Skip to the text

Enarratio in epistolam

CONFORTAMINI IN DOMINO, ETC. Ephes. VI, 10-17.

AD spiritualem confortationem et armaturam interiorem contra omnes animarum nostrarum hostes hortatur nos gloriosus Apostolus in præsenti epistola, dicens : Confortamini in Domino, id est, robur gratiæ ac virtutum a Deo adipisci ac conservare studete, atque ex consideratione divinæ pietatis ac omnipotentiæ roboretur spes vestra in Creatore, ut contra impugnationes dæmonum, carnis ac mundi viriliter compugnetis, et in bonis operibus perseveretis ac proficiatis. Et in potentia virtutis ejus. Istud est quasi expositio particulæ præcedentis, quia potentia virtutis Dei non est nisi omnipotens Deus. Itaque, « in potentia virtutis ejus », id est in potenti potestate ipsius, innitendo semper divinæ potentiæ, non propriis viribus, juxta illud Isaiæ : Quis ambulat in tenebris, et non est lumen ei ? Speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum.1 Potest quoque per potentiam virtutis Dei intelligi virtus infusa nobis a Spiritu Sancto, quæ formaliter nos confortat; Deus vero effective nos roborat.

Induite vos armaturam Dei, id est, virtutibus interiores vires animæ vestræ vestite ac roborate, videlicet : intellectum fide, sapientia ac prudentia ; voluntatem spe, caritate, justitia ; appetitum sensitivum temperantia, fortitudine ceterisque virtutibus moralibus. Hæc sunt spiritualia arma a Deo fabricata, data, infusa, quibus contra vitiorum ac dæmonum acies corroboratur atque protegitur anima nostra. Ideo subditur : ut possitis stare adversus insidias diaboli, id est occultis machinationibus suggestionibusque diaboli prævalere : nam et Satanas se crebro transfigurat in angelum lucis, sub specie boni mala proponens.2

Quoniam non est nobis colluctatio principalis aut sola adversus carnem et sanguinem, id est homines carnales ac fragiles, seu vitia carnis. Nempe per carnem et sanguinem Scriptura significat hominem, juxta illud : Caro et sanguis non revelavit tibi.3 Verumtamen grave bellum habemus contra propriam carnem et concupiscentias ejus, et contra homines carnales, qui vel adversa infligunt, vel ad vitia trahere moliuntur. Bellum vero quod contra invisibiles hostes habemus, periculosissimum acerrimumque consistit. De quo sequitur : sed adversus principes et potestates, id est angelos apostatas seu dæmones, qui ante lapsum suum fuerunt de ordinibus Principatuum et Potestatum. De singulis quippe angelorum ordinibus aliqui cecidisse creduntur, qui universi jam per principatus ac potestates signantur : ita quod nomine principatuum exprimuntur dæmones inferiores ; et nomine potestatum, superiores, quibus inferiores obediunt, homines impugnando. Est enim in dæmonibus prælatio quædam : nam et omnes concordes sunt in desiderio nocendi hominibus. Adversus mundi rectores, id est contra prædictos invisibiles hostes, mundanorum hominum directores ac principes. Homines enim iniqui dæmonum obediunt voluntati, A Deo, non simulatorie coram hominibus, et ab ipsis captivi tenentur, id est vinculis impietatis adstricti, ac undique circumferuntur sicut servi a dominis suis. Unde Apostolus se ipsum quasi exponens, adjecit: tenebrarum harum, id est hominum qui ignorantiæ ac vitiorum tenebris excæcantur. Qui mundi nomine in Scripturis multoties designantur, sicut apud Joannem: Mundus eum non cognovit;4 et alibi, Mundus in maligno positus est.5 Hinc conversis ad Christum scripsit Apostolus: Ephes. v, 8. Fuistis aliquando tenebræ. Contra spiritualia nequitiæ, id est dæmonum agmina nequitiis plena, habitantia in cœlestibus, id est in aere caliginoso, in quo usque ad diem judicii multi dæmonum volitant ac morantur. Aer autem frequenter cœlum vocatur. Unde volucres cœli dicuntur, quia in aere seu in cœlo aerio volare cernuntur. Propter quod dæmones designantur per volucres cœli, ut quum ait Salvator: Luc. viii, 5. Semen cecidit secus viam, et volucres cœli comederunt illud.

