Enarratio in epistolam
CONFIDIMUS IN DOMINO JESU, QUIA QUI CŒPIT IN VOBIS OPUS BONUM, ETC. Philipp. I, 6-11.
HORTATUR Apostolus in præsenti epistola, ut perseveremus et proficiamus in bonis, ostendendo affectum suum quem habuit pro spiritualium filiorum profectu. Ait ergo : Confidimus in Domino Jesu, quia qui cæpit in vobis opus bonum*, id* est, in bonitate et misericordia Dei confido, quod ipse qui ex sua pietate, per gratiam gratum facientem et actualem Spiritus Sancti motionem, inchoavit in vobis opus meritorium, perficiet illud in vobis usque in diem Jesu Christi inclusive, id est usque ad diem mortis vestræ, quando particulari judicio judicabit et visitabit vos Christus, dando quod meruistis. A Deo quippe est inchoatio, continuatio et consummatio operis boni.
Sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis, id est: tam ex parte divinæ bonitatis et misericordiæ, quam ex parte vestræ devotionis et gratiæ, justum est me ita de vobis et pro vobis confidere ac sentire; eo quod habeam vos in corde, id est, cordiali affectu id optem et sperem quod subditur: et in vinculis meis, et in defensione et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse*, id est, ut tam* in præsenti sæculo quam futuro, sitis participes consolationis meæ internæ: quam habeo « in vinculis meis », id est in captivitate et incarceratione mea, in qua propter Evangelii prædicationem vinculis sum ligatus; « et in defensione Evangelii », id est evangelicæ legis, quam contra fidei inimicos defendo; « in confirmatione » quoque « Evangelii », qua ejus veritatem per miracula et Scripturas corroboro. Testis enim mihi est Deus, quomodo*, id est quam* affectuose, spiritualiter et sincere, cupiam omnes vos*, id est, omnium vestrum salutem et consolationem desiderem,* in visceribus Jesu Christi*, id est in intima caritate ac pietate mihi a Christo collatis ac* ei placentibus. Vel, « cupiam omnes vos » esse « in visceribus Jesu Christi », id est intime Christo uniri, atque ab eo viscerose seu cordialiter diligi.
Et hoc oro, id est, Deum rogo, ut caritas vestra vobis a Deo infusa, qua Deum proximumque diligitis, magis ac magis abundet*, id est, incessanter proficiat,* in scientia*, id est discretione, ut cum discretione cuncta agatis, sitque rationabile obsequium vestrum;1 vel, « in scientia », id* est Dei cognitione, quatenus Deum amando mereamini illuminari ab eo in cognitione divinorum aliarumque rerum ad salutem spectantium, præsertim ut in illa crescatis scientia quæ est unum de septem donis Spiritus Sancti.2 Et in omni sensu, id est intellectuali notitia, vel potius experimentali sapore interno, cœlestium ac spiritualium rerum. Ut probetis, id est, per approbationem sequamini, potiora, id est opera perfectiora, proficiendo quotidie, ut sitis sinceri, id est mundi corde, et sine offensa*, id est peccato mortali ac scandalo, ut nec Deum offendatis nec proxi-* mum, mala committendo aut bona omittendo, in diem Christi, id est perseveranter usque ad mortem: cujus dies dicitur dies Christi, quia in illo particulare facit judicium morienti, quemadmodum dies novissimus dicitur dies Christi, quia in illo aget generale judicium. Repleti fructu, id est actu et delectatione, justitiæ: quæ est præclarissima virtus, ita ut, teste Philosopho, nec Lucifer, nec Hesperus sit ita admirabilis. Repleti, inquam, non propriis viribus, sed per Jesum Christum, id est virtute ac merito ejus, in gloriam et laudem Dei, id est finaliter propter hoc ut Deus unus ac trinus glorificetur per opera bona, atque laudetur per verba devota a vobis aliisque electis temporaliter in præsenti et æternaliter in futuro: quia ad Dei honorem, laudem et gloriam omnia bona fieri debent.
Footnotes
Chapter 211 of 243