Skip to the text

Sermo 5

QUAM NECESSARIA SIT AD SALUTEM REMISSIO INJURIARUM.

SERVE nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me : nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum ? Matth. XVIII, 32, 33.

Deus naturaliter bonus et pius, cujus bonitas ac sapientia finem non habet, sciens fragilitatem conditionis humanæ ad omne malum proclivem, regulam prorsus benignam et vere piissimam posuit homini in proximo suo, ut scilicet ita se habeat circa illum quomodo vult circa se habere Deum. Unde et Christus in Evangelio loquitur : Eadem mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis.1 Quum itaque tam frequenter tamque enormiter peccet homo in proprium Creatorem, ut pro unius hominis peccatis satisfacere non sufficiat, secundum rigorem justitiæ, totus mundus, volens misericordissimus Conditor salutis remedium, salubre consilium, reconciliationis compendiosissimum modum conferre hominibus, jussit et docuit ut invicem sibi ignoscant, se mutuo diligant, alterutrum pro viribus benefaciant, quatenus Deus eis ignoscat, ipsos amet, eis succurrat.

Et istud est superpiissimum Dei præceptum atque facillimum documentum. Quum enim offensa in aliquem tanto sit gravior quanto qui offenditur fuerit dignior, et Deus omni creatura in infinitum exstet præstantior, constat quod peccatum in ipsum commissum, in quantum hujusmodi, hoc est secundum quod tale, infinite sit gravius omni in proximum commisso peccato, secundum quod tale est. Quod ideo addo, quia peccatum in proximum factum, in quantum est contra Dei præceptum, etiam est contra Deum; nec ut tale, in infinitum est minus peccatis perpetratis in Deum. Elucescit ergo quod in hoc superpiissime se habeat Deus, quia hominibus propter ipsum ignoscentibus debitoribus seu forefactoribus suis, ipse quoque se præbet indulgere paratum. Quanta est igitur ingratitudo, perversitas, duritia hominum miserorum, impatientium, iracundorum, superborum, vindicantium aut vindicare cupientium semetipsos, qui quum in multis ac gravibus offenderint Dominum Deum, volunt et petunt sibi divinitus indulgeri, quum tamen renuant forefactoribus suis etiam in parvis et paucis ignoscere ?

Unde, ad insinuandum quam graviora sint nostra peccata in Deum, quam proximorum nostrorum peccata in nos, in hodierno evangelio dicitur, quod servus regi judicanti, scilicet Christo, oblatus, debebat ei decem millia talentorum; servus vero huic servo obligatus et ei occurrens, debebat ei centum denarios. Quid ergo cum impatientia, ira, superbia, ultione, amaritudine, indignatione, aversione nostra meremur, nisi ut durissimum nobis a Deo fiat judicium, et ipse usque ad minimum nostra districtissime ulciscatur peccata, secundum quod in evangelio isto ait Salvator, quod iratus dominus tradidit servum crudelem, non ignoscentem, sed ferociter se habentem, tortoribus, quousque redderet debitum universum ?

Insuper, in ista parabola valde diligenter ac formidolose est advertendum, quod secundum evangelicam recitationem, dominus servo huic veniam et dilationem postulanti, universum debitum suum dimisit; sed quum servus iste suo conservo immisericors et rigorosus fuisset, dominus omne debitum quod ei ante dimiserat, repetit et exegit, atque pro illo tortoribus tradidit illum. Ex quo doctores eliciunt, quod peccata dimissa, recidivantibus et ingratis denuo imputentur ac redeant. Et quamvis diversus sit modus assignandi qualiter redeant ac reimputentur, tamen sufficiat pro præsenti ad incutiendum nobis salubrem timorem, atque ut proni simus ad ignoscendum, quod aliquo utique redeant modo. Siquidem ad minus peccata sequentia et futura recidivantium crudelium et non ignoscentium, quamdam sortiuntur enormitatem ex ipsa ingratitudine et recidivatione, quia et vulnera repetita plus nocent; et quanto alicui major a Deo fit gratia, tanto si fiat ingratus ac recidivans, vitiosior est ingratitudo ac recidivatio sua.

Præterea, redeat unusquisque ad se, discutiatque se ipsum. Ecce in Baptismo, deinde in sacramentali confessione frequenter, et præsertim in Ordinis nostri professione, dimisit nobis clementissimus Deus peccata nostra. Si ergo non dimiserimus proximis nostris, replicabit et reimputabit Deus nobis, secundum quemdam modum, cuncta peccata præterita quamvis dudum indulta, et ipsam iram et impatientiam ac vindictam nostram in proximum. Sic enim in fine hujus parabolæ infert Salvator: Sic ergo et Pater vester cœlestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.2

Attendamus ergo diligentissime atque sæpissime multitudinem et magnitudinem præteritarum nostrarum culparum, et quam modica vel potius nulla sit injuria nobis a proximis nostris illata comparatione offensionum nostrarum in Deum: sicque promptissime ac purissime ignoscamus semper injuriatoribus nostris, quatenus Deus nobis ignoscat. Imo quia tam sæpe ac dire in Deum peccavimus, non reputemus nobis injuriam fieri quidquid adversitatis sive injuriæ acciderit nobis, sed dispensatione pietatis divinæ æstimemus nos in vita hac pro injuriis Creatori illatis puniri, nec digna tormenta recipere, imo excessibus nostris omnia hæc incomparabiliter esse minora: sicque in adversis lætemur, et Deo regratiemur, ac tribulatores nostros arbitremur purgatores nostros et utilissimos nobis. Hoc est quod Judith docet: Non ulciscamur nos pro his quæ patimur, sed reputantes hæc ipsa supplicia peccatis nostris esse minora, flagella Domini, quasi servi qui corripimur, ad emendationem, et non ad perditionem nostram evenisse credamus.3

Deinceps istud in Evangelio docet Salvator in pluribus locis, quamvis sub aliis et aliis verbis. Nam ait apud Matthæum: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos.4 Hujus quoque suæ jussionis ac instructionis dignissimam causam, et multo præclariorem quam hic, subdit ibidem:5 Ut sitis (inquiens) filii Patris vestri qui in cœlis est, hoc est, Deo patri et creatori vestro similes efficiamini, et adoptivi filii ejus, conformando vos ei, qui adversariis suis, ingratis impiissimisque hominibus beneficia multa largitur, eosque ad salutem hortatur, et misericorditer præstolatur.

Quum ergo ista ad omnem pertineant Christianum, quanto magis ad religiosum? Quales ergo sunt religiosi nonnulli, qui heu! tam faciliter offenduntur, indignantur, prattant et irascuntur, imo et vindicant se per se si possunt et audent?6 Alioqui conqueruntur præsidenti, et petunt justitiam fieri, et frequenter injuriam sibi illatam recitando, plus quam veritas habet, exaggerant, mentientes et obloquentes, et periculosissime se habentes, nec tamen, suis passionibus obtenebrati, advertunt sua pericula, sed diuturna in eis perseverat illati mali memoria, nec æquanimiter queunt eum a quo sibi irrogatam affirmant injuriam, intueri, affari, audire, imo verbis aut signis aversionem et indignationem suam ei demonstrant, et quales sint intus pandunt foris, atque per hoc alios scandalizant, et contemptibiles reddunt se ipsos. Hi ergo discant se ipsos cognoscere et deflere, ac protinus emendare.

Præterea, omnia jam prætacta, videlicet mala illata dimittere, oblivisci, ac bona pro malis rependere, nos oportet, libentissimeque debemus: primo, quoniam Dominus Deus noster sic facit; secundo, quia et Christus sic egit in natura assumpta, in tantum quod pro crucifixoribus suis oravit;7 tertio, quia Deus præcepit et exigit istud a nobis; quarto, quoniam copiosissimum ex hoc consequimur fructum, quia et filii Dei efficimur, et indulgentiam gratiamque consequimur magnam, ac Christo assimilamur; quinto, quia nisi ita egerimus, multiplex et maximum incurrimus damnum, quia peccata nostra nobis replicantur præterita, et præsentia ac futura non dimittuntur, et horrendum Dei incidemus judicium, gravissime quoque in æternum damnabimur. Hinc in Ecclesiastico legitur: Qui vindicari vult, a Deo inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit.8 Homo homini servat iram, et a Deo quærit medelam? In hominem sibi similem non habet misericordiam, et pro peccatis suis deprecatur Altissimum? Quod quam enorme, irrationabile fatuumque consistat, subditur ibidem: Quis exorabit pro delictis illius?9 quasi dicat: Tam graviter peccat ut pro eo vix possit orari.

Postremo, quam cito et indesinenter debeamus injuriantibus indulgere, constat ex hoc quod Christus a Petro interrogatus, Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei?10 usque septies? respondit: Non dico tibi, Usque septies, sed, Usque septuagies septies. In qua responsione ponitur numerus determinatus pro indeterminato, tanquam dicat: Quotiescumque peccaverit in te, ignosce ei, quemadmodum vis tibi a Deo ignosci quotiescumque in eum peccaveris. Quæ quum ita se habeant, quid fiet de his qui nec semel volunt ignoscere? Si cum Christo cupimus coronari, non negligamus neque cessemus ejus vestigia imitari.

Footnotes

  1. Matth. vii, 2. ↩

  2. Matth. xviii, 35. ↩

  3. Judith viii, 26, 27. ↩

  4. Matth. v, 44. ↩

  5. Ibid. 45. ↩

  6. * Cf. t. VIII, p. 129 D', 130 A. ↩

  7. Luc. xxiii, 34. ↩

  8. Eccli. xxviii, 1, 3, 4. ↩

  9. Ibid. 5. ↩

  10. Matth. xviii, 21, 22. ↩

Chapter 217 of 243