Enarratio in evangelium
ABEUNTES PHARISÆI, CONSILIUM INIERUNT, ETC. Matth. XXII, 15-22.
HISTORIA evangelii hodierni contigit in hebdomada passionis Christi, videlicet die sequente post dominicam Ramis palmarum. Quum enim die illo sequente Christus multipliciter vicisset ac confudisset principes sacerdotum, Pharisæi conati sunt Christum sua calliditate circumvenire ac fallere. Unde nunc dicitur: Abeuntes Pharisæi, id est, a corporali Christi præsentia se subtrahentes et seorsum euntes. Stabant equidem coram Christo cum principibus sacerdotum, sed illis convictis, callide abierunt, et inter se contulerunt quomodo possent decipere Christum. Ideo subditur: consilium inierunt, ut caperent Jesum in sermone, id est, in sua responsione reprehenderent eum.
Et mittunt ei, id est ad eum, discipulos suos cum Herodianis, id est militibus Herodis ac stipendiariis ejus. Quidam per Herodianos intelligunt Judæos qui solvebant tributa prout Herodes ex commissione imperatoris exegit, quos Pharisæi Herodianos despective vocabant. Iste Herodes fuit filius Herodis qui occidit infantulos. Denique Pharisæi in propria persona non iverunt ad Christum, ne eis visis se observaret; sed mittebant discipulos suos, quos Christo putabant ignotos, ut Christus mali nil suspicans loqueretur liberius.
Dicentes. Verba sequentia dixerunt discipuli Pharisæorum, prout Pharisæi formam eis præfixerant. Magister, scimus quia verax es veritate vitæ, recte vivendo, et viam Dei, id est divina præcepta ac cetera quibus homo complacet Deo atque conjungitur, in veritate doces, absque admixtione erroris. Et non est tibi cura de aliquo, id est, de nullo habes timorem inordinatum aut sollicitudinem superfluam; non enim respicis personam hominum, nec personæ intuitu, nec propter ejus humanam affectionem, laudem seu commoditatem humanam, recedis a veritate. His præconiis simulatis nitebantur animum Christi mollificare et sibi allicere, ut responderet ad voluntatem eorum.
Dic ergo nobis quid tibi videtur. Licet censum, id est tributum, dare Cæsari, an non ? Pompeius consul Romanus, Judæam subjugavit Romanis. Quo facto, promiserunt Judæi tributum solvere Romanis, tanquam defensoribus rei publicæ et conservatoribus pacis communis. Postea vero a quodam Juda Galilæo inducti sunt aliqui Judæorum ad asserendum quod liberi essent a legibus Romanorum, nec legibus subjacerent humanis, eo quod legem haberent divinam, Deoque solverent decimas atque primitias. Alii vero Judæi senserunt oppositum. Et ista dissensio inter eos diu duravit. Ideo Pharisæi quæstionem hanc Christo proposuerunt, ut quidquid responderet, reprehenderetur. Nam si dixisset censum non esse solvendum imperatori, mox tanquam Romano rebellis imperio, ab Herodianis his caperetur. Unde apud Lucam legitur: Miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caperent eum in sermone, et traderent illum principatui et potestati præsidis.12 Si vero diceret esse solvendum, videretur divino derogare honori et libertati populi Dei. Verumtamen Pharisæi magis optabant a Christo audire non esse solvendum, ut traderent eum Romanis ad occidendum.
Cognita autem Jesus nequitia, id est simulatione et fraudulenta machinatione, eorum, ait: Quid me tentatis, hypocritæ? Recte vocavit eos hypocritas, qui aliud erant, et aliud simulabant: nam, ut Lucas ait, justos se simulabant, quum pessimi fuerint. Porro tentare, est experimentum de aliquo sumere: et quando id fit intentione fallendi sive nocendi, vocatur tentatio vitiosa, qua dæmon et mundus justos nunc tentant. Sicque isti tentabant Christum. Non enim sciscitabantur ut discerent veritatem, sed ut respondentem ex propria responsione gravarent. Ostendite mihi numisma census, id est nummum qui solvitur annuatim pro censu. At illi obtulerunt ei denarium. Et ait illis Jesus: Cujus est imago hæc, et superscriptio, id est, quem repræsentat imago nummo impressa, et superscriptio exarata in eo? Non ex ignorantia hoc quæsivit, sed ut juxta eorum responsionem eis prudenter ac irreprehensibiliter responderet, sicque confunderet eos ac superaret. Dicunt ei: Cæsaris, puta Tiberii, sub quo contigit istud, et sub quo passus est Christus. Tunc ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari, utpote censum, tributum et subjectionem in exterioribus; et quæ sunt Dei, Deo, id est, quæ Deo debentur solvite ei, videlicet oblationes, et cetera quæ in lege divina jubentur, præsertim cordialem subjectionem. Hæc autem subjectio Judæorum in temporalibus et corporalibus sub Romanis, non derogavit spirituali libertati et subjectioni eorum sub Deo.
Et audientes responsionem Christi irreprehensibilem, mirati sunt. Secundum Hieronymum, mirabantur quod eorum caliditas non invenit insidiandi locum, id est, quod non prævaluit obtinendo intentum. Potius tamen mirabantur quod Salvator tam sapienter irreprehensibiliterque respondit. Unde alibi legitur: Mirati in responsis ejus, tacuerunt.3 Et relicto eo, abierunt a Christo ad eos a quibus missi fuerant, ut Christi responsionem illis insinuarent.
Footnotes
Chapter 221 of 243