Sermo 6
DE HIS QUÆ SUPERIORIBUS DEBENTUR, PUTA OBEDIENTIA, REVERENTIA, AMOR, ETC.
REDDITE quæ sunt Cœsaris, Cœsari; A et quæ sunt Dei, Deo. Matth. XXII, 21.
Justus Dominus et justitias diligens, jubet ut unicuique quæ ei debemus solvamus.1 Idcirco et nos religiosi, a sæculari potestate exempti, superioribus nostris spiritualibus patribus nostris reddamus quæ eorum sunt, quæ eis tenemur, obedientiam, reverentiam, dilectionem, fidelitatem, obsequium. Obedientiam namque eis promisimus, et scimus quia displicet Deo stulta et infidelis promissio.2 Imo quum votum, secundum Thomam, plus obliget quam juramentum, constat quod inobedientia sive rebellio gravius crimen sit in religioso quam ipsum perjurium. Vitemus ergo cum infinito horrore tam diabolicum scelus. Siquidem quasi peccatum ariolandi est, repugnare, et quasi scelus idololatriæ, nolle acquiescere.3 Ideo Salomone testante, Mens justi meditatur obedientiam.4 Qui autem mentis est duræ atque in proprio pertinax sensu, in diversa atque enormia corruet mala.5 Denique tanta est virtus obedientiæ, tanta est eminentia et potestas ipsius, ut plenarie obedientes, Deum faciant sibi obedientem, quemadmodum Deus obedivit obedientissimo Josue, soli ac lunæ ne moverentur jubenti.6 Propter quod sancti Patres locuti sunt, quod quantum nos obedierimus Deo, tantumdem et ipse obediet precibus nostris. Et sicut religiosorum est quotidie ad perfectionem procedere, proficiendo in omni virtute; ita eorum est quotidie ex promptiori cordis desiderio obedire, humilius celeriusque parere, et quanto diutius fuerint in Ordine, tanto in omni obedientia, humilitate ceterisque virtutibus exemplariores se exhibere.
Præterea, quam sincere, reverenter et amorose obedire debeat religiosus, quamvis ex Sanctorum pateat documentis et regulis, et frequenter sit allegatum, clarissime tamen id ipsum poterimus discere, si beatissimorum apostolorum Petri et Pauli verba ac jussa intueamur. Ait equidem gloriosissimus apostolici agminis princeps: Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.7 Paulus quoque: Quicumque (inquit) sub jugo sunt servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur;8 et denuo, Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo.9 Si ergo tam reverenter, tam timorate, tam cordialiter servire et obedire oportet carnalibus dominis, terrenis principibus etiam pravis, in his quæ ad eorum spectant dominium, quam reverenter, timorate et affectuose necesse est obedire spiritualibus patribus ecclesiasticisque prælatis, potissimum religiosos, qui non solum ex jure divino et communi præcepto, sed ex solenni quoque voto ad obedientiam obligantur? præsertim quum, teste Bernardo, quanto major est dignitas, quanto sublimior exstat auctoritas, tanto ei obedire magis est necessarium magisque debitum, atque eidem inobedire tanto vitiosius damnabiliusque consistit. Rursus, secundum eumdem, quanto præceptum exstat salubrius, rationabilius ac divinius, tanto non obedire magis iniquum est. Si ergo temporalibus dominis corporalia obsequia exigentibus non parere, censetur damnabile, quam inæstimabiliter damnabilius est non obedire religiosis ac spiritualibus patribus, ea quæ ad regularem observantiam spectant jubentibus? Quocirca id quoque pensandum, quod superioris præceptiva voluntas, qualitercumque innotescat, vim habet præcepti et obligat sub mortali. Rursus, ut Climacus protestatur, quicumque quacumque machinatur cautela aut practica ut id quod ipse habet in animo et affectu, sibi a patre præcipiatur, beatitudinis præmio spoliat semetipsum, etiamsi foris simulet id sibi esse molestum.
