Sermo 1
QUOMODO UNIVERSA NOSTRA BONA A DEO SINT; DE VITANDO PRAVO USU JURATIONIS; ET QUOMODO PERFICI DEBEAMUS IN SCIENTIA SCRIPTURARUM CETERISQUE VIRTUTIBUS.
CARITAS vestra magis ac magis abundet in scientia et in omni sensu. Philipp. I, 9.
Primo, in præsenti epistola docet nos sanctus Apostolus, quam totaliter omnia opera nostra bona a Deo sint: nam ipse inchoat bona in nobis, et continuat ea ac perficit. Nunquam ergo in nobismetipsis inaniter gloriemur, sed omne bonum Deo plenarie adscribamus, ejusque adjutorio incessabiliter innitamur. Hinc in Jeremia scriptum est: Scio, Domine, quia non est hominis via ejus;1 nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos. Hoc est quod ad Romanos asseritur:2 Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. Hinc vir justus grata mente loquitur Deo: Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me.3 Unde constat quod homines ad bene ac meritorie operandum ita se habent sicut infantes ad ambulandum: non enim per se queunt incedere, sed indigent curriculo seu ducente. Ita et nos per nos ipsos seu proprias vires virtuose vivere seu meritorie agere non valemus, sed divina directione ac deductione indesinenter egemus, ut
B Deus corda nostra illuminet, roboret ac deducat per actuales motiones et inspirationes Spiritus Sancti. Propter quod ait Scriptura: Justum deduxit Dominus per vias rectas.4 Et Propheta loquitur Deo: Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.5 Hinc jugiter ac præcordialissime Dominum deprecemur ut ipse opera virtuosa in nobis incipiat, prosequatur, consummet.
Secundo, ex præsenti docemur epistola quod quandoque ex rationabili causa licet nobis jurare, quia in hac epistola jurat Apostolus: Testis (inquiens) mihi est Deus. Quod non est aliud dicere, nisi, Deum testem veritatis eorum quæ dico assumo.6 Quod rursus quid aliud est, nisi, Per Deum juro? In veteri quoque Testamento, viri sancti David, Elias et Eliseus jurasse leguntur, dicendo:789 Vivit Dominus, etc. Sed objici potest quod loquitur Christus: Ego dico vobis non jurare omnino; sit autem sermo vester, Est, est;10 Non, non: quod his abundantius est, a malo est. Unde et Jacobus scribit: Ante omnia nolite jurare.11 Et respondendum, quod hæc ita intelligi nequeunt quasi nequaquam licitum sit ju-
Deut. vi, 13. rare, quum in Deuteronomio dicatur : Dominum Deum tuum timebis, et per nomen ejus jurabis. Idcirco verba Christi Jacobique apostoli intelligenda sunt, non per modum absolutæ prohibitionis, aut quasi jurare in se sit illicitum : imo potest esse actus virtutis quæ latria appellatur, quando cum debitis circumstantiis fit et ex causa idonea. Salvator ergo et ejus Apostolus idcirco verba illa locuti sunt, ut nequaquam jurationi assuescamus, imo nec vera sine rationabili causa juremus : quia et hoc ad irreverentiam pertinet Dei, absque causa condigna testem eum adhibere veritatis prolatæ. Unde in Exodo jussum
Exod. xx, 7. est : Non assumes nomen Dei tui in vanum; non enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Dei sui frustra. Quum ergo illicitum sit vera sine rationabili causa jurare, penset unusquisque pro posse quam enorme peccatum sit falsa jurare seu perjurare : quod est Deum falsitatis testem adhibere, præsertim si scienter id fiat, quia tunc est peccatum mortale ineffabiliter grave. Denique, quum
Eccli. xxiii, 9, 12. usus venialium irrefrenatus a mortali culpa non excusetur, qualiter a mortali excusabuntur peccato, qui quotidie ex pessimo usu tam frequenter ac facile jurant, ita ut vix verbum enuntient quin juramentum apponant? Maledictus est usus iste, atque divino præcepto contrarius, ac multis periculis plenus. Idcirco in Ecclesiastico fertur : Jurationi non assuescat os tuum, multi enim casus in ea; vir multum jurans implebitur iniquitate, et non deficiet
Philipp. 1, 9. de domo illius plaga. Abjiciat ergo unusquisque hunc usum pravissimum, ne pereat in æternum. Qui autem per membra Christi jurant, tanquam blasphemi sceleratissime peccant.
Tertio docet Apostolus ut caritas nostra (id est nos ipsi caritatem habentes) quotidie « magis ac magis abundet in scientia »12, non qualicumque, sed in scientia salutari, in cognitione sacræ Scripturæ, « et in omni sensu » ipsius, videlicet litterali, allegorico, tropologico ac anagogico : quod tamen ad aliorum prælatos, prædicatores et clerum præcipue pertinet. Potissimum salubre est valde abundare in scientia illa quæ est donum seu unum de septem donis Spiritus Sancti, quæ est habitus supernaturalis infusus, per quem de rebus creatis bene judicamus per gustum et connaturalitatem seu conformitatem affectus ad ipsum judicium veritatemque agnitam, ita quod cordialiter sic sentimus et sapimus quod rebus creatis non sit finaliter inhærendum, quia ex se vanæ et nihil sunt, sed Deo dumtaxat, cujus comparatione debemus omnia ista carnalia, caduca, creata parvi pendere atque pro nihilo reputare, nec ea appetere seu amare nisi in Deo et propter Deum, videlicet juxta Dei præceptum, ut omnia referantur ad ejus honorem. Hac salutari scientia carent quicumque in mortali sunt culpa; eamque habent omnes qui sunt in caritate et gratia. Imo valde probabile signum quod homo sit in caritate, est quando sentit se omnia ista carnalia et caduca fastidire, parvi pendere, transilire, ut summo Deo inhæreat, et in eo solo finaliter conquiescat. In hac salutari scientia tanto plus abundamus et crescimus, quanto plus in cordis puritate, Dei amore ceterisque virtutibus, præsertim in latriæ ac pœnitentiæ virtute, proficimus. Siquidem quanto plus homo sua detestatur, dolet ac plangit peccata, tanto abundantius illustratur a Spiritu Sancto ad cognoscendum salubriter quod in rebus creatis non sit finis ultimus statuendus, nec eis immoderate sit inhærendum.
D Deinceps hortatur Apostolus ut simus sinceri et absque offensa, id est pure et irreprehensibiliter conversantes, atque bonis operibus bona opera omni hora adjicientes, sicut et Salomon cohortatur, Quodcumque potest manus tua, instanter operare :13 ut sic thesaurizemus nobis in cœlo, opusque Dei cum ingenti attentione ac reverentia peragamus, non vago, intimorato dissolutoque corde. Ecce talis in primitiva Ecclesia fuit communiter conversatio omnium Christianorum, quoniam longo14
Philipp. 1, 10.
Eccle. 1x, 10.
Matth. vi, 20. tempore consueverunt omnes Christiani quotidie confiteri et communicare, ac nocturnis temporibus surgere, psalmodiis, orationibus meditationibusque sanctis insistere, atque in omni sanctitate et justitia deservire Altissimo. Sed, proh dolor! ad quantam ruinam, ad quam vitiosam ac miserrimam vitam delapsus est nunc populus christianus? Ubi jam antiqua illa est devotio? Propterea dici nunc potest de populo christiano quod de populo Judæorum fertur in Osee : Judicium (inquit) Domino cum habitatoribus terræ; non est veritas, non est misericordia, et non est scientia Dei in terra; maledictum, et homicidium, et adulterium, et mendacium, et furtum, et fraus inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.15 Sed emendemus nos ipsos, et quam sanctissima fuerit vita patrum nostrorum pensemus, ut comparatione eorum humiliemus animas nostras, eosque saltem aliqualiter imitemur.
Denique inter Patres eremitas sanctissimos fuit et abbas Sisois, qui fuit vir tantæ puritatis ac elevationis ad Deum, quod exteriora non attendebat. Unde discipulus suus frequenter dixit ad eum : Surge, Pater, manducemus. Dixitque senex : Non manducavimus adhuc, fili ? Respondit : Non, Pater. Et ille : Si nondum manducavimus, surge, et manducemus. Quum autem hora obitus sui sederent circa eum Patres, resplenduit facies ejus ut sol. Et dixit ad eos : Ecce abbas Antonius venit. Et post pusillum iterum dixit ad illos : Ecce chorus Prophetarum venit. Et refulsit facies ejus magis quam ante. Deinde dixit : Ecce chorus Apostolorum venit. Et resplenduit facies ejus dupliciter plus quam ante. Et ecce ipse quasi cum aliquibus loquebatur. Rogaveruntque eum senes, dicentes : Cum quo loqueris, Pater ? Respondit : Ecce angeli venerunt accipere me, et rogo ut permittant me modicum pœnitere. Et seniores dixerunt : Non indiges pœnitentia, Pater. Ait illis : Vere nescio me vel initium pœnitentiæ peregisse. Et cognoverunt omnes quia perfectus est. Et rursus repente facta est facies ejus sicut sol, timueruntque omnes. Qui dixit eis : Ecce Dominus noster venit, dicens, Afferte mihi vas electionis eremi. Et continuo reddidit spiritum, et factum est fulgur, et repletus est locus ille odore suavitatis.
Footnotes
Chapter 212 of 243