Sermo 4
Ad religiosos
DE INVITATIONE APOSTOLI AD SUI IMITATIONEM.
IMITATORES mei estote. Philipp. III, 17. Sanctus Apostolus ex revelatione divina sciens se esse non solum in caritate et gratia, sed etiam in caritate perfecta et gratia eminente, puta in statu, gradu ac numero perfectorum (secundum quod alibi loquitur :1 Nos ipsi primitias Spiritus habentes), in hodierna epistola nos hortatur secure ut ipsius sectemur vestigia. Sciebat quippe se ducere vitam auctoritati apostolicæ congruentem. Unde, quemadmodum alio ait loco, Imitatores Dei estote, ita nunc admonet, « Imitatores mei estote », non ignorans se esse imitatorem Dei perfectum et imitatione condignum.2 Nec solum admonuit istud, sed etiam ut eos observemus, id est, ad imitandum consideremus, qui juxta apostolica documenta ac jussa sinceriter conversantur.
Imitemur ergo beatum Apostolum, qui quum sciret se nihil minus egisse ab his qui erant supra modum Apostoli, et raptum fuisse ad tertium cœlum, atque plus omnibus laborasse, nec instar aliorum victui necessaria accepisse ab his quibus evangelizavit, sed de propriis vixisse laboribus, manusque suas die ac nocte tam sibi quam exsistentibus secum pro vitæ necessariis laborasse, nihilo minus tam profundissimæ fuit humilitatis, ut ex corde protulerit, et ad perpetuæ rei memoriam toti mundo in suis epistolis id insinuaverit:34 Venit(inquiens)Jesus Christus in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus, id est maximus, ego sum;5 itemque, Ego (ait) sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus.6 Hanc divini Apostoli humilitatem profundissimam et completam semper et efficaciter imitemur.7 Et quanto quis major est, tanto plus humiliet se in omnibus, considerando mala omnia quæ commisit, bona quæ omisit, et quod ex se ipso non habeat nisi deficere et peccare, imo ad omne vitium esse proclivem; quod item ex nihilo sit productus et Dei conservatione incessanter indigens, a quo nisi conservaretur et adjuvaretur, in omne protinus malum delaberetur. Ecce talis ac tantus Apostolus, bona quæ egit, dona Dei quæ suscepit, omnem excellentiam qua præditus fuit, quasi dissimulans ac Deo grata et humillima mente attribuens, culpas suas, quamvis sibi prorsus dimissas, revocavit ad mentis suæ intuitum, eas in tantum ponderans, exaggerans et exhorrens, quod ex consideratione earum dixit et scripsit se esse primum et maximum peccatorum. Sic ergo faciamus et nos, quidquid boni in nobis est, Deo cum omni humilitate et
II Cor. XI, 5.
Ibid. IX, 2 et seq.; IV, 12; Act. XX, 34, etc. gratiarum actione committentes et adscribentes, et vitia nostra ad memoriam revocantes, subtiliter ponderantes, cordialissime abhorrentes, atque ex hoc nos ipsos in infinitum humiliantes, despicientes, dejicientes, omnem quoque correptionem, castigationem, exercitationem, persecutionem æquanimiter et cum gaudio perferentes.
Insuper imitemur invictam sancti Apostoli patientiam, qui quum innumerabiles (ut in suis refert epistolis) pateretur tribulationes, in omnibus gratias egit Deo, et has ipsas tribulationes tanquam dona ac beneficia Dei reputavit et acceptavit. Unde et aliis scripsit: Vobis datum est pro Christo, non solum ut credatis in eum, sed etiam ut patiamini pro illo;8 et denuo: Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam.9 Imo futuræ beatitudinis intuitu et amore reputavit eas permodicas, dicens: Id quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis.10 Sic igitur et nos in omni tribulatione et angustia, in omni persecutione, reprehensione, contemptu et pœna studeamus imperturbatum cor possidere, tranquillitatem mentis servare, patientiam inconcussam habere: quemadmodum S. Martinus dixit, se nunquam fuisse ita securum sicut dum latro in caput suum vibravit securim; beatus quoque Hilarion irruentibus in cellam suam latronibus non expavit. Itaque adversa et aspera tanquam vulnerum animæ nostræ remedia, tanquam vitiorum nostrorum purgationes, tanquam beneficia Dei, tanquam dispositiones gratiæ amplioris in via ac gloriæ exuberantioris in patria accipiamus ac læti sustineamus, prout ait
Salvator: Gaudete in illa hora, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cœlis.1112 Sic et mansuetudinem, constantiam, agilitatem, sobrietatem, ceterasque beatissimi hujus Apostoli sectemur virtutes, qui tam infatigabiliter laboravit, et pro communi bono Ecclesiæ, pro aliorum conversione, pro honorificentia Dei tam indefesse ac fervidissime desudavit, orando, prædicando, scribendo, docendo, flagellationes, lapidationes, incarcerationes et alia millia, tandemque mortem libentissime tolerando.
