Sermo 3
DE CORREPTIONE FRATERNA ET RIGORE DIVINI JUDICII.
CORRIPIET me justus in misericordia et increpabit me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Ps. CXL, 5.
Quemadmodum in Matthæo docetur, occasio seu origo ex qua Salvator protulit parabolam evangelii hodierni, in qua jussit ut aliis ignoscamus, fuit præceptum quod de correptione fraterna proposuit, dicens: Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum.1 Quo audito, accedens Petrus ad Jesum, dixit: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei?2 usque septies? Cui respondit Salvator: Non dico tibi, Usque septies, sed, Usque septaugies septies.3 Cujus verbi intellectus in præcedenti sermone est habitus. Huic demum responsioni Christus immediate subjunxit, Ideo assimilatum est regnum cœlorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis:4 quod est evangelium hodiernum. Expedit itaque aliquid dici de correptione fraterna, quia materia quotidiana ac practica est. Estque observatio hujus præcepti valde necessaria ad salutem et tam observanti quam aliis fructuosa, ob cujus transgressionem seu omissionem præcepti innumerabiles homines condemnantur.
Præcepit ergo Salvator unicuique nostrum, viro et feminæ, juveni ac seniori, subdito et prælato: Si peccaverit in te frater tuus, vade, corripe eum inter te et ipsum solum.56 In quibus verbis, per fratrem intelligitur quilibet proximus seu omnis Christifidelis, cujuscumque sit sexus aut gradus. Porro quod ait, In te, intelligi potest tripliciter. Primo, secundum Augustinum, In te, hoc est te sciente: quia qui alio sciente peccat, quantum in se est illum scandalizat. Secundo, juxta Hieronymum, In te, hoc est directe contra te, non contra Deum directe, secundum quod quædam peccata fieri dicuntur in Deum, quædam in proximum, quum tamen omne peccatum sit aliquo modo in Deum, quoniam displicet ei et ejus præcepto contrariatur. Verumtamen peccata quæ sunt contra præcepta secundæ tabulæ, seu directe contra caritatem fraternam, dicuntur peccata in proximum; quæ vero sunt contra præcepta tabulæ primæ, seu contra fidem, spem vel caritatem, quibus immediate colitur Deus, dicuntur peccata in Deum, sicut infidelitas, desperatio, blasphemia, in quibus non oportet servare ordinem illum quem docuit ac præcepit Christus servandum in correptione fraterna. Tertio exponitur, In te, hoc est, te solum læserit. Si enim et alios læderet, vel coram illis peccaret, non servaretur ordo correptionis qui subditur.
Primo ergo corripiendus est proximus reus secrete, ne confundatur, exasperetur aut diffametur. Vitanda est equidem proximi diffamia quantum fieri potest: quoniam ex timore diffamiæ multi retrahuntur a vitiis; idcirco quum se viderint diffamatos, peccant sine rubore, fitque eis frons meretricis, quæ inverecundiam quasi characterem seu signum suæ prostitutionis portat in fronte. Hinc peccatori indurato inverecundoque dicitur apud Jeremiam: Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere.7 In tantum enim peccatum rationem excæcat, quod homo de turpitudine vitiorum suorum non verecundatur, imo interdum inde se jactat et gloriatur, quemadmodum de gravissimis peccatoribus dicit Isaias :8 Peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt. De quibus in Proverbiis asseritur :
Lætantur quum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis.9 Hæc, secundum B. Bernardum, est iniquitas maxima; et nihil ita offendit Altissimum, sicut de præteritis vitiis non solum non pœnitere, sed etiam gloriari.
Deinde subdit Salvator : Si te audierit, hoc est, si proximus tuæ increpationi caritativæ acquieverit, lucratus es fratrem tuum, hoc est, de peccati perditione et dominatione diaboli eum eripuisti. Si autem te non audierit, adhibe tecum unum testem vel duos, id est, in præsentia unius vel duorum testium corripe eum, ne cito coram omnibus diffametur, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum, id est, per tot testes probetur quod delinquenti objicitur.10 Quod si eos non audierit11, qui tecum corripiunt illum, dic Ecclesiæ, hoc est prælato seu judici aut toti congregationi, quid ille commisit inique, aut quid vitiose omisit, et quomodo correptionem secretam testiumque inductionem abjecit, in sua manens duritia. Si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus, id est gentilis, et publicanus, hoc est, tunc omnino retrahe te ab eo.
Item advertendum, quod peccatum dupliciter consideratur. Primo, in quantum nocivum est peccanti. Sicque peccantem arguere, actus est caritatis, ad quem omnes tenentur, sicut ad caritatem : nam ista correptio non est nisi remedium contra peccatum. Secundo, consideratur peccatum ut est aliorum scandalizativum ac turbativum, inhonorativumque Dei. Et ita peccantem corripere, est actus justitiæ, spectans præsertim ad præsidentes, quorum est respicere ad bonum commune et conservare legem atque tenorem ac rigorem justitiæ.
Præterea, quia præceptum de correptione fraterna est affirmativum, obligat semper, sed non ad semper. Hinc facienda est correptio ista cum debitis virtutum circumstantiis, puta loco, causa, tempore, modo intentioneque opportunis, secundum quod expedit ad emendationem peccantis. Unde correptio ista tribus modis omittitur. Primo, meritorie et ex caritate, quando videlicet tempus corripiendi congruum exspectatur, aut de graviori peccantis induratione probabiliter formidatur. Nempe, ut Salomon loquitur, Qui erudit derisorem, ipse sibi injuriam facit;12 et, Non amat pestilens eum qui se corripit.13 Secundo, omittitur vitiose, et cum mortali peccato, ut dum ex cupiditate, aut timore corporalis pœnæ temporalisve damni, aut simili causa quæ non est caritati præferenda, omittitur. Tertio, cum veniali peccato, ut dum prædictæ causæ correptionem istam non impediunt, sed retardant.
