Skip to the text

Sermo 2

QUAM NECESSARIUM SIT INJURIAM IRROGANTIBUS IGNOSCERE, ET MULTA QUÆ AD HOC INDUCERE NOS DEBENT.

NON quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Lev. xix, 18.

Videmus in sæculo isto, quod prælati ac principes, atque communiter domini universi, valde libenter habent quod servi eorum conformant se voluntati eorum, sequendo eos sive in bono sive in malo. Idcirco in libro Proverbiorum Salomon loquitur : Rex impius omnes ministros habet impios. Siquidem simile applaudit suo simili. Ideo in Proverbiis asseritur : Qui derelinquunt legem, laudant impium. In Ecclesiastico quoque dicitur : Omnis caro ad sibi similem conjungetur, et omnis homo sibi simili sociabitur. Quum ergo Dominus Deus noster omnipotens, sit essentialiter caritas (quemadmodum ait Scriptura : Deus caritas est), per nullam virtutem homo ita suo fit similis Creatori sicut per caritatem. Caritas enim jungit amantem amato, et transformat unum in alium, facitque eos idem velle et idem nolle. Hinc Deus in suis ministris summe præcipit et requirit caritatem ad ipsum, deinde caritatem eorum ad invicem. Unde Christus Dominus noster : In hoc (inquit) cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.1

Porro caritas virtus est per quam unus alteri mente unitur, et bonum vult ei, volendo seu appetendo ei dona gratiæ ac virtutum in vita præsenti, bonaque gloriæ in futuro. Hinc mundi Salvator, unigenitus Filius Dei, in evangelio docet ac præcipit hodierno ut omni homini, quantumcumque forefecerit sibi ac suis, ignoscat homo, ita quod sincera caritate diligat eum, optando ejus salutem et emendationem in omnibus. Tenetur itaque quilibet Christianus omnem hominem in mundo hoc conversantem, quantumcumque sibi ac suis adversarium, caritative et sincere diligere : alias Christus non computat eum inter suos ministros. Præterea Christus Dominus noster est caput totius Ecclesiæ seu omnium electorum : oportet ergo ut omnes ejus ministri, per comparationem ad ipsum, sint unum mysticum corpus, ac membra ad invicem. Sed nec unum mysticum corpus Christi, nec membra ad invicem esse possunt, nisi spiritualiter conjungantur, ita ut tam in Christo capite adunentur, quam inter se connectantur. Hanc autem adunationem et connexionem absolute et proprie nil facere potest, nisi caritas quæ est spiritualis dilectio. Dilectio demum dicitur quasi duo ligans seu duorum ligatio. Hinc itaque exigit Deus ut omnes ei veraciter servientes, se mutuo spiritualiter diligant, ut per hoc cum Deo et inter se uniantur. Si autem se mutuo diligant, certum est quod unus salutem optet alterius et oret pro eo, coopereturque ejus saluti pro posse, loco et tempore opportuno. Sed hoc adimplere non potest, nisi qui forefactoribus suis ignoscit. Nullus ergo in corde suo teneat iram, rancorem, amaritudinem, indignationem contra quemcumque, sed ad omnes ac singulos pie et caritative afficiatur, omniumque desideret ac pro posse procuret salutem.

Insuper ad hanc mutuam dilectionem, pacem, patientiam, mansuetudinem atque pacificam ad invicem conversationem multa nos debent inducere. Primo, quia (sicut jam tactum est) Deus hoc ipsum nobis præcepit, et specialissime id a nobis requirit.2345 Hinc namque Salvator :6 Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem sicut dilexi vos. Et alibi :7 Mandatum (inquit) novum do vobis, ut diligatis invicem sicut dilexi vos. Ecce quam summe ac seriosissime requirit Christus a nobis mutuam caritatem. Certumque est quod ubi exstiterit mutua caritas, erit et mutua pax seu conversatio pacifica, mansuetudo, patientia, pietas, quum ad Corinthios dicat Apostolus : Caritas patiens est, benigna est; caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum; non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati; omnia suffert; caritas nunquam excidit.8 Ecce quanta bona facit in homine caritas, quam plane non habet qui proximis non ignoscit. Saluberrime ergo ac sapientissime præcipit nobis unigenitus Filius Dei, ut omni in nos peccanti cordialiter indulgeamus.

