Sermo 1
QUOMODO CONVERSATIO NOSTRA DEBEAT ESSE IN CŒLIS, UT CARITAS NOSTRA IN DIES MAGIS MAGISQUE ABUNDET, ET DECLINANTES A MALIS FACIAMUS BONA.
NOSTRA conversatio in cœlis est. Philipp. III, 20. Augustino testante, verius est anima ubi amat, quam ubi animat, hoc est, verius est in re dilecta quam in proprio corpore. Amor etenim fervens amantem in amatum transponit, et efficit eos quodammodo unum. Hinc amicus dicitur, alter ego. Quum igitur Deus in cœlo potissimum esse dicatur, merito conversatio perfectorum Christifidelium dicitur esse in cœlis : ibi enim sunt animæ eorum juxta modum prætactum. Et ad hoc hortatur nos Christus : Nolite (inquiens) thesaurizare vobis thesauros in terra, thesaurizate autem thesauros vobis in cœlo.1 Et rationem subjungit : Ubi enim thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.2 Ac si dicat : Ex quo debetis cor vestrum semper habere fixum in cœlo et non in terra, propterea colligite atque reponite vobis thesauros in cœlo, non in hoc mundo, hoc est, virtuosis operibus inhærete, et cumulum meritorum acquirite, et ista in divinæ pietatis conspectu relinquite, non in vita præsenti nec ab hominibus mercedem quærendo, sed a Deo dumtaxat in cœlo. Itaque, sicut in terra thesaurizare, est pecuniam adunare, ita thesaurizare in cœlo, est æternæ beatitudinis merita congregare, indeque præmium præstolari de manu Omnipotentis. Hæc una est ratio cur conversatio Christifidelium perfectorum dicitur esse in cœlis.
Alia ratio est, propter conformitatem actuum eorum cum actibus civium supernorum, quorum actus sunt, supergloriosissimum Deum clare et incessabiliter contemplari, ferventer inavertibiliterque diligere, incessanter laudare, admirari ac honorare, et ei in cunctis promptissime obedire. His sacratissimis actibus se totis viribus viri perfecti conformant, et perfectioni patriæ quotidie propinquare nituntur, in caritate ac ceteris gratiæ donis proficiendo. Homines ergo perfecti Deum pro modulo suo, prout in isto fieri potest exsilio, clare, etsi non indesinenter, tamen frequenter, contemplantur, ferventer ac fortiter diligunt, sæpissime laudant, maxime admirantur, et ei in cunctis prompte obediunt. Hinc in talium persona ad Corinthios ait Apostolus : Nos omnes revelata facie, id est illuminata mente, gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu. Hoc, quantum ad contemplationem. Quantum vero ad dilectionem, docet ac monet Apostolus ut caritas nostra semper magis ac magis abundet. Et denuo loquitur : Quis nos separabit a caritate Dei ? Quantum autem ad continuam Dei laudationem, ait ad Hebræos : Per Christum offeramus hostiam laudis Deo semper; et Propheta : Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo.
Quoniam itaque talis fuit conversatio beatissimi Pauli apostoli, rite hortatur nos ut ipsum imitemur in omni caritatis fervore, humilitatis profunditate, patientiæ mansuetudinisque vigore, in Dei laudatione ac veneratione in omnibus. Nec solum istud hortatur, sed etiam ut consideremus eos qui juxta suam doctrinam suæque vitæ maneriem conversantur, ut sequamur et illos : quoniam tales aliqui sunt semper in mundo et frequenter nobiscum, quorum exemplis accendi quotidie debemus ad meliora. Consideremus ergo virtutes et bona exercitia proximorum nostrorum Deum timentium, quorum unus magis abundat in virtute et gratia ista, alter in illa. Idcirco ab uno discamus caritatis fervorem ac puritatem, ab alio humilitatem, ab alio patientiam, ab alio castitatem, ab alio misericordiam, ab alio justitiam, ab alio devotionem, orationum instantiam, meditationum sinceritatem. Sic fecit sanctissimus pater noster Antonius, qui tanquam prudentissima apis, ab unoquoque Fratre devoto didicit, collegit et hausit virtutem et gratiam in qua Frater ille aut ille amplius abundavit. Sed, heu ! multi sunt nimis perversi, qui bona aliorum interpretantur in pejus, et melioribus obloquuntur, aliorumque defectuositates et culpas observant, memoriæ imprimunt, aliis recitant, atque stercoreum nidum in proprio construunt corde, similes brutis quæ pascuntur stercoribus. Verum homines boni, virtutes et dona ac opera virtuosa quæ in se ipsis non habent, in aliis amant, laudant ac venerantur, atque per hoc ad similem gratiam disponuntur.
Insuper docet Apostolus cur necessarium nobis sit ipsum sequi ac alios virtuosos : quia jam multi sunt per vitiorum itinera gradientes, qui inimici sunt Christi, quorum deus est venter eorum, quorum vana gloria in æternam ignominiam tristitiamque vertetur. Ecce istud, proh dolor! jam nimis impletum est. Jam enim tam vitiosa est Christianorum vita, ut juxta verba Bernardi, contra Christum conjurasse videatur universitas populi christiani. Heu, qualis est nunc vita clericorum, vita sacerdotum, vita quoque eorum qui religiosi vocantur! Sed et majorum conversatio prælatorum qualis sit, quis igno-
II Cor. III, 18.