Potissimum vero in ipso emicuit caritatis Dei ac proximorum calidissimus et inexstinguibilis ardor: in quo sequamur et ipsum qui dixit, Quis nos separabit a caritate Dei?13 Qui tanquam benignissimus pater, quanto plura ac duriora a perfidis Judæis gentilibusque patiebatur, tanto cordialius eis condoluit, et eorum miserabatur insaniam, atque tam ineffabiliter persequentium se Judæorum optavit salutem, ut diceret: Tristitia mihi magna est, et dolor continuus cordi meo;14 optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis Judæis. Propterea et in hac Dei et proximorum firma et fervida caritate sequamur Apostolum, Deum in se et propter se pure, ardenter et incomparabiliter diligentes, appretiantes et affectantes, et quidquid ejus in nobis minuere potest amorem jugiter detestantes. Proximorumque omnium salvationem ardentissime peroptemus; pro communi bono Ecclesiæ, pro generali reformatione, pro vivis ac mortuis, pro parentibus, propinquis, commissis et benefactoribus, pro infidelium conversione, pro fidelium emendatione, pro universorum salute omni modo nobis possibili laborare, insudare, satagere non cessemus, orando, celebrando, hortando, corripiendo, aliorum peccata sicut et nostra deflendo, pro eis nos disciplinando, vigiliis, abstinentiis et aliis virtuosis exercitiis insistendo. Et quanto ab aliquo nobis major persecutio irrogatur, tanto clementius ad ipsum afficiamur, ejus malis compatientes, pro ipso orantes, ut in nullo caritas nostra circa ipsum lædatur, sed magis perficiatur.
Insuper, sicut Apostolus se ipsum in omnibus verbo et opere præbuit exemplarem, apparatu ac moribus condecentem, sic et nos pro viribus faciamus.15 Luceat lux nostra coram hominibus, quatenus ad
Dei gloriam ædificentur in nobis. Coram fratribus et cunctis præsentibus unusquisque exemplariter semper se habeat, quia ut loquitur Augustinus: Qui in aliorum præsentia male agit, quantum in se est eos occidit aut lædit. Idcirco non tantum curemus habere conscientiam bonam, sed quantum valet fragilitas nostra, studeamus nil agere quod malam possit parere suspicionem pusillis. Et quoniam Climaco teste, solitarios specialiter vexat acedia, dum in cella aut alibi sumus soli, omnem abjiciamus pigritiam, nec minus ferventer ac reverenter, devote et efficaciter habeamus nos coram Deo, quam si inspiceremur a toto mundo.
Præterea fratres nostros devotos, religiose et exemplariter conversantes observemus, non instar malevolorum, ut eos in aliquo reprehendere, accusare, denigrare possimus, sed instar piorum atque prudentium, ut eorum alacritatem, constantiam, agilitatem, humilitatem, patientiam, sobrietatem, mansuetudinem, exemplaritatem, caritatem, perseverantiam imitemur viriliter, et unumquemque sequamur in ea virtute qua magis abundare videtur, et bonum quod in nobis ipsis non habemus, in aliis diligamus ac veneremur.16
Non simus gulosi ut hi quorum deus venter est;17 sed conversatio nostra in cœlis sit, quoniam ibi patrem patriamque habemus. Ibi sit noster thesaurus, et illic cogitatio nostra figatur, affectio radicetur, mens elevetur, ut vere sursum sint corda nostra.18 Postremo, tunc vere conversatio nostra in cœlis est, si quæ agunt indesinenter cives cœlestes, nos quoque pro viribus nostris jugiter agere enitamur, Deum sinceriter contemplando, ardenter amando, assidue cogitando, sine intermissione orando, devote laudando, ipsum colendo cum omni reverentia atque instantia, et corporalia universa ad spiritualia referendo intentione rectissima. Sicque fiducialiter exspectare poterimus Salvatorem nostrum Dominum Jesum Christum19, qui in die novissimo reformabit et suo corpori glorificatissimo conformabit corpus nostrum mortale ac fragile, si tamen nunc conformetur corpori Christi per sanctos labores, castigationes, abstinentias atque vigilias.20
Footnotes
-
Rom. VIII, 23. ↩
-
Ephes. V, 1. ↩
-
I Cor. XV, 10. ↩
-
I Cor. XII, 2. ↩
-
I Tim. I, 15. ↩
-
I Cor. XV, 9. ↩
-
Eccl. III, 20. ↩
-
Philipp. i, 29. ↩
-
Rom. viii, 18. ↩
-
II Cor. iv, 17. ↩
-
Luc. vi, 23. ↩
-
Matth. v, 12; ↩
-
Rom. viii, 35. ↩
-
Rom. ix, 2, 3. ↩
-
Matth. v, 16. ↩
-
Philipp. III, 17. ↩
-
Philipp. III, 19. ↩
-
Matth. VI, 21. ↩
-
Philipp. iii, 20. ↩
-
Philipp. III, 20, 21. ↩
Chapter 224 of 243