Secundo, ad idem movere nos debet consideratio bonitatis et misericordiæ Dei, videlicet quod ipse etiam impiissimis transgressoribus tam pius et liberalis, dulcis misericordissimusque consistit : nam per tot annos sustinet eos in peccatis eorum, et emendationem ipsorum exspectat, atque indesinenter interim conservat eos in esse, et necessaria vitæ ipsis largitur, donaque gratiæ præbet eisdem, sed et multos eorum convertit, et tantam eis tribuit gratiam, quod ubi abundavit delictum, abundat et gratia;9 item, quod Deus nobis ipsis tantam misericordiam fecit, tam diu ac sæpe nobis in maximis pepercit peccatis, atque pro tantis malis, injuriis ac offensis tot et tanta nobis retribuit bona. Nonne Dominus Jesus Christus interfectores suos, Annam, Caipham, Pilatum ac alios, post suam crucifixionem multis permisit vivere annis, præstolans emendationem illorum, quos uno valuit nutu occidere et damnare ? Imo et quosdam illorum incomprehensibili pietate convertit, quibus et paulo ante passionem suam prædixit :

A Quum exaltaveritis Filium hominis, id est, quum me in cruce suspenderitis, tunc cognoscetis quia ego sum.10 Ecce quam vere et damnabiliter durus est, quem consideratio horum ad ignoscendum proximis non inducit.

Tertio, ad idem inclinare nos debet multiplex fructus quem ex ignoscentia ista consequimur, quia per eam meremur priorum indulgentiam peccatorum, gratiæ ac virtutum infusionem et incrementum, Christi conformitatem, pacem et amicitiam : imo per hoc filii et amici Dei efficimur, angelis complacemus, dæmonibus prævalemus. Hinc Christus in Evangelio loquitur :11 Dimittite, et dimittetur vobis; et rursus, Diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos oderunt, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.1213 Unde in Ecclesiastico habetur : Relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur.14

Quarto, ad idem inducere debet multiplex, imo et ineffabile damnum quod incurrimus non ignoscendo. Per hoc equidem peccata nostra nobis imputantur, nec ignoscuntur, omnique virtute et gratia spoliamur, dæmonibus subdimur, a Deo manemus aversi; et nisi pœnituerimus, efficimur in æternum damnati. Hinc loquitur Filius Dei : Quum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem;15 quod si non dimiseritis, nec Pater vester qui in cœlis est, dimittet vobis peccata vestra. Insuper, quia incomparabiliter gravius atque frequentius in Deum peccavimus, quam aliquis in nos, valde utique duri ac fatui sumus, si proximis indulgere renuimus, quatenus Deus indulgeat nobis. Dimittamus ergo modicum, ut multa et gravia nobis indulgeantur; alioqui timeamus quod in Ecclesiastico asseritur : Qui vindicari vult, a Deo inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit. Homo homini servat iram, et a Deo quærit medelam ? In hominem sibi similem16 non habet misericordiam, et pro peccatis suis deprecatur

Altissimum? Sed et quam irrationabile et enorme sit istud, constat ex eo quod subditur ibi: Quis exorabit pro delictis illius?17