Propterea, id est, quia tam arduum prælium imminet vobis, accipite armaturam Dei, id est virtutes et dona Spiritus Sancti, eorumque opera, quibus vitia expugnantur et dæmones superantur, ut possitis resistere diabolo et peccatis (diabolus namque tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret), in die malo, id est tempore tentationis et adversitatis, et in omnibus, tam prosperis quam adversis, perfecti stare adversus ruinam peccati, ut nec prospera vos extollant, neque adversa dejiciant, sed regia semper via incedatis, quatenus omnia cooperentur vobis in bonum.6

State ergo per virtutes ad Deum erecti et fixi, succincti cingulo castitatis lumbos vestros, in quibus viget luxuria, id est, carnis concupiscentias refrenate, continenter vivendo, quemadmodum ait Salvator: Luc. xii, 35. Sint lumbi vestri præcincti. Hos lumbos præcinxit beatus Job: Pepigi (inquiens) fœdus cum oculis meis, ne cogitarem quidem de virgine.7 Sic ergo accingite lumbos in veritate, id est veraciter coram Deo, non simulatorie coram hominibus, sicut hypocritæ. Et induti loricam justitiæ, id est, virtute justitiæ corda vestra munite, sicut corpus per loricam contra vulnera tegitur. Et calceati pedes, id est, pedes corporales, et etiam spirituales, videlicet animi affectiones, habete expeditos, in præparatione Evangelii pacis, id est ad hoc ut sitis parati annuntiare seu prædicare ac adimplere evangelicæ legis doctrinam, in qua pacificatio nostra cum Deo per Christum facta describitur, et per cujus observantiam nunc pacem pectoris ac in futuro pacem æternitatis consequimur, juxta illud Psalmistæ:8 Pax multa diligentibus legem tuam.

In omnibus sumentes scutum fidei, id est, fidem catholicam pro scuto mentis arripite, virtutem et actum fidei suggestionibus dæmonum opponentes, videlicet considerationem passionis Christi, suppliciorum inferni, gaudiorum cœlestium et terribilium Dei judiciorum, quæ omnia cadunt sub fide: et eorum diligenti consideratione omnia tentamenta vincuntur. Ideo subditur: in quo fidei scuto possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere, id est universas tentationes diaboli acres ac fervidas superare. Hinc prima Petri dicitur: Adversarius vester diabolus circuit;9 cui resistite fortes in fide. Et galeam salutis assumite, id est, spem futuræ felicitatis seu caritatem mentibus vestris superponite, ut contra præsentia blandimenta, spe futurorum præmiorum atque divino amore armemini; et gladium spiritus, quod est verbum Dei, id est, ensem animæ qui a Spiritu Sancto confertur apprehendite, qui est sermo sacræ Scripturæ, penetrans intima animæ, vitia resecans, atque a mundo animam dividens, sicut gladius materialis penetrat corpus ac dividit illud. De quo gladio ait Salvator:10 Non veni pacem mittere in terram, sed gladium. Et subdit ibidem: Veni enim separare hominem a patre suo.11 De quo etiam gladio Psalmista loquitur Christo: Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime.12

Footnotes

  1. Is. L, 10. ↩

  2. II Cor. XI, 14. ↩

  3. Matth. XVI, 17. ↩

  4. Joann. i, 10. ↩

  5. 1 Joann. v, 19. ↩

  6. Rom. vii, 28. ↩

  7. Job xxxi, 1. ↩

  8. Ps. cxviii, 165. ↩

  9. 1 Petr. v, 8, 9. ↩

  10. Matth. x, 34. ↩

  11. Ibid. 35. ↩

  12. Ps. xliv, 4. ↩

Chapter 203 of 243