Insuper subditi superiores suos caritative corrigere possunt ac debent in vitiis manifestis correptioneque dignis, congruo loco et tempore, cum humilitate et reverentia, non procaciter aut proterve. Nam et Moyses sanctus qui quotidie ad libitum loquebatur cum angelo, reprehensionem ac informationem Jethro viri gentilis gratanter ac patientissime assumpsit. Siquidem in Exodo Jethro ait ad Moysen : Non bonam rem agis;14 stulto labore consumeris tu, et omnis populus tecum.15 Prælati ergo non sint nimis magni et sapientes in oculis suis, sed subditorum suorum ac aliorum humilem correptionem, piam informationem, caritativam exhortationem gratanter humiliterque suscipiant, quum in Proverbiis dicatur : Argue sapientem, et diliget te; doce justum, et festinabit accipere.16
Præterea, fraterna correptio, ut est actus justitiæ pertinens ad superiores, non est omittenda ob id ne correptus fiat deterior, quoniam talis correptio habet potestatem coercendi per disciplinam. Idcirco per pœnas compellendus est peccans, ut cesset a vitiis, si aliter nolit desistere. Ex tali quoque correptione utilitas oritur communitati, dum rigor justitiæ observatur, aliique exemplo puniti terrentur, ne agant similia.
Deinceps agnoscendum, quod quædam peccata sunt publica : et in talibus providere oportet, non solum peccanti, sed etiam aliis, ne scandalizentur. Idcirco mox publice sunt redarguenda, juxta illud Apostoli ad Timotheum :17 Peccantem coram omnibus argue, ut ceteri timorem habeant. Quædam etiam peccata contrariantur veritati fidei, aut bono communi : et in talibus, quamvis occulta sint, statim ad publicationem est procedendum, ut si quis machinetur civitatem incendere, aut fidem aliorum corrumpere. Si tamen quis probabiliter putet, quod hujusmodi peccatorem possit per secretam correptionem emendare, potest sic facere.
Ex his itaque constat, quod peccantem corripere, actus sit caritatis. Si enim caritativum et pium est corporum mederi vulneribus, quanto magis pium et caritativum est animarum languoribus, id est peccatis, adhibere medelam per correptionem fraternam? Hinc loquitur Augustinus : Nescientes quis ad numerum prædestinatorum, et quis ad numerum pertineat reproborum, sic affici debemus caritatis affectu, ut omnes velimus salvari; ideoque fraternæ correptionis effectum omnibus debemus impendere sub spe divini auxilii. Et iterum : Si neglexeris (inquit) corripere, pejor efficeris eo qui peccat.
Sed incipiat quilibet a se ipso, propria vitia primitus emendando : qui enim in eisdem aut gravioribus est peccatis, indignus est alios increpare. Corripiens quoque, ex caritate, pietate seu æquitate, non ex vitiosa radice moveri debet ad increpandum. Ait namque Isidorus : Qui delinquentem superbo aut odioso animo corripit, non emendat, sed percutit; quidquid protervus vel indignans protulerit animus, objurgantis est furor, non dilectio corrigentis. Verumtamen, eodem protestante doctore, qui pio verbo correptus non emendatur, est acrius increpandus.
Itaque potius eligat unusquisque a justo misericorditer increpari, quam oleo peccatoris impinguari, id est adulantium blandimentis liniri, eorumque verbis fraudulenter laudari :18 quia ut in Proverbiis dicitur, Meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta odientis oscula.19 Et iterum Salomon ait : Melior est manifesta correptio, quam amor absconditus.20 Ideo loquitur Augustinus : Magis amat objurgator sanans, quam adulator dissimulans. Itaque paterfamilias quidquid in domo sua, præsertim in sobole sua, viderit inordinatum, corripiat et emendet, et ut hoc efficacius operetur, exemplariter conversari conetur.
Refert S. Gregorius, quod tempore suo fuit quidam Stephanus abbas, vir valde sanctus et virtute patientiæ singulariter decoratus, hominum vitans tumultus, et orationibus jugiter vacans. Cui si quis injurias fecit, injurianti maximas egit grates. Quumque moriturus esset, multi venerunt ad eum, ut tam sancto viro de hoc sæculo emigranti suas animas commendarent. Qui dum lecto ejus adstarent, quidam eorum angelos ingredientes oculis viderunt corporeis, alii nihil viderunt; sed omnes tanto timore percussi sunt, quod nullus eorum, egrediente anima illa sanctissima, illic potuit stare.
Postremo possent hic plurima dici de rigore divini judicii; sed illa require in sermonibus circa evangelium in prima Adventus dominica.
Footnotes
-
Matth. xviii, 15. ↩
-
Ibid. 21. ↩
-
Ibid. 22. ↩
-
Ibid. 23. ↩
-
Ibid. 15. ↩
-
Matth. XVIII, 15. ↩
-
Jer. III, 3. ↩
-
Is. III, 9. ↩
-
Prov. II, 14. ↩
-
Deut. XIX, 15. ↩
-
Matth. xviii, 16, 17. ↩
-
Prov. IX, 7. ↩
-
Prov. XV, 12. ↩
-
Is. V, 21. ↩
-
Exod. XVIII, 17, 18 et seq. ↩
-
Prov. IX, 8, 9. ↩
-
1 Tim. v, 20. ↩
-
Ps. CXL, 5. ↩
-
Prov. XXVII, 6. ↩
-
Ibid. 5. ↩
Chapter 215 of 243