, incontinentia aut simili culpa, debet pro ejus curatione interna ac salute perpetua valde sollicitus esse, Christumque mente accedere, et pro illius emendatione ferventer ac indesinenter orare. Si autem sentit se non protinus exaudiri, non cesset, sed ardentius clamet ad Christum : Domine, descende per gratiæ infusionem, per misericordissimam visitationem, ad filium meum tam ægrum, priusquam moriatur hic filius, hoc est, antequam in culpa mortali tollatur de vita præsenti, vel antequam moriatur in anima, consentiendo tentationi aut motibus passionum, et antequam perducat eas ad actum, potissimum priusquam pravæ consuetudinis mole prematur.

Præterea, quilibet sapiens, comparatione insipientis ac peccatoris, rite pater vocatur. Quilibet ergo Christianus dono sapientiæ illustratus ac Deum formidans et diligens, quum aliquem proximorum sibi notum viderit aliquo vitio victum, sollicitus esse debet pro eo, et oratione, exhortatione, informatione et correptione pro illius reparatione, prout caritas requirit, satagere, sicque gratiam sibi concessam, in illum pro posse transfundere, quemadmodum princeps Apostolorum hortatur : Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes.3 Unde et

Paulus : Fratres (inquit), etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis.4 Si aliqui viatores per idem iter ad aliquem tendant locum, et viderint quempiam a recto deviare itinere, protinus revocant eum; si vero ierit quisquam eorum per devium deducens ad speluncam latronum, non simpliciter revocant eum, sed etiam seriosissime, ardentissime atque fortissime persuadent ei ac supplicant ut iter illud relinquat, ne occidatur. Quum ergo omnes Christiani sint in mundo hoc peregrini ac viatores, ad eamdem patriam, puta cœlestem paradisum, proficiscentes vel saltem proficisci debentes, si unus viderit alium per vitiorum abrupta, per vanitates et pompas non solum a recto calle abscedere, sed etiam ad infernalem lacum procedere, debet eum omni cum diligentia ac fervore revocare pro posse, atque ad viam reducere justitiæ ac salutis, orando, hortando, instruendo et corripiendo. Hinc ad correptionem fraternam omnes tenentur.

Sed, heu, quanta est excæcatio nostra ! Si quis incidat in latrones, et spolietur ac trucidetur, omnes gemimus et dolemus; imo si ovem, bovem, equum aut asinum videmus in foveam lapsum, compatimur et subvenire conamur : sed quod proximos nostros conspicimus per diversa facinora, per superbias, avaritias, acedias, carnalitates, mendacia, fraudes, potationes, choreas indesinenter a dæmonibus spiritualiter strangulari, occidi, ad inferos trahi, dissimulamus, nec digne deflemus, neque pro viribus subvenimus. Ubi est caritas ordoque caritatis? ubi zelus justitiæ? Hæc circa primum hujus evangelii documentum sint tacta.

Secundo, docet Salvator quanta sit carnalium hominum duritia, dicens:5 Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Sunt enim quamplures ita in suis carnalitatibus, vanitatibus ac dissolutionibus indurati, ut quidquid dicatur eis aut prædicetur de pertinentibus ad salutem, de Dei timore, de vitæ reformatione, sic parvi pendunt quasi non pertineret ad eos, ita quod nulla compunctione, nulla devotione, nullo timore moventur, sed in suis permanent levitatibus ac peccatis. Et si fide informi aliqualiter credant, tamen ita se habent in opere quasi non credant, sicut de talibus contestatur Apostolus:6 Dicunt se nosse Deum, factis autem negant. His ergo loquitur Christus, Nisi signa et prodigia videritis, non creditis: hoc est, nisi plaga ac ultio divinæ vos tangat justitiæ, vel in præsenti vos graviter visitando et per vexationes intellectum donando, aut certe æternam damnationem infligendo, non creditis satis attente, vera esse quæ de vestra vobis dicuntur salute, de incertitudine hujus vitæ, de divini rigore judicii, de ineffabili acerbitate infernalis supplicii.7 Unde de talibus Psalmista loquitur

Deo, Imple facies eorum ignominia, et quærent nomen tuum, Domine:8 hoc, quantum ad eos qui in vita hac per paterna Dei flagella salubriter corriguntur. Porro quantum ad incorrigibiles subdit:9 Erubescant et conturbentur in sæculum sæculi, et confundantur, et pereant; et cognoscant (per suorum videlicet experientiam tormentorum) quia nomen tibi Dominus. In talibus quippe oculos interiores sero aperit pœna, quos in vita præsenti damnabiliter clausit culpa. Sed redeamus ad cor, et sufficiant nobis signa et prodigia a Christo et Apostolis ac ceteris Sanctis facta, ultiones quoque et pœnæ quas Deus in veteri novoque Testamento in multis apertissime nimis exercuit. Siquidem felix quem faciunt aliena damna peritum.