Præterea, non tantum obedientiam, sed reverentiam quoque præcipuam præsidenti tenemur tanquam spirituali patri atque vicario Christi; et quo majori sapientia, abundantiori virtute, paternaliori diligentia decoratur, et amorosius ac sollicitius habet se circa subjectos, eo ampliori reverentia est condignus, detestabiliusque consistit circa eum cervicose, dure et irreverenter se exhibere. Innotescit ergo ex præinductis, quam periculose vivant quidam audaces sibi placentes, de suis superioribus parum aut nihil curantes, eisdem intimorate loquentes, aspere respondentes, ita ut superiorem sollicitari oporteat qualiter eorum satisfaciat voluntati et quid eis injungat, ne forte magis exasperentur ac pejorentur. O quam parum pensant hi excæcati quid eorum requirat professio, in quali sint statu, et quid sit ipsa monachalis religio! Resipiscant ergo a laqueis diaboli, a quo detinentur captivi.10
Insuper, quam specialiter debeamus spirituales patres nostros diligere, facile est pensare, et partim evidens est ex prædictis. Ipsi namque sunt patres, doctores et pastores nostri, a quibus quotidiana beneficia magna suscipimus, utpote instructionem, directionem, correptionem, provisionem et spiritualem medelam; ipsi nostræ saluti multipliciter cooperantur, et anxiantur pro nobis ne pereamus; in exterioribus quoque laborant pro nobis, ita quod propter nos frequenter spiritualia exercitia interrumpunt, omittunt, ac variis sollicitudinibus prægravantur. Non ergo simus eis ingrati, sed præcordialem dilectionem, præcipuam fidelitatem, obsequium omne nobis possibile rependamus eisdem, jugiterque deprecemur pro ipsis, et compatiamur occupationibus oneribusque ipsorum, quia et ipsi quo in altiori, eo et in periculosiori gradu versantur. Unde et quantumcumque corripuerint atque correxerint nos, nihilo minus semper plenam ac filialem geramus ad eos fiduciam, confidentes quod ex caritate et debito sui officii ac instinctu Spiritus Sancti omnia illa faciant nobis.
Præterea, reddamus Deo quæ Dei sunt, quæ ei promisimus, quæ ei tenemur, cui in ipsa nostra professione nos ipsos in holocaustum obtulimus, ut simus ejus obsequio totaliter mancipati, ejus caritate accensi, ab omni alieno, carnali, sæculari, immundo, injusto affectu penitus alieni. Corpus ergo et animam, membra et vires, et quidquid valemus, sumus, habemus, ejus honorificentiæ offeramus, de his omnibus ipsum assidue venerantes, atque hæc omnia inviolate custodire conantes, ne per ea ipsum in aliquo offendamus, ne dæmoni placita faciamus, ne alteri quam Omnipotenti de his omnibus sacrificemus. Custodire ergo et refrenare tenemur omnem sensum exteriorem et interiorem, linguam, ventrem, manus, pedes, et cetera cuncta, ne per ea quidquam operemur culpabile, sed ea quæ Dei sunt, quæ ei sunt placita, fideliter exsequamur: et hoc, quotidie magis perfecte, ut nihil debiti subtrahamus, quia maledictus qui opus Dei efficit fraudulenter.11
Postremo, ad istud complendum exigitur ut nunquam nos apprehendisse putemus, sed quæ retro sunt obliviscentes, semper in anteriora extendamur, meliora æmulantes charismata, et viciniora saluti quærentes.121314 Quod quamvis ad omnes aliquo modo pertineat, eo quod non progredi sit regredi, potissimum tamen ad religiosos, qui ex sua professione ad perfectionem tendere obligantur. Hinc ait Bernardus : Vera virtus finem nescit, non tempore clauditur. Nunquam justus arbitratur se apprehendisse, nunquam asserit satis esse, sed semper esurit ac sitit justitiam, ita ut si semper hic viveret, semper justior esse contenderet, semper de bono in melius proficere totis viribus conaretur. Non enim ad annum vel ad tempus, sed in æternum divino se mancipat famulatui: ideo sempiternam meretur refectionem; et licet brevi tempore consummetur, tamen judicatur explesse tempora multa.15 Itaque indefessum proficiendi studium et jugis conatus ad perfectionem reputatur perfectio. Quod si studere perfectioni est esse perfectum, profecto nolle proficere, deficere est. Non est stare omnino; nec in incerto hujus mortalis vitæ, quidquam in eodem permanet statu. Aut ascendas necesse est, aut descendas. Si attentas stare, ruas necesse est. Minime bonus est qui melior esse non cupit; et ubi incipis nolle fieri melior, ibi desinis esse bonus.16 Vidit scalam Jacob et in ea angelos, ubi nullus residens, nullus subsistens apparuit, sed vel ascendere vel descendere videbantur universi: quatenus palam daretur intelligi, inter profectum et defectum in hoc statu vitæ mortalis nihil medium inveniri. Hæc Bernardus. Itaque hujus vitæ brevitatem et beatitudinis æternitatem pensantes, præsertim infinitam Dei honorabilitatem et amabilitatem considerantes, accendamur atque quotidie validius inflammemur, et viam salutis non solum ambulare, sed et currere ac volare nitamur. Ad laudem et gloriam Omnipotentis.
Footnotes
Chapter 226 of 243