Denique qualiter, quam prompte ac incessabiliter indulgendum sit proximis, constat ex eo quod dum beatissimus Petrus dixisset ad Christum, Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei?18 usque septies? hoc est, an proximo in me peccanti non nisi septies indulgebo? illi Christus respondit:19 Non dico tibi, Usque septies, sed, Usque septuagies septies. Et ponitur ibi numerus determinatus pro numero indeterminato, ac si dicat: Quotiescumque peccaverit in te, ignosce ei, sicut et tu vis tibi a Deo ignosci quotiescumque in eum peccaveris. Verumtamen contra hæc objici potest. Si enim non licet vindicare injuriam, et si omni injurianti est ignoscendum, peribit pax communitatis, peribit rigor justitiæ, boni undique opprimentur ac spoliabuntur, et filii iniquitatis audaciores fient ad opera pravitatis, nec stabunt judicia. Et respondendum ad omnia ista, quod semper dimittenda est culpa et caritas conservanda. Sed debitam pœnam dimittere in casibus multis non expedit, sicut jam tactum est: ut si ex pœnæ dimissione turbetur bonum commune, vel ordo pereat disciplinæ ac tenor justitiæ, seu alii scandalizentur, aut impius fiat ad peccandum procacior. Nempe in casibus istis infligitur ultio, non ex mala radice, sed zelo æquitatis atque affectu caritatis, ut reus in vita hac castigetur, ne in æternum damnetur. Aut si prorsus incorrigibilis est, ideo puniatur, ne diutius vivens gravius peccet et damnationem incurrat majorem, et ne commune bonum patiatur jacturam.

Postremo, pensemus quanta sit nostra perversitas. Nam quamvis omnia præinducta ita se habeant, nihilo minus multi pronissimi sunt ad indignandum, ad irascendum, ad vindicandum: imo pro modico verbo, signo seu ictu gravem cupiunt inferre vindictam, suisque conqueruntur amicis, propinquis ac notis, et ipsos ad similia inflammant peccata, ac sine mensura multiplicant mala. Alii multis precibus vix queunt induci ut ad aliquot dies ultionem suspendant, seu pacem concedant. O quale judicium, quam districtum et perhorrendum imminet istis, qui etsi nullum aliud haberent peccatum, istud solum faceret eos Deo penitus displacentes atque æterna damnatione condignos! Econtrario viri virtuosi et sancti injuriatoribus suis non solum non irascuntur, imo potius regratiantur, et in contumeliis suis ac adversitatibus gaudent: quemadmodum sanctus refert Gregorius de quodam religioso monacho, qui fuit in cœnobio sacrista, et fuit vir magnæ sanctitatis, fecitque miracula. Idcirco ad eum videndum multi quotidie confluebant. Erat autem parvæ staturæ. Quumque uno dierum inter alios venisset quidam vir rusticanus et rudis, et virum illum sanctum eminus conspexisset, despexit eum, et ait: Iste nihil habet de viro, cur ad istum videndum conveniunt homines? Hæc verba dixit tam alte quod omnes qui aderant eadem audierunt, similiter vir sanctus de quo loquebatur. Auditis igitur verbis istis, sanctus ille cucurrit ad eum qui dixit hæc verba, apprehenditque eum ac osculabatur, et dixit: Gratias ago tibi quia tu solus veritatem locutus es de me, et tu solus oculos habes apertos in me.

Footnotes

  1. Joann. xiii, 35. ↩

  2. I Joann. iv, 8, 16. ↩

  3. Eccli. xiii, 20. ↩

  4. Eccli. xxviii, 4. ↩

  5. Prov. xxix, 12. ↩

  6. Joann. xv, 12. ↩

  7. Joann. xiii, 34. ↩

  8. I Cor. xiii, 4-8. ↩

  9. Rom. v, 20. ↩

  10. Joann. viii, 28. ↩

  11. Luc. vi, 37. ↩

  12. Matth. v, 44, 45; ↩

  13. Luc. vi, 35. ↩

  14. Eccli. xxviii, 2. ↩

  15. Marc. xi, 25, 26. ↩

  16. Eccli. xxviii, 1, 3, 4. ↩

  17. Eccli. xxviii, 5. ↩

  18. Matth. xviii, 21. ↩

  19. Ibid. 22. ↩

Chapter 214 of 243