Itaque de fidei nostræ veritate certissimi, studeamus vitam et mores altitudini fidei conformare, quatenus ex conversationis nostræ humilitate, pietate, devotione, caritate atque justitia, vere pateat esse nos Christianos, et glorificetur Deus in nobis servulis suis, secundum quod Christus hortatur: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.10

Tertio, docet nos Christus in evangelio hodierno humilitatem præcipuam. Nam rogatus Jesus a centurione ut veniret et manum suam super servum ejus paralyticum poneret, mox respondit: Ego veniam, et curabo eum.11 Rogatus vero a regulo ut veniret ad filium ejus, non acquievit.12 Hoc ergo fuit humilitas magna, quod paratior fuit ire ad centurionis ministrum, quam ad reguli filium. Quo exemplo docemur in primis non aspernari personas pauperes et abjectas, sed visitare, consolari adjuvareque eas, imo in cordis occulto tales plus beatificare quam divites et excelsos, quum dicat Salvator: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. Jacobus quoque ait:13 Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide?14 Secundo docemur per hoc pensare in hominibus magis naturam qua ad Dei imaginem facti sunt, et præsertim dona gratiæ ac virtutum quæ in pauperibus communiter plus abundant, quam exteriora et accidentalia bona quibus in hoc mundo præfulgent. Tertio, quod alia sunt judicia Dei, alia hominum, ita quod tanto plus a Deo quis reputatur ac sublimatur in cœlis, quanto ab hominibus magis despicitur nunc in terris. Propter quod loquitur Christus judex:15 Quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum. Verumtamen sæcularis potestas non est aspernanda, sed honoranda, dicente Apostolo: Non est potestas nisi a Deo, et qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit;16 itemque, Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Honorandi sunt principes et prælati, judices et rectores, in quantum sunt Dei vicarii ac ministri, personæque publicæ et summæ potestatis participes: unde et signa reverentiæ magis monstranda sunt eis forinsecus.

Quarto, in evangelio isto instruimur quantum valeat apud Deum fides et affectuosa continuata oratio, quoniam regulus iste, quamvis imperfectus in fide, tamen fide sua tali quali et precibus repetitis suo obtinuit filio sanitatem.

Refert S. Gregorius habuisse se tres neptes in Roma nobiles valde ac divites: et erant sorores carnales. Quæ omnes uno fidei fervore conversæ sunt, et spiritualem atque communem vitam in propria domo duxerunt. Quarum una quotidie in omni virtute ac sanctitate profecit præcipue, orationibus vacans continue. Alia quoque soror fuit multum devota. Sed tertia paulatim refriguit mente, et sæcularium puellarum gaudebat societate. Propterea aliæ duæ sorores plurimum tristabantur, eamque ad arrepti propositi hortabantur constantiam; sed illa ad solitas rediit levitates. Idcirco soror illa tam sancta frequenter dixit ad aliam: Video sororem nostram de sorte nostra non esse. Post aliquantulum temporis, quidam vir sanctus paulo ante defunctus, qui fuit harum sororum avunculus, apparuit in visione sorori illi sanctiori, et dixit: Veni, quia in cœlestis mansionis te luce suscipio. Quibus dictis, illa cœpit protinus infirmari, et circa festum Nativitatis Christi migravit ad Dominum. Post modicum tempus, soror illa apparuit in visione sorori suæ devotæ, vocans eam ad regnum cœleste. Illa vero de sorore illa indevota valde sollicita, dixit: Et si venio, istam cui dimitto? Cui respondit facie tristi: Veni, soror, etenim illa inter sæculares et laicas reputata est. Mox soror illa devota infirmari incepit, et circa festum Epiphaniæ aut circiter feliciter obiit. Tunc soror illa residua, oblita timoris divini atque arrepti propositi, conductorem agrorum suorum accepit maritum.

Ex quo patet exemplo, quam periculosum sit in caritate et gratia Dei tepescere, et quod nemo securus est de sua salute. Oportet ergo in caritate et gratia crescere, in bono inchoato persistere, in timore Dei jugiter permanere.

Footnotes

  1. Sap. i, 4. ↩

  2. Eccli. xli, 17. ↩

  3. I Petr. iv, 10. ↩

  4. Galat. vi, 1. ↩

  5. Joann. IV, 48. ↩

  6. Tit. I, 16. ↩

  7. Is. XXVIII, 19. ↩

  8. Ps. LXXXII, 17. ↩

  9. Ibid. 18. ↩

  10. Matth. V, 16. ↩

  11. Matth. VIII, 7. ↩

  12. Joann. IV, 49, 50. ↩

  13. Luc. VI, 20. ↩

  14. Jacob. II, 5. ↩

  15. Luc. XVI, 15. ↩

  16. Rom. XIII, 1, 2. ↩

Chapter 207 of 243