Skip to the text

Sermo 4

Ad religiosos

DE LAUDE FRUCTIBUSQUE CARITATIS.

HOC oro ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et in omni sensu. Philipp. I, 9.

Virtutes et dona Spiritus Sancti sibi invicem concatenantur, nec in vita hac ab invicem separantur. Unde quicumque caritatem sortitus est, ceteras quoque habet virtutes et septem dona Spiritus Sancti secundum aliquem gradum. Sed et quanto quis in caritate plus crescit, et in ea perfectior redditur, tanto et aliæ virtutes ac dona Spiritus Sancti in eo fortiores efficiuntur. Nihilo minus unus electorum plus abundat in ista virtute, alter in illa, prout de unoquoque Sancto cantatur:1 Non est inventus similis illi. Porro, quum virtutes connexæ sint, mutuo se fulciunt, juvant atque perficiunt, quemadmodum in exercitu unus alteri est præsidio. Nam et ipsarum multitudo virtutum, in homine est tanquam acies ordinata, contra aciem vitiorum rite disposita; et in acie illa virtutum, caritas summum sortitur locum. Ideo sicut in exercitu maxime providetur ut ipse princeps aut rex suis militibus undique circumvalletur, juvetur ac protegatur, ita in acie virtutum specialissime est prospiciendum ut caritas omnifarie muniatur, custodiatur ac adjuvetur: quia si ipsa tepescat, reliquæ virtutes languescunt; si ferveat, ceteræ virtutes copiosius excitantur ac tendunt in suos actus.

Denique, quum caritas inhæreat voluntati, quæ de se cæca perhibetur, et ab intellectu illuminari ac dirigi indiget; ideo caritas quo exstat ferventior, eo amplius in ejus operatione necessaria est rationis directio, ne caritatis fervor præcipitet fervidum operatorem, magnitudinem affectionis suæ sequentem. Hinc orat et cohortatur Apostolus ut caritas nostra magis ac magis abundet in scientia, id est in discretione, eam dirigente, illustrante ac moderante, quatenus sicut alibi ait, rationabile sit obsequium nostrum.2 Consuevit quippe Apostolus nomen scientiæ pro discretione accipere, juxta quod asserit de Judæis: Æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam.3 Potest nihilo minus loco hoc, per scientiam, contemplatio intelligi divinorum quæ est doni sapientiæ actus. De qua scientia legitur in Osee: Scientiam Dei volui plus quam holocausta.4 Itaque hortatur Apostolus ut caritas nostra actu ac lumine contemplationis quotidie magis ac magis abundet, ut quemadmodum Deum super cuncta diligimus, ita ad ejus fidelem intuitum, amorosam contemplationem, sinceram considerationem frequenter et omni die frequentius extendamur ac elevemur, et figi ac stabiliri in ea conemur, Deum quoque quotidie ardentius diligendo, mereamur abundantius illuminari ab eo, atque ad profundiorem ipsius contemplationem sustolli, juxta illud Ecclesiastici: Qui timetis Deum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra.5 Deinceps, pulcherrime se invicem ornant et complent dilectio Dei et contemplatio ejus. Amor equidem movet et impellit ad contemplandum, quoniam ubi amor, ibi oculus, et ubi thesaurus, ibi et cor; contemplatio quoque dilecti, ejus dilectionem nutrit et auget.6 Idcirco in Dei cognitione et contemplatione universa salus nostra consistit, secundum illud:7 Hæc est vita æterna, ut cognoscant te verum Deum. Ideo in his divinissimis actibus, scilicet actuali contemplatione dilectioneque Dei, exerceamus nos ipsos assidue cum profectu, atque ad hoc reliqua exercitia nostra omnia ordinemus.

Insuper agnoscendum, quod nulla forma, nulla virtus tam prompte agit ut caritas, cujus est ceteras virtutes imperando movere et excitare in actum. Et satagendum est nobis ut caritas nostra quotidie amplius abundet in se ipsa, ut scilicet habitus caritatis per actus proprios et aliarum actus virtutum magis radicetur firmiusque stabiliatur in nobis. Quemadmodum enim caritas et virtutes aliæ debilitantur et tandem perduntur, si tempore opportuno non procedant in actum; sic quanto frequentius in suos exeunt actus, tanto in se ipsis fiunt intensiores et amplius abundantes, perfectæ ac divites, ad perfectiores quoque ac frequentiores actus producendos magis idoneæ: sicque virtutes et actus earum se mutuo nutriunt, augent, perficiunt. Hinc nunquam otio aut negligentiæ locum demus, nullum horæ momentum infructuose pertranseamus, sed assuescamus corda nostra semper bonis actibus esse intenta, præsertim actibus caritatis et latriæ ac sapientiæ, Deum contemplando, laudando, orando ac diligendo, et gaudendo ac quiescendo in ipso.