Philipp. I, 9.
Rom. VIII, 35.
Hebr. XIII, 15.
Ps. XXXIII, 2.
Philipp. III, 18, 19. rat? Quid itaque mirum si laicorum ac vulgarium hominum vitiosa sit vita? Istud deplorandum est magis quam describendum, et incessanter ac ardentissime invocandus est Deus, ut Ecclesiam suam misericordissime et superpiissime adspicere, visitare, reformare dignetur in omni gradu, statu, conditione et ordine. Verumtamen quanto jam magis abundat iniquitas, quanto plures et sublimiores sunt qui alios scandalizant, quanto innumerabiliores sunt qui peccandi præbent audaciam, imo quanto in præsidentibus aliosque docentibus vitiosior atque carnalior vita apparet, tanto plus necessarium est homini animam suam salvare volenti, Deum habere præ oculis, ejus auxilium jugiter implorare, bonos adspicere, et eorum sequi exempla. Itaque qui Deo placere desiderat, a pravorum hominum comessationibus, potationibus, luxuriis, ludis, loquacitatibus, superbiis, negligentiis, acediis ceterisque peccatis se abstrahat.
Denique, nonne homines impii et carnales, qui sua vitiosa scandalosaque vita non proprias tantum animas, sed et aliorum occidunt, tamque ingrati et rebelles sunt, merito inimici crucis Christi vocantur? Cujus passionem, crucem et sanguinem pro nihilo ducunt, et fructum dominicæ passionis in se ipsis cassant atque in aliis: imo, secundum Apostolum ad Hebræos, isti Filium Dei conculcant, et sanguinem testamenti pollutum ducunt, et spiritui gratiæ contumeliam faciunt.3 O quam multi sunt modo etiam ex his qui religiosi et spirituales videntur, quorum tamen deus venter est, qui gulæ atque luxuriæ inquinamentis fœdantur, qui terrena et carnalia magis quam cœlestia ac spiritualia sapiunt, amant, cogitant, amplectuntur, quorum finis erit infernalis interitus æternalisque cruciatus! De quibus Judas ait: Hi sunt in epulis suis convivantes sine timore, semetipsos pascentes, nubes sine aqua, arbores autumnales, infructuosæ, bis mortuæ, fluctus feri maris, despumantes suas confusiones, quibus procella tenebrarum conservata est in æternum.4 Præterea horum corpora Christus in die judicii corpori suo clarissimo non configurabit, sed erunt eorum corpora tenebrosa, passibilia, grossissima atque gravissima, magisque fœda ac turpia quam dum pro media parte fuerunt a vermibus in sepulcris corrosa. Sed abstineamus ab universis vitiis istis, et sobrietati ac castitati, ceteris quoque virtutibus viriliter studeamus. Consideremus quam nihil sit vitæ hujus duratio comparatione durationis æternæ quæ imminet nobis, et quam indubitantissime cito habebimus sive in summa felicitate et gloria æternali, sive in summa miseria et pœna, heu! infernali. Si non volumus condemnari cum multis, sed salvari cum paucis, non vitia plurimorum, sed virtutes sectemur paucorum. Non permittamus nos seduci a pravis et intimoratis hominibus, ne cum pervertis pervertamur, sed Deo fortiter adhæreamus.5
Legitur in Genesi, quemadmodum Joseph filius Jacob patriarchæ, a fratribus suis venditus fuit principi militiæ Pharaonis. Et erat in domo ac regno gentilium, ubi nec vestigium fuit cultus divini, sed serviebant idolis universi : et tamen Joseph soli vero Deo servivit, nec potuit unquam seduci ab illis, quamvis adhuc adolescentulus esset. Denique, quum præpositus factus esset totius substantiæ domini sui, et divitiis abundaret, essetque pulcherrimus juvenis, uxor domini sui quotidie invitabat et alliciebat eum ad committendum adulterium secum, dicens ad eum : Dormi mecum. Et tamen sanctus Joseph tam justus, castus timoratusque fuit, quod nunquam acquievit dominæ suæ, sed castissimus virgo permansit quousque accepit uxorem. Insuper a domina sua falsissime accusatus quod voluerit eam opprimere, atque ob hoc injustissime incarceratus et valde diu in carcere tentus, ad minus per tres annos vel circiter, inviolabilem fidem Deo servavit, nec ab ejus cultu recessit, sed patiens fuit in omni-
Gen. xxxvii.
Ibid. xxxix. bus, quousque placuit Deo ejus fidelitatem, patientiam, castitatem, caritatem et justitiam remunerare. Hujus ergo sancti viri exemplo, discamus Deo firmiter adhærere, neque iniquis ad vitia consentire.
Footnotes
Chapter 220 of 243