Amplius, laboremus ut caritas nostra assidue magis abundet in actibus suis elicitis, qui scilicet directe et elicitive progrediuntur ex ea, ut sunt Deum diligere, ipsum desiderare, ei inhærere, ipso frui, in eo quiescere et gaudere, ejus beatitudini gratulari. Idcirco in omnibus actibus istis satagamus quotidie plenius abundare, ad Deum ferventius adspirare, ipsum amorosius in corde constringere, in eo stabilius tranquillari, ejus immensæ felicitati et gloriæ cordialius congaudere, in actibus quoque fraternæ caritatis quotidie gratiosius abundare conemur.

Præterea studeamus ut caritas nostra in aliarum etiam virtutum actibus atque habitibus plus abundet, non solum « in scientia et in omni sensu », hoc est Scripturarum intellectu ac experimentali divinorum sapore, et spiritualibus sensibus animæ, ut oculis et auribus cordis Deum intueamur ac audiamus, sed item in mansuetudine, patientia, fortitudine, temperantia, justitia, pietate.8 Caritas namque patiens et benigna, mansueta, fortis, sobria, justa, pia vocatur. Et enitendum est nobis ut caritas nostra quotidie patientior, benignior, mitior, fortior, temperantior, justior misericordiorque exsistat, sic ut caritate imperante ac movente, harum actus virtutum copiosius exsequamur, passiones plenius refrenando, et actus morales perfectius exercendo. Tunc autem fit caritas nostra patientior, mitior, fortior, justior atque benignior, quando caritate nos excitante, in ipsa patientia, mititate, fortitudine, temperantia, justitia, pietate nos ipsos copiosius exercemus, et harum virtutum actus perfectius quotidie exhibere conamur desiderio caritatis perfectioris, hoc est propter hoc ut in caritate et ejus elicitis actibus perfectiores reddamur: quia ad caritatis culmen, puritatem et perfectionem pertingere non valemus, nisi in vera patientia, mansuetudine, temperantia, justitia, pietate, fortitudine eminenter crescamus, atque per eas passionum inordinationes ac impetus refrenemus, ne per eas, hoc est per iram, impatientiam, tristitiam, gulam, cupiditatem, injustitiam, crudelitatem, timorem, voluptatem, caritas exstinguatur aut minuatur in nobis. Quidquid enim caritatis minorativum aut exstinctivum est, tanquam maxima nocumenta infernaliaque venena nos abhorrere et vitare oportet, videlicet omne peccatum non solum mortale, quo exstinguitur caritas, sed etiam veniale, quo minoratur et fervor amoris deifici impeditur. Idcirco et exteriores sensus custodire oportet, ne per eos vanitates passionumque motus, cordis distractiones varias hauriamus. Conformiter turpes imaginationes, inutiles phantasias et mentis evagationes semper et maxime in divinis oportet abjicere, et mentem in Domino ancorare, neque ad aliquam rem citra Deum affici inordinate, sed solum in Deo, neque superflua affectare aut curiosa sectari.

Deinceps, ita nos agere monet Apostolus, ut simus sinceri, id est coram Domino puri.9 Siquidem beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.10 Et sanctus Deus animam sine peccato requirit ac diligit : odio enim sunt ei impius et impietas ejus.11 Cui ait Propheta : Odisti omnes qui operantur iniquitatem; neque habitabit juxta te malignus, nec permanebunt injusti ante oculos tuos.12 Ideo si a Domino Deo nostro cupimus diligi, ei uniri, eo æternaliter frui, odiamus et fugiamus omne peccatum propter ipsius fœditatem, et quia offensivum et inhonorativum est Dei ac elongativum ab eo. Verum quia non sufficit coram Deo sinceriter ambulare, nisi et circa proximos bene se habeat homo (secundum quod alibi dicitur :13 Providentes bona non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus), ideo docet in epistola præsenti Apostolus ut etiam simus sine offensa, nulli videlicet offendiculum scandalumve ponentes. Imo exemplo et verbo et fama omnes, quantum in nobis est, semper ædificemus, sicut præcipit Christus : Sic luceat lux vestra coram hominibus.14

Footnotes

  1. Eccli. xliv, 20. ↩

  2. Rom. xii, 1. ↩

  3. Rom. x, 2. ↩

  4. Osee vi, 6. ↩

  5. Eccli. ii, 10. ↩

  6. Matth. vi, 21. ↩

  7. Joann. XVII, 3. ↩

  8. I Cor. XIII, 4. ↩

  9. Philipp. 1, 10. ↩

  10. Matth. v. 8. ↩

  11. Sap. xiv, 9. ↩

  12. Ps. v, 7, 6. ↩

  13. Rom. xii, 17. ↩

  14. Matth. v, 16. ↩

Chapter 